Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 2

QUID SIT CONFORMATIO

Secundo quaeritur quid sit conformatio.

1. Aut enim attenditur in volendo quod Deus vult aut volendo quod scimus Deum velle. Non primo modo: quia mali quandoque volunt quod Deus vult, ut malus filius vult mori patrem, quod tamen Deus vult. Si secundo modo: ergo B. Virgo non conformavit voluntatem suam voluntati divinae, quia nolebat Christum pati, — quod patuit ex vehementia doloris; unde Luc. 2, 35: "Et tuam ipsiusanimam pertransibit gladius", — quem tamen Deus volebat pati; ergo peccavit vel ad minus non meruit. — Item, si attendatur in volendo non solum quod Deus vult, sed etiam volendo illud quod scimus Deum velle, secundum hoc existens in peccato mortali potest conformare voluntatem suam voluntati divinae, quia potest multa bona facere propter Deum, et Deus vult quod faciat illa propter Deum.

Respondeo: Conformatio potest attendi secundum quatuor genera causarum, scilicet in volendo quod Deus vult, in volendo ut vult, in volendo quod scimus ipsum velle, in volendo ad quod vult: prima est conformitas materialis, secunda formalis, tertia est in ratione causae efficientis, quarta in ratione finis. Dicendum ergo quod, si ista quatuor concurrunt, est conformitas perfecta sive conformatio; sufficiens vero conformatio attenditur in, duobus, ut scilicet velit homo sicut vult Deus et propter quod vult; imperfecta vero conformatio, cum homo vult quod Deus vult vel quod scit Deum velle; et est conformitas perfecta secundum quatuor genera causarum, ut dictum est. Et secundum hoc dicitur quod-est conformitas in bonis et in-malis, invia et in patria.

[Ad obiecta]: 1. De B. Virgine dicendum quod voluit ut Deus voluit et propter quod voluit, ut patebit.

PrevBack to TopNext