I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 6
UTRUM MERITORIUM FUIT SANCTIS QUOD NOLEBANT MORTEM CHRISTI.
Item, quaeritur utrum meritorium fuit sanctis quod nolebant mortem Christi, sive in volendo contrarium eius quod scimus Deum velle.
a. Quia Christus "flevit super civitatem": nolebat enim populi mortem et destructionem, et meruit in hoc. Similiter de B. Virgine quae meruit compatiendo Filio, et tamen sciebat Christum hoc velle. Similiter de Apostolis: "Tristes erantApostoli", et canitur in laude eorum.
Contra: 1. Velle contrarium eius quod scimus Deum velle non est ex caritate: vera enim amicitia est idem velle ; sed omne meritum est ex caritate.
2. item, B. Virgo quod voluit Christum non pati, hoc fuit sensualitatis; tamen B. Virgo voluit quod Christus non pateretur; sensualitate autem non est mereri; ergo non meruit in hoc B. Virgo.
Respondeo: Quidam dicunt quod "voluntate rationis tenemur velle quidquid scimus Deum velle, non sensualitatis voluntate" ; et B. Virgo voluit quod Christus non pateretur,. voluntate sensualitatis. — Et de merito ita dicunt: quod quidam sunt motus, qui non sunt subiecti libero arbitrio nec in ortu nec in progressu, ut patet in fame et siti; et sunt motus qui subiciuntur libero arbitrio in ortu et in progressu; sunt etiam quidam qui subiecti sunt in ortu, sed non in progressu. Illi ergo motus primi, qui non sunt subiecti nec in ortu nec in progressu, non sunt meritorii nec in ortu nec in progressu; qui vero sunt subiecti in ortu et in progressu, sunt meritorii in ortu et in progressu; intermedii sunt meritorii in progressu, sed non in ortu.
[Ad obiecta]: a. De tristitia ergo Christi et de B. Virgine et de Apostolis dicunt quod-dolor ille fuit in sensualitate, et ideo non fuit meritorius.
b. Item, ad illud: "Si campatimur, et conregnabimus": dicendum quod illud intelligitur de voluntate rationis et compassione, hoc est de voluntate patiendi pro Christo.
[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod obicitur quod hoc non fuit ex caritate, respondeo: est motus caritatis secundum debitum viae et secundum perfectionem patriae. Secundum perfectionem, quae erit in patria, non est velle contrarium eius quod scimus Deum velle: in patria enim nihil aliud volemus nisi quod Deus volet. Sed caritas secundum debitum et convenientiam in via, etsi non velit quidquid Deus vult, vult tamen quidquid scit nos Deum velle. Unde B. Virgini non congruebat non dolere de morte Filii sui et ideo voluit contrarium ei quod Deus voluit, quia illud quod Deus volebat, sibi velle non congrueret.
On this page