Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 7

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 7

UTRUM MERITORIUM SIT DOLERE DE PASSIONIBUS SANCTORUM.

Item, quaeritur utrum meritorium sit dolere de passionibus sanctorum vel velle illas.

a. Quia pium est lugere Martinum et pium est gaudere de Martino ; ergo est meritorium nolle mortem Martini.

Contra: 1. Hoc erat contrarium voluntati divinae, et hoc sciebant.

Respondeo: Velle contrarium divinae voluntati dicitur dupliciter: velle contrarium eius quod scio Deum velle, et hoc potest esse meritorium; vel volendo contrarium eius quod scio Deum me velle, et hoc non potest esse meritorium. — Vel aliter: de praesentibus passionibus sanctorum debemus dolere, de praeteritis vero possumus gaudere.

PrevBack to TopNext