Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 1, C. 1

AN GENERATIO SIT.

Quantum ad primum sic proceditur: a. Augustinus, in libro 83 Quaestionum "Deus Pater ab aeterno aut potuit Filium generare et voluit; aut non voluit, sed potuit; aut non potuit, sed voluit; aut neque voluit neque potuit. Si voluit et non potuit: ergo impotens fuit. Si potuit et non voluit: ergo invidus fuit; sed ab eo relegata est omnis invidia. Sinec potuit nec voluit: impotens et invidus fuit; sed ista relegata sunt ab ipso". Relinquitur ergo quod potuit et voluit, et constat quod scivit; sed ad hoc quod causa rationabilis agat, non plura exiguntur nisi velle, posse et scire ; ergo Filium ab aeterno genuit; ergo generatio aeterna est.

b. Secunda ratio est. Bonum naturaliter et essentialiter est sui diffusivum ; unde haec est laus boni, scilicet se diffundere, quia si ponerentur duo bona in omnibus aequalia praeter quam in hoc quod unum suam bonitatem diffunderet, aliud non: constat quod bonum illud, quod se diffunderet, in hoc esset magis laudabile et melius alio bono quod se non diffunderet. Completa ergo ratio boni includit in se diffusionem; ergo ubi est summum bonum, ibi est summa diffusio; summa autem diffusio est qua maior excogitari non potest maior autem diffusio cogitari non potest quam illa quae est secundum Substantiam et maxime secundum totam; ergo summum bonum necessario se diffundit secundum substantiam totam, et in ipso naturaliter intelligitur haec diffusio; sed nihil aliud est virtus generativa nisi virtus diffusiva substantiae suae ad hoc ut producatur simile in natura ; ergo in summo intelligitur haec virtus summe et ab aeterno, cum illud bonum summum sit et aeternum ; sed ubi est haec virtus, est generatio; ergo generatio aeterna est. — Si dicatur, quod haec ratio non procedit, quia in bono non intelligitur diffusio nisi ex consequenti, et non naturaliter vel essentialiter - in contrarium obicitur: de perfectione boni et nobilitate est communicare se ipsum; unde haec est laus boni; quidquid autem est perfectionis et nobilitatis boni attribuitur. summe bono; ergo necessario in summo bono est sui ipsius communicatio; et cum ipsum sit summum, ergo summa communicatio. Magna autem communicatio est communicare sua vel suam qualitatem vel suum accidens; maior vero communicatio est communicare suam substantiam; maxima ergo et summa est communicare totam suam substantiam; ergo haec communicatio necessario est in summo bono; sed communicare suam substantiam ut simile producatur in natura, nihil aliud est quam generare; ergo necessario in summo bono intelligitur generatio; ergo generatio est aeterna, quia quidquid in eo intelligitur aeternum est.

c. Alia ratio est. Communis conceptio animi est quod quidquid est nobilitatis et perfectionis et virtutis est Deo tribuendum; item, nobilior est virtus, quae habet nobiliorem effectum vel actum; sed comparando omnes actus virtutum, non est nobilior actus alicuius virtutis agentis quam ille quo producitur simile in natura ipsi agenti; sed virtus cuius est talis actus, scilicet producere simile in natura ipsi agenti, est virtus generativa et non alia: virtus enim artificialis producit artificiatum, sed non simile in natura; a virtute autem generativa est productio substantialis, hoc est similis in natura, et haec est virtuosior productio; ergo inter virtutes omnes producentes aliquid nobilior est virtus generativa, quae habet producere simile in natura; sed quod est nobilitatis vel nobilioris virtutis non .potest. non intelligi in summa virtute et summa potentia, quae Deus est ; ergo in summa virtute et potentia intelligitur virtus generativa; ergo generatio ; ergo generatio aeterna est.

d. Alia ratio. Perfectio naturae est et nobilitas ut habeat virtutem qua possit ex se producere tale quale ipsa est sive simile sibi in natura — unde si homo ex se non posset producere hominem, istud esset imperfectio in ipso, quia natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans, sicut dicit Philosophus — sed quidquid est nobilitatis et perfectionis est in summa natura; ergo in ipsa est vis productiva similis in natura ex se; sed haec est virtus generativa; ergo in ipsa est virtus generativa; ergo et generatio, et Pater et Filius, et generans et genitum.

e. Alia ratio. Deus est lux incorporea et inaccessibilis; sed omni luci essentiale est et naturale de se coaevum splendorem gignere ; ergo in summa luce necessario intelligitur, lux generans et splendor genitus.

f. Si dicatur quod congruit aeternam generationem esse in Deo, sed non est necessarium contra: Anselmus: "Quodlibet inconveniens Deo sequitur impossibile, et quodlibet Deo conveniens sequitur necessarium". Ergo si Deo congruit vel convenit generatio, ergo necessario est in Deo: et maxime loquendo de necessitate immutabilitatis, quia talis est in divinis, et non necessitas quae ponit coactionem; et ita de necessitate este aeterna generatio.

Ad oppositum sunt rationes. 1. Et primo ponuntur rationes ad infirmandum primam rationem, quae est Augustini, quae ostendit necessitatem generationis aeternae. Videtur ergo quod male procedat ratio, cum dicit: "Si voluit et non potuit, ergo impotens fuit", quia in Filio non est potentia ad generare, sicut in eo non est potentia ad hoc quod sit Pater; sed ex hoc non dicitur Filius impotens ; ergo nec similiter dicetur Pater impotens, si non potest Filium generare; et sic ratio illa deficit ex parte posse.

2. Item, videtur similiter quod non sequitur: potuit et non voluit, ergo invidus fuit, quia potuit creaturam sive mundum meliorem facere quam fecerit, sed tamen noluit, et potuit mundum creare antequam creaverit, et tamen non voluit; ex iis tamen non sequitur quod invidus fuit; ergo similiter nec ibi.

3. Alia ratio, qua ostenditur quod generatio non convenit Deo. Nihil quod est imperfectionis et insufficientiae est Deo tribuendum; sed generatio in generabilibus est ratione imperfectionis et insufficientiae; ergo generatio non est Deo tribuenda. — Minor patet: quia triplex est esse, scilicet esse temporale, esse perpetuum, esse aeternum; ubi autem est esse temporale, ibi est corruptio, et quia non possunt salvare esse suae speciei in se, ideo datur eis virtus generativa, ut quod in se ipsis salvare non possunt, salvent per generationem in suo simili ; sed in-perpetuis substantiis non invenitur generatio, et hoc propter perfectionem sui esse, quod incorrruptibile est — unde in se ipsis possunt salvare et continuare esse suae Speciei perpetuo ; unde sol non generat solem, nec anima animam, cum habent virtutem perfectam qua possunt in se ipsis salvari — generatio ergo semper est comes imperfectionis.

4. Alia ratio. Differt generatio et alteratio: quia ubi est generatio, ibi est exitus de non-esse ad esse; ubi autem est alteratio, non est mutatio secundum esse, sed manet idem esse et eadem substantia, sed diversus rnodus se habendi vel essendi. Si ergo in divinis non est exitus faciens differentiam esse, qui est exitus a non-esse in esse, sed solum faciens differentiam modi essendi: ergo exitus, qui est in divinis, non potest dici generatio, sed potius alteratio, et sic in Deo non potest poni generatio.

5. Alia ratio. Nos videmus quod generatio perfecta habet originem suam in duobus, scilicet in masculo et femina, imperfecta vero generatio habet principium in uno — sicut patet in generatione vegetabilium et etiam vermium, quae impertectior est quam generatio animalium et hominum, quorum generatio consistit in duplici principio, scilicet agente et patiente — ergo, si quod perfectius est in generatione est Deo tribuendum, erit ponere in divinis quod ipse Filius sit genitus a patre et etiam a matre: quod est absurdissimum; relinquitur igitur quod non erit ponere generationem in divinis.

6. Alia ratio ad infirmandum aliquas praedictarum rationum: quia adaptatio similitudinis rerum naturalium ad divinas est per remotissimam comparationem, quia valde remota est comparatio et distantia maxima creaturae ad Creatorem; ergo non sequitur necessario uti ponatur in rebus divinis quod invenitur in rebus creatis; ergo praedictae rationes, quae sumuntur ex comparatione rerum naturalium ad divinas, nullae sunt.

7. Item, si ex hoc quod natura creata est multiplicativa suae speciei volumus habere similiter in divinis, ergo similiter ex ostensione productionis accidentium in esse creaturae per simile poterimus ostendere in divinis. Ex hoc ergo consequitur quod Deus habeat accidentia et quod sit quantus et coloratus.

8. Alia ratio est haec. Si accipitur simile a generatione creata et fiat coaptatio ad divinam, ergo sicut ex parte creaturae generatio transfert naturam generantis in genitum et virtutem etiam generandi cum ipsa natura, qua potest genitus generare, ergo similiter in divinis ipse Filius habebit virtutem generandi alium filium; sed .in aeternis potentia coniuncta est actui ; ergo generabit alium filium; et eodem modo erit quaerere de illo, et ita in infinitum;,generatio ergo aeterna non est nec valet simile sumptum a creaturis.

Respondeo: Confitendum verissime quod generatio aeterna est. Unde Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate: "In natura creata legimus quod de increata pensare debeamus. Videmus quotidie quomodo naturae ipsius operatione subsistentia existentiam producit et existentia de existentia procedit. Numquid in illa superexcellenti natura operationaturae nulla erit? Numquidnatura illa,quae huic naturae fructusfoecunditatis donavit, in se omnino sterilis permanebit? Et quae aliis generationem tribuit, numquid sterilis erit" ? sicut dicitur Isai. ultimo, 9: "Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? Si ego, qui generationem ceteristribuo, sterilis ero? aitDominus" ; et loquitur ibi de generatione aeterna, ut dicit. Glossa. Est igitur generatio aeterna. — Item, in eodem libro: "Certe radius solis de sole procedit, et soli tamen coaevus existit; ex quo enim fuit, de se radium produxit et sine radio nullo tempore fuit. Si igitur lux ista corporalis habet radium sibicoaevum, cur non habeat illa lux spiritualis et inaccessibilis?" — Et Damascenus, in I libro "Non fuit unquam Deus inverbalis, id est sine Verbo; semper enim habet sui ipsius Verbum ex se ipso genitum". Impossibile igitur est secundum Damascenum quod Deus non generet.

[Ad obiecta]: Ad rationes ergo in contrarium respondendum. Et primo ad illas, quae infirmant rationem Augustini, in libro 83 Quaestionum, dicendum, quod bene tenet ratio Augustini, secundum quod ipse intendit: quia intendit se per illam rationem ostendere quod Pater genuit Filium sibi coaequalem, et sic ratio illa semper supponit magis generationem quam probet. Nihilominus tamen dicendum ad instantias.

2. Et primo ad primam potuit mundum meliorem facere et noluit, ergo invidus fuit: dicendum quod secus est in generatione et creatione, quia ratio generationis semper exigit quod producatur aequale in natura et substantia; ratio vero creationis non, immo potius contrarium exigit, scilicet quod sit non-aequale et diversum in substantia illud quod creatur. "Invidia vero non habet locum nisi ubi res exigit aliter fieri quam fiat" ; ideo in generatione, ubi exigit ratio aequalitatem generantis ad generatum, est ratio invidiae si non generetur aequale. Ideo bene sequitur secundum Augustinum: potuit generare Filium aequalem sibi et noluit, ergo invidus fuit, cum hoc deberet facere, scilicet generare aequalem sibi; sed in creatione non est debitum illud, nec etiam quod homo sit melior quam sit, et ideo non sequitur in creatis istis.

1. Ad aliam instantiam qua obicitur quod non sequitur: Filius vult generare, sed non potest, ergo impotens est, dicendum quod ad hoc quod illud sequeretur, oporteret iungi velle cum non-posse ; unde bene sequitur: aliquis vult hoc facere et non potest, ergo impotens est ; sed Filius non vult generare nec Spiritus Sanctus; et ideo non posse generare non ponit impotentiam in Filio nec in Spiritu Sancto, sed in Patre poneret impotentiam, quia Pater vult generare, Filius autem non, sed generari. Sicut enim perfectionis est in Patre generare, sic perfectionis est in Filio generari, sic etiam in Spiritu Sancto spirari; unde sicut posse generare dicit perfectionem potentiae Patris, sic generari dicit perfectionem potentiae in Filio et spirari in Spiritu Sancto. Ideo ex parte Patris sequeretur impotentia si non posset generare, ex parte autem Filii vel Spiritus Sancti non ponetur impotentia.

3. Ad tertiam rationem dicendum quod haec est duplex generatio est imperfectionis in generantibus, quia potest esse sensus quod generatio dicat imperfectionem in generante et virtute eius, vel quod sit data generanti propter supplementum suae imperfectionis. Dico ergo quod secundum primum modum generatio non est imperfectionis, immo generatio dicit perfectissimum modum agendi sive producendi: perfectissimus enim modus agendi est per quem coaequatur et assimilatur in natura effectus agenti, quod fit per generationem. Secundum vero modum secundum potest concedi quod generatio imperfectionis est in creaturis corruptibilibus, quia data est ad relevandam imperfectionem earum ; unde est propter supplementum imperfectionis in ipsis: propter hoc quod singularia non poterant salvare suam speciem in se, ideo data est haec virtus quae tantae perfectionis est. Id autem quod supplet imperfectionem non est imperfectio, immo magis perfectio; ideo generatio perfectionis est et perfectionem dicit virtutis in generante: ideo Deo est tribuenda. — Ad illud ergo quod obicitur quod perfectionis est in sole quod non generat: dicendum quod non, immo imperfectionis est in substantiis quod non possunt ex se producere simile sibi in natura. Unde ponatur quod virtus esset in sole qua posset ex se producere alium solem, sicut potest ex se producere lumen, eo manente incorruptibili: hoc esset maximae virtutis in sole et perfectioris quam modo habeat, cum non potest solem ex se producere. In hoc ergo deficit a virtute; in hoc tamen quod habet in se virtutem, qua potest in se salvare suam speciem, perfectionem habet quam non habent corruptibilia, quia non indigere alio ad sui salutem, hoc perfectionis est. Perfectionis igitur in corruptibilibus est quod possunt ex se producere similia, imperfectionis vero quod non possunt se salvare et permanere in esse; similiter perfectionis est in corporibus supercaelestibus quod possunt salvare se et permanere in esse, imperfectionis vero quod non possunt simile in natura de se producere et coaequale sicut producunt ex se inaequale, sicut sol producit lumen, non solem. Quod igitur perfectionis est Deo est tribuendum, ut scilicet manens in se virtutem habeat producendi similem in natura et coaequalem.

4. Ad quartam rationem dicendum quod generatio est motus sive species motus et est actus. Prout ergo dicit motum, relegatur a Deo, quia ab eo removetur motus et species motus, quia motus dicit imperfectionem in mobili. Sed prout dicitur actus, est completio adaequans productum producenti perfecte; et isto modo generatio non respondet alterationi. — Sed ad illud quod obicitur quod ibi est exitus faciens differentiam modi essendi, ergo alteratio: dicendum quod non sequitur, nisi sit ibi mutatio; unde non sequitur in sole, quod si generat ex se splendorem, quod ibi sit alteratio, quia non est ibi mutatio. Item, est differentia modi se habendi, quae facit alium et alium, et haec non est alteratio, sed quae solum facit alterum, sicut patebit.

5. Ad aliam rationem dicendum quod in generatione humana quod habet originem in duobus et non in uno solo, hoc est imperfectionis; constat enim quod si uniretur virtus ita quod tota virtus generans esset in masculo vel in femina, quod perfectior esset unita quam divisa; in quantum ergo unita est, Deo est tribuenda, non in quantum divisa, quia hoc est imperfectionis. — Ad illud vero quod dicitur de plantis, quarum generatio imperfectior est, quod habent in uno: dicendum quod etsi habeant in uno intrinseco, tamen habent in multis extrinsecis, ita quod est ibi humor a terra et calor a sole, unum velut principium activum, aliud ut passivum, sicut erat ex parte masculi et feminae: unde masculus est principium activum, femina principium passivum. Ex iis igitur relinquitur generationem aeternam esse et quod in Deo est differentia gignentis et geniti, id est Patris et Filii.

6. Ad aliam rationem dicendum quod adaptatio ex rebus naturalibus ad divinum esse potest esse dupliciter, quia dupliciter potest creatura considerari: vel in se vel prout est vestigium suae causae. Secundum quod consideratur in se, non est accipere convenientem proportionem a creatura ad Creatorem, immo sic maxima est differentia unius ad alterum, nec est habitudo aliqua qua possit sic dici esse in Creatore sicut est in creatura, velut nec finiti ad infinitum est comparatio sive in potentia sive in sapientia sive in bonitate. Secundum vero quod consideratur creatura ut vestigium suae causae, sic est invenire convenientes rationes et necessarias a creatura ad Creatorem ; unde ex potentia creaturae necessario est arguere omnipotentiam Creatoris et ex sapientia summam sapientiam et ex bonitate summam bonitatem. Unde Apostolus, Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur" ; quod non esset nisi ea, quae facta sunt, essent vestigium. Unde Dionysius, in Hierarchia angelica: "Nihil eorum quae suntest universaliter boni participatione privatum; siquidem, ut Eloquiorum veritas ait, Gen.l, 31: "Omnia bona valde". Est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes esse, et invisibilibus et intellectualibus ex materialibus formare dissimiles similitudines". Secundum ergo quod vestigium summae Trinitatis est impressum in creatura, dicendum quod est invenire rationem ab ipso vestigio bonitatis impressae convenientem ad ostendendum perfectionem bonitatis imprimentis, ita ut semper quod perfectius est, non habens in se aliquam rationem imperfectionis, est Deo tribuendum. Et hoc etiam est quod dicit Magister Richardus de S. Victore, "ad quaecumque necesse est esse, infallibiliaargumenta non deesse".

7. Ad aliam rationem dicendum quod, cum Deus sit causa secundum triplicem modum causae, efficientis, finalis, formalis per modum exemplaris — non est autem causa materialis aliquo modo — propterea quae sunt in rebus naturalibus et conveniunt in ratione causae efficientis, formalis et finalis, possunt transferri ad Deum, quia secundum hoc est creatura vestigium; sed ea quae pertinent ad causam materialem, velut accidentia, ut coloratus ex parte materiae corporis, obliviosus in anima propter intellectum materialem, non possunt aliquo modo transferri ad Deum, nisi figuraliter et improprie, et secundum hanc viam non fit habitudo creaturae ad Creatorem; posse autem generare simile ex se pertinet ad efficientem causam et etiam indicium est nobilitatis virtutis: propterea virtuti divinae est tribuendum.

8. Ad ultimam rationem dicendum quod cum perfectio sit in uno, imperfectio vero in multitudine, si sint multi aliqui et quod est in uno, per omnia est in alio et quocumque modo, ergo omnes superfluunt praeter unum: secundum hoc ergo dicendum quod, cum ipse Filius sit perfectus omni modo perfectionis, quod non erit nisi unus. Dicendum ergo quod hoc est indicium imperfectionis in serie humanae generationis quod genitus potest generare: hoc enim indicat quod ipse genitus non sit perfectus filius.

Et sic patet responsio ad istam Quaestionem

PrevBack to TopNext