Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 1, C. 2

QUID SIT GENERARE IN DIVINO ESSE.

Secundo quaeritur quid sit generare secundum rationem intelligentiae, prout dicitur in divino esse.

Et circa hoc quaeritur I. utrum generare in divino esse sit idem quod intelligere.

Ad quod sic quidam nisi sunt: 1. Vivit Deus vita nobilissima, quae est intelligere; sed idem est in Deo sua vita et sua actio; ergo si generare dicit quasi quamdam actionem, idem est in Deo generare et intelligere.

2. Secunda ratio. Prima intelligentia intelligit se non desiliendo a se ; unde actus intelligendi extra se ipsam non desilit; sed intelligere nihil aliud est quam speciem generare in se ; ergo intelligere se nihil aliud est quam suam speciem in se generare; ergo intelligere in Deo est generare suam speciem in se; sed nihil est aliud generatio Filii; ergo nihil aliud est in Deo intelligere quam Filium generare; et cum de nobilitate suae essentiae sit quod semper se intelligit, necesse est in eo semper dicere generantem et genitum. Sed iis nominibus duo dicuntur, scilicet quasi actio et relatio; cum enim dico generans, actionem dico, similiter et relationem: relatio enim semper concomitatur actionem in agente. Cum igitur sua substantia et sua actio sit idem ex parte actionis et eius quod dicitur per modum passionis, ut intelligere et intelligi, nulla in eo reperitur diversitas, sicut nec in essentia: necesse est igitur quod pluralitas, quae est in intelligente et intellecto, qua scilicet replicatur ut intelligens et ut intellectus, sit solum propter relationem. Si ergo propriis nominibus separemus relationem a dicta actione, veniemus in pluralitatem, quae significatur iis nominibus Pater et Filius: hoc enim nomen Pater proprie significat illam relationem quae concomitatur actum generantis. Ex iis igitur relinquitur quod Deum intelligere se, cum intelligere sit speciem rei intellectae gignere, non est aliud quam generare suam imaginem et speciem in se ipso.

Ad oppositum: a. Generare nunquam est eiusdem a se, sicut intelligere; ergo generare non est intelligere in divino esse.

b. Secunda ratio. Ubi ponitur generatio, ponitur multiplicatio et differentia generantis et geniti; sed dicendo Deum intelligere se, non dico differentiam nec multiplicationem aliquam, quia nihil aliud est Deum intelligere se quam quasi conversio eius supra se; ergo non est idem generare et intelligere.

II. Secundo, circa hoc quaeritur utrum idem sit in divino esse generare et dicere.

Ad quod. sic:1., Anselmus: "In eo quod summa essentia se dicit, generat Pater, generatur Filius". Igitur suum dicere internum est idem quod Verbum generare; ergo idem est in Deo suum dicere Verbum et generare.

2. Secunda ratio. Augustinus, super illud Gen. 1, 3: "Dixit Deus: fiat lux", dicit: "Dixit, id est generavit Verbum, in quo erat ut fieret lux". Ergo idem est suum dicere et suum generare.

Ad oppositum: a. Anselmus: "Omnis persona se ipsam loquitur et alias" ; ergo si generare in Deo est dicere, ergo quaelibet persona se ipsam generat et alias: quod falsum est.

Solutio: Dicendum quod non est in potestate humana dicere de generatione aeterna nec de substantia aeterna quid sit; quod inspiciens Propheta, Isai. 53, 8, dicit: "Generationem eius quis enarrabit?" quasi diceret nullus, immo hoc est praemium fidei. Dicendum tamen secundum communem ration-em generationis, quod generatio est productio de substantia. Haec autem productio multipliciter est, quia aliquando producitur aliquid de substantia ab alio quod non est ei simile in natura: et sic est productio in generatione aequivoca, secundum quod dicimus quod vermes producuntur de carne ; ali-quando autem producitur aliquid de substantia alterius, quod est simile ei in natura: et sic est in generatione univoca. Sed hoc est multipliciter, quia illud simile in natura productum de substantia aliquando producitur de parte substantiae et non de tota substantia: et sic est in generatione qua homo generat hominem; aliquando autem producitur de tota substantia: et sic est productio in divinis personis unius ab alia, quia cum divina essentia sit simplex, immo simplicissima, ubi est, ibi est tota et nullo modo secundum partem; ideo productio in divinis personis de substantia est de substantia tota et non de parte substantiae. Sed haec productio dupliciter est, quia aut est secundum modum principalem aut secundum modum non-principalem. Secundum modum principalem dicitur, quando productum ita producitur quod habet virtutem et proprietatem producendi alium ex se: secundum ergo quod est productio secundum modum principalem in divinis, sic est productio Filii a Patre, quia Filius habet virtutem producendi ex se alium, scilicet Spiritum Sanctum, et huius retinet proprietatem; secundum autem modum non-principalem est productio Spiritus Sancti, quia producitur de substantia, sed non retinet proprietatem producendi alium ex se. Prima ergo productio, scilicet Filii, est generatio; alia, quae est Spiritus Sancti, appellatur in divinis processio. Sic tamen intellige principalem in generatione Filii, non-principalem in processione Spiritus Sancti, ut nullo modo intelligatur ibi inaequalitas, sed utriusque designetur proprietas; quemadmodum, cum dicitur primum vel non-primum, non ostenditur prioritas vel posterioritas in tempore, sed designatur ordo naturae. Ex iis igitur patet quid sit secundum rationem intelligentiae generatio in divinis, quia generatio est univoca productio similis in natura de tota substantia secundum modum principalem, et quare haec productio dicitur generatio, hoc est quia inter omnes productiones generatio principalior est, et maxime sic debet esse ut ille qui producitur habeat virtutem producendi alium ex se.

I. Secundum hoc ergo dicendum quod non est idem secundum rationem intelligentiae generare et intelligere, sicut nec generare et esse. Esse enim in divinis dicitur absolute, similiter intelligere in divinis de se dicitur absolute; sed generare de ratione intelligentiae dicit relationem; ideo non est idem secundum rationem intelligendi generare et intelligere, sed generare concomitatur intelligere. Quia sicut videmus in anima quod, cum dicitur m ens cognoscit se, quod ad hoc sequitur quod mens generat sui notitiam, et tamen non est idem in mente cognoscere se et generare sui notitiam, immo aliud et aliud, dicitur tamen unum concomitatur alterum: sic in divino esse non est idem generare suam speciem et intelligere, intelligere tamen concomitatur Deum generare sui speciem vel imaginem in se ipso. Unde cum dicitur Deum intelligere se est Deum generare suam speciem in se, dicendum quod non est verum: non enim est intelligere per speciem, ubi idem est actus quod essentia nec est species alia ab essentia. Quod ergo dicitur intelligendo generat vel intelligere est speciem suam generare, intelligitur per concomitantiam; tamen hoc non est illud sicut in mente, quia maior est ibi differentia quam in divino esse: ex hoc enim quod est generatio suae speciei, necessario sequitur generans et genitum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem dicendum quod, etsi idem sit in Deo intelligens et intellectum et ipsa actio divina, tamen ibis concomitatur relatio: ex qua parte est differentia secundum intelligentiam inter generare et intelligere. Nam generare dicit relationem sive habitudinem per modum actus, intelligere autem dicit ipsum esse sive ipsam substantiam; non tamen generare addit ad intelligere, sicut nec relatio ad essentiam, immo concomitatur ipsum intelligere sive consequitur ad ipsum, quia ad intelligere sequitur vel concomitatur generatio suae speciei in se. Inde est etiam quod in divinis potest dici quod idem intelligit se, sive sumatur masculine sive neutraliter; non tamen masculine potest dici vel neutraliter generat se: ratione enim illius relationis ponitur pluralitas vel distinctio, quae significatur per ista nomina Pater, Filius, generans, genitum, ut dictum est.

2. Et per hoc patet responsio ad secundam rationem, et patet intelligentia rationum ad oppositum.

II. Ad secundum quod quaeritur an generare idem sit in Deo quod suum dicere: dicendum quod dicere in divinis uno modo appellatur manifestare, et sic dicitur essentialiter, et sic quaelibet persona loquitur vel dicit aliam, quia quaelibet persona manifestat aliam ; unde in Evangelio Ioan. 14, 11: "Ego in Patre et Pater in me est", et similiter Matth. 11, 27: "Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare". Ecce quod una persona manifestatur in alia. Alio modo dicitur dicere scilicet proferre verbum: et sic dicere importat rationem principii ad illud quod est de principio, quia proferens est principium ad verbum prolatum; et sic dicere sumitur notionaliter et solum convenit Patri. Et sic dicere idem est quod generare; primo autem modo non, quia sequeretur quod quaelibet persona generaret se et alias personas, sed secundo modo importat habitudinem principii ad illud quod est de principio. Eloquitur autem Filius essentiam et proprietatem Patris, ideo Verbum est; Spiritus vero Sanctus, etsi totam essentiam Patris eloquatur, scilicet potentiam, sapientiam, bonitatem, non tamen in se eloquitur proprietatem Patris qua producat ex se alium, ideo non dicitur Verbum sicut Filius, nec dicitur eius productio generatio sicut productio Filii, sicut dictum est: verbum enim plene manifestat de intellectu et intentione dicentis proprietates, ideo Spiritus Sanctus non est Verbum nec profertur a Patre ut Verbum, sed dicitur, id est manifestatur.

Et sic patet solutio istius Quaestionis.

PrevBack to TopNext