I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 1, c. 5
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 1, C. 5
QUOMODO SIT GENERATIO DIVINA.
Consequenter quaeritur de aeterna generatione quomodo sit: Et primo, utrum sit voluntaria vel necessaria; secundo, utrum sit semper in fieri vel in facto esse; tertio, cum multi sint modi generationis, quis modus ei attribui debeat.
ARTICULUS I
Utrum generatio divina sit voluntaria vel necessaria.
Quantum ad primum obicitur sic: 1. Orosius ad Augustinum: "Voluntate genuit Pater Filium vel necessitate?" Respondet Augustinus: "Nec voluntate genuit Filiumnec necessitate, quia necessitas in Deo non est, praeire sapientiam voluntas non potest". — Contra: Dicit Philosophus quod omnia quae fiunt fiunt vel a proposito vel a natura, et propositum appellat voluntatem, naturam vero necessitatem; immediate ergo se habent voluntas et necessitas circa entia. Si ergo Pater genuit Filium, vel necessitate genuit vel voluntate.
2. Item, si non genuit Filium voluntate, ergo involuntarie; sed dicit Ioannes Damascenus quod "involuntarium est quod per ignorantiam vel violentiam fit": voluntarium enim exigit quod sit principium sufficiens in nobis et quod sit notitia eius quod debet fieri; unde quod fit per violentiam non est voluntarium simpliciter; quod vero fit per ignorantiam non est voluntarium, quia ibi est ignorantia eius quod debet fieri. Si ergo Pater genuit Filium involuntarie, ergo genuit violenter vel ignoranter; sed nullum horum cadit in Deo; ergo relinquitur quod voluntarie genuit.
3. Item, immediate se habent circa entia necessarium et contingens ; si ergo non genuit contingenter, ergo genuit necessario; ergo necessitate genuit.
4. Item, obicitur de hoc quod dicit Augustinus: "Sapientiam praeire voluntas non potest". — Contra: Augustinus, IX De Trinitate: "Partum mentis praecedit appetitus quidam quoid quod nosse volumus, quaerendo et inveniendo nascitur proles ipsa notitia". Ergo voluntas praecedit sapientiam. Quod patet etiam: quia antequam addiscam, volo addiscere.
5. Item, quaeritur an haec duo sese compatiantur voluntas et necessitas, ut Pater genuerit Filium voluntate et necessitate vel voluntarie et necessario. — Et videtur quod non: Quia necessitas dicit principium determinatum ad alterum, ita quod alio modo se habere non potest ; sed voluntas est principium ad utrumlibet oppositorum; ergo non se compatiuntur in uno voluntas et necessitas, quia sese non compatiuntur principium determinatum et indeterminatum; ergo si Pater genuit Filium voluntate, non genuit necessitate, vel si genuit necessitate, non genuit voluntate.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod propositum et natura sive voluntas et necessitas se habent immediate circa facta vel ea quae fiunt, quia omnium quae fiunt aut principium est natura, et sic necessitas, aut propositum, et sic voluntas, sed non se habent ad ea quae non fiunt. Unde procedit divisio rerum: quaedam sunt quae fiunt, quaedam quae non fiunt; quae non fiunt sunt aeterna; quae vero fiunt, aut fiunt proposito aut natura. Non igitur habet locum in aeterna generatione illa divisio.
2. Ad secundum dicendum quod voluntas dicitur dupliciter: est enim voluntas absoluta et simpliciter, et est voluntas comparata et conditionalis. Voluntas comparata sive conditionalis est, quando non volumus aliquid simpliciter, sed sub conditione, qua remota, nolumus illud; et hoc contingit dupliciter: potest enim conditio illa esse trahens, ut cum aliquis propter magnum lucrum vellet peccare, quod simpliciter nollet; vel potest esse impellens, ut cum aliquis propter mortem fugiendam peccaret, quo remoto, non peccaret; et ita voluntas conditionalis est dupliciter: trahens videlicet et impellens. Item, voluntas absoluta et simplex est triplex: praecedens, accedens et concomitans; praecedens opus inceptum, accedens operi iam incepto sive post opus, concomitans vero in opere. Accedens ergo voluntas et praecedens dicunt conditiones temporales, sed concomitans non. Dicendum igitur quod voluntate conditionali non genuit Pater Filium nec etiam voluntate simpliciter quae quidem est praecedens vel accedens, quia nec prius voluit quam generaret nec ei nova voluntas ut generaret accessit nec etiam eum aliqua causa exterior traxit vel impulit ut generaret Filium, sed genuit voluntate absoluta concomitante, ut sit sensus: voluntate genuit Filium, id est voluntas generationem Filii concomitata est.
3. Ad tertium dicendum quod necessitas dicitur multipliciter. Dicitur enim necessitas secundum rationem causae materialis necessitas indigentiae, I Ioan. 3, 17: "Qui viderit fratrem suum necessitatemhabere" etc. Dicitur etiam necessitas secundum rationem causae efficientis necessitas coactionis. Est autem coactio duplex: inducens et non sufficiens, sicut aliquando cogitur liberum arbitrium, ut patet in voluntate conditionali; et est coactio sufficiens, quae non est in libero arbitrio, sed in rebus naturae, ut in actionibus violentis corporum, et hoc modo dicit Augustinus quod "necessitas in Deo non est". Item, dicitur necessitas secundum rationem causae formalis uno modo necessitas inevitabilitatis, secundum quod dicitur in Psalmo: "De necessitatibus meis erue me" ; alio modo necessitas immutabilitatis, et sic dicuntur necessaria quorum veritas non est mutabilis vel contingens. Item, dicitur necessitas in ratione causae finalis, et hoc dupliciter: respectu finis, et hoc modo dicitur, Luc. 10, 42: "Unum est necessarium" ; et respectu eorum quae sunt ad finem, et hoc modo dicuntur necessaria utilia et expedientia. Sed expedientia dicuntur mala, in quantum ordinata, secundum quod habetur Matth. 18, 7: "Necesse estut veniant scandala" ; utilia dicuntur ipsa bona quae appetimus propter finem, sicut dicitur Philip. 1, 24: "Permanere in carne necessarium propter fratres". Cum ergo quaeritur utrum genuerit necessitate: dicendum quod non necessitate indigentiae vel coactionis vel expedientiae vel utilitatis vel etiam inevitabilitatis, sed necessitate immutabilitatis.
4. Ad quartum dicendum quod voluntas uno modo praecedit sapientiam, alio modo sequitur. Est enim voluntas addiscendi sapientiam non habitam et est voluntas conservandi sapientiam iam habitam. Voluntas addiscendi sapientiam praecedit sapientiam, voluntas vero conservandi consequitur nec potest praeire. In Deo autem non est voluntas respectu sapientiae non habitae habendae, sed conservandi iam habitam, et ideo bene dicit Augustinus: "In Deo praeire sapientiam voluntas non potest".
5. Ad quintum et ultimum dicendum quod est voluntas finis simpliciter et est voluntas eorum quae sunt ad finem: voluntas finis est cum volo aliquid propter se, voluntas eorum quae sunt ad finem est cum volo aliquid propter aliud. Voluntas ergo finis simpliciter non est ad opposita, sed voluntas eorum quae sunt ad finem, sicut patet: voluntas finis est voluntas beatitudinis, haec autem voluntas non potest esse ad oppositum; nemo enim vult miseriam oppositam beatitudini nec potest velle. In aliis vero quae sunt citra beatitudinem, sicut loqui, comedere, ambulare et huiusmodi, est voluntas ad utrumque oppositum; et hoc intelligitur ante actum, non cum iam est in actu, quia tunc non potest se habere ad opposita. Compatiuntur ergo se voluntas et necessitas, cum, dicitur voluntas respectu finis et cum dicitur voluntas respectu eorum quae sunt ad finem, cum iam sunt in actu. Secundum hoc ergo est voluntas in suo complemento et non se habens ad opposita, secundum vero quod non est in suo complemento se habet ad opposita. In Deo ergo, ubi est voluntas in suo complemento, non est dicere quod sit voluntas ad opposita, quamvis sint opposita subiecta voluntati eius, ut te esse, te non esse; simul ergo sunt in Deo voluntas et necessitas, id est immutabilitas.
ARTICULUS II
Utrum generatio divina sit semper in fieri vel in facta esse.
Et quod in fieri sic videtur: 1. Cum generatio Filii a Patre sit velut splendoris a luce, ad Hebr. 1, 3: "Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius" ; sed generatio splendoris a luce semper est in fieri; ergo generatio Filii a Patre semper est in fieri.
2. Item, Origenes: "Salvator noster splendor est claritatis; quotiens autem ortum fuerit lumen, ex quosplendor oritur, totiens oritur splendor claritatis". Sic ergo Salvator noster semper oritur. Unde Prov. 8, 25: "Ante omnes colles generat me", "non ut quidam male legunt generavit".
Contra: a. Augustinus, in 83 Quaestion.: "Melius est semper natus, quam qui semper nascitur", quia si semper nascitur, nondum est natus, ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est; Filius autem est et semper; semper igitur natus. Aeterna igitur generatio intelligitur ut in facto esse seu completo, ut non fiat vis in hoc quod dico facto.
b. Item, "non possumus dicere semper nascitur, ne impertectusvideatur; at vero ut aeternus designari valeat et perfectus, semperdicamus est natus, quatenus et natusad perfectionem pertineat et semperad aeternitatem".
II. Item, quaeritur quod istorum verius dicitur: semper nascitur aut semper natus. Et cum verbum praesentis temporis ratione praesentialitatis conveniat cum aeternitate, quod non praeteritum, melius et verius exprimitur aeterna generatio, cum dicitur semper nascitur, quam cum dicitur semper natus.
Probatur quod non: 1. Quia, sicut dicit Augustinus, super illud Psalmi 2, 7: "Ego hodie genui te", "in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum". Ergo locutiones de praeterito et de futuro sunt falsae; igitur falsae sunt istae semper natus est, semper nascetur.
Contra: a. Cum hoc secundum unum modum concedatur semper natus est, quae est de praeterito, ergo magis debet ista concedi semper nascetur, quia praeteritum secessit in non-ens, futurum autem aliquando erit; ergo magis se habet futurum ad ens quam praeteritum; ergo magis conveniet dici nascetur quam natus est.
Respondeo: I. Dicendum quod aeterna generatio non est in fieri nec in facto esse, sed in esse, quia fieri et factum esse solum conveniunt creaturis, esse vero semper uno modo convenit divinis. Tamen cum dico esse in fieri, in creatura duobus modis est: in successivis enim esse in fieri est esse actu, in permanentibus vero esse in fieri non est esse actu sive esse in complemento; unde et in successivis sequitur: si fit, est, in permanentibus: si fit, non est. Similiter esse in facto dicitur dupliciter: nam in successivis factum esse non ponit esse actu in praesenti, sed ponit fuisse in praeterito, in permanentibus vero ponit esse actu in praesenti. Cum ergo loquimur de aeterna generatione, si loquimur de esse eius per modum fieri, loquimur de ea secundum quod accipitur fieri in successivis, et hoc solum ratione praesentialitatis, non ratione successionis. Si loquamur de ipsa per modum facti esse, loquimur de ipsa per modum facti esse in permanentibus, et hoc ratione completionis, non praeteritionis. Ex hoc igitur est quod inspiciendo ad praesentialitatem aeternitatis, dicitur de Filio semper nascitur ; inspiciendo vero ad perfectionem vel completionem, dicitur semper natus. — Et per hoc patet solutio ad primo obiectum.
II. Ad illud vero quod consequenter obicitur de ratione dicendi per praesens et praeteritum, dicendum quod praesens dicitur dupliciter: uno modo ut partibile, cuius pars praeteriit, pars futura est; et sic non convenit aeternae generationi, ne imperfecta esse credatur et quia nihil est ibi praeteritum vel futurum. Vel potest dici praesens impartibile, scilicet ipsum nunc, quod dicitur finis praeteriti et initium futuri; et sic ratione impartibilitatis et praesentialitatis convenit cum nunc aeternitatis, et sic recte dicitur semper nascitur. Similiter cum dicitur natus, consignificatio est praeteriti perfecti; ratione praeteritionis non convenit cum aeternitate, sed ratione perfectionis.
III. Ad ultimum dicendum quod, cum verbum futuri temporis non consignificat actu ens nec perfectum, non erit aliquo modo dicere, loquendo de aeterna generatione, semper nascetur, sicut ratione actualitatis est dicere nascitur et ratione perfectionis natus est. Quantum ergo ad rationem praeteritionis non dicitur natus, quomodo procedebat obiectio, sed quantum ad rationem perfectionis.
ARTICULUS III
Quis modus generationis debeat attribui generationi aeternae.
Et Arius, disputans contra Victorinum de generatione aeterna, duodecim modos generationis assignat. Primus modus est iuxta fluxum lineae a puncto: et hic modus non potest attribui aeternae generationi, quia non est ibi aequalitas simplicitatis in puncto et linea, sicut est in Patre et Filio. Secundus modus est iuxta emissionem radiorum a sole: et hic etiam modus non potest attribui generationi aeternae, quia hic non est aequalitas naturae in radiis genitis a sole. Tertius modus est iuxta caracterem sive impressionem a sigillo: et hic modus non potest attribui, quia sigillum et caracter se habent ut effectus ad causam nec etiam sunt in eadem substantia. Quartus modus est iuxta immissionem bonae voluntatis a Deo: et hic modus non potest attribui, quia voluntas immissa non est eiusdem substantiae cum Deo. Quintus modus est iuxta exitum accidentis a substantia: et hic modus non potest attribui, quia accidens non habet esse per se. Sextus modus est iuxta abstractionem speciei a materia, sicut est in intellectu qui abstrahit species a phantasmatibus, et in sensu qui suscipit speciem genitam a specie quae est in materia: et hic modus non potest attribui, quia spiritualior est species abstracta et simplicior; praeterea, in diversis sunt subiectis. Septimus modus est iuxta excitationem voluntatis a cogitatione, ut voluntas excitatur ad desiderium per bonam cogitationem: et hic modus non potest attribui, quia huiusmodi excitatio est temporalis. Octavus modus est iuxta transfigurationem, ut cum ex aere iit aliqua imago: et hic modus non potest attribui, quia est materialis, quod nullo modo convenit divinis. Nonus modus est iuxta productionem motus a causa movente: et hic modus non potest attribui, quia iste modus est productio effectus a causa. Decimus modus est iuxta eductionem specierum a genere, in quantum genus est principium suarum specierum: et hic modus non potest attribui, quia est velut modus materialis, quia etiam genus de specie praedicatur, quod non potest de Filio Pater. Undecimus modus est iuxta ideationem, ut arca exterior generatur ab arca in mente, quae est ars exemplaris: et hic modus non potest attribui, quia est in comparatione effectus ad causam. Duodecimus modus est iuxta nascentiam, ut homo filius nascitur a patre suo: et hic modus non potest attribui, quia prior est tempore pater filio, non coaevus; non sic autem est in divinis, immo est coaeternitas in personis divinis; praeterea, non est eadem numero humanitas patris et filii; item, de parte ipsius substantiae patris est filius homo, non de tota substantia generatur filius. Cum ergo sint isti modi generationis et non plures, et nullus istorum conveniat aeternae generationi, videtur quod non debeat dici nec sit generatio aeterna. Respondeo: Secundum Victorinum non sufficienter divisi sunt modi, quia aeterna generatio est improportionalis omni generationi temporali. Unde notandum est, secundum quod dicitur ad Hebr. 1, 3: "Quicum sit splendor glariae" etc., Glossa: "Attendendumquod cum in igne et splendore sit coaevitas, non tamen ibi estomnimoda aequalitas, quia splendor, qui funditur de igne, minus lucet quam ignis. Undecum dicitur talis est Filius ad Patrem qualis splendor ad ignem, non omnino est verum, sed aequalitas omnimoda est hic. Ex aliorum enim proportione temporalium, quorum alterum est ex altero, etsi non coaevum, tamen consubstantiale, Filius Patri consubstantialis ostenditur. Cum enim homo nascitur de homine, eiusdem substantiae sunt, diversaetamen tempore; hic laudatur aequalitas substantiae, deest vero aequalitas temporis. In prima vero similitudine splendoris et ignis laudatur coaevitas, deest vero aequalitasnaturae. Coniunge quod laudas et attribue generationi aeternae: ex prima similitudine pro coaevitate coaeternitatem, ex secunda similitudine naturae aequalitatem; totum quod laudabile est in creaturis, quibus aliquid deest, simul est in Creatore, cui nihil deest". Unde modus generationis aeternae non accipitur ab uno modo tantum generationis in creaturis, sed ex pluribus.