Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 1, c. 4

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 1, C. 4

DE QUO SIT GENERATIO DIVINA.

Consequenter quaeritur de generatione aeterna de quo sit. Quaeritur igitur: 1. An sit de aliquo an de nihilo; 2. et si de aliquo, utrum de substantia Patris, et, si de substantia Patris, utrum de tota.

ARTICULUS 1

An generatio divina sit de aliquo an de nihilo 1.

Quantum ad primum obicitur sic: 1. Omne quod non est de aliquo, est de nihilo ; sed ipse Filius est a Patre genitus non de aliquo; ergo de nihilo. — Quod autem non de aliquo, probatur: quia non de materia, quia hoc quod dico de dicit habitudinem materiae vel originis ; sed neutrum potest dici: non enim potest dici quod sit a Patre de aliquo, id est de aliqua materia, nec etiam quod sit a Patre de aliquo ut origine: nam tunc sequeretur quod alia esset origo Filii quam Pater; aliter enim esset nugatio cum dicitur a Patre et de Patre, cum eadem habitudo significetur utrobique.

2. Item, cum dico aliquid esse de nihilo, aut est abnegatio generaliter, ut abnegetur materia et origo, aut est abnegatio materiae. Si primo modo, ut hoc quod dico de nihilo abneget generaliter materiam et originem: ergo Pater est de nihilo, quia non est de aliqua materia, nec etiam de origine, quia non habet originem. Si secundo modo, ut abnegetur tantum materia: ergo Filius est de nihilo, quia non est de aliqua materia.

Contra: a. Augustinus, Contra Maximinum: "Non de aliqua materia nec de nihilo est Filius, sed de quo est genitus".

b. Item, Hilarius, XII De Trinitate: "Unigenitus Deus, cumex manente natus est, non est natus ex nihilo".

Respondeo: Cum dicitur aliquid esse de nihilo, tria notantur: per praepositionem de notatur ratio principii sive initii; per hoc quod dico nihilo notatur abnegatio materiae; per comparationem praepositionis ad casuale, ut hoc quod dico de nihilo ponatur simul, notatur mutabilitas, secundum quod dicit Ioannes Damascenus 6: "Quorum esse a versione incipit, haec versioni subiecta sunt". Cum enim dico aliquid esse de nihilo, dico quod habet esse post non-esse, et ita principium sive initium; praeterea, si est de nihilo, non est de materia; praeterea, si habet esse de nihilo, necessario est vertibile. In rebus igitur factis de materia non est dicere de nihilo, quia non potest ibi abnegari materia. Item, in Patre, qui non habet principium, quia est non ab alio, non potest dici de nihilo, quamvis abnegetur materia. Item, in Filio non potest dici de nihilo, quamvis non habeat materiam et habeat principium, quia non habet principium mutabile, nec etiam habet initium, id est esse post non-esse.

Dicendum ergo ad obiecta. 1. Ad primum, quod non potest dici Filius a Patre de aliquo: materialiter verum est, sed originaliter non est verum. Aliquid enim dicitur a Patre de aliquo duobus modis: de aliquo quod est ipse vel de aliquo quod non est ipse. De aliquo sunt quod non est ipse, sicut quae sunt de materia; de aliquo vero quod est ipse, sicut sunt Filius et Spiritus Sanctus.

2. Ad secundum autem patet solutio: quia non sequitur, quamvis sit abnegatio materiae et originis de Patre, quod sit de nihilo, propter tertium, scilicet mutabilitatem, quae ibi intelligitur.

ARTICULUS II.

Utrum Filius sit de substantia Patris genitus.

Consequenter quaeritur, supposito quod sit de aliquo, utrum Filius sit de substantia Patris genitus.

Ad quod sic obicitur: 1. Quia dicit Anselmus: "Nec intellectus capit nec natura permittit illum, qui de alio est, esse illum de quo est". Si igitur Filius esset de essentia Patris, sequeretur quod non esset essentia sive substantia.

2. Item, cum dicitur Filius de substantia Patris aut de Patre, aut sumitur de materialiter aut originaliter aut ordinaliter: materialiter, ut cultellus de ferro; originaliter, ut filius de patre; ordinaliter, ut de mane fit meridies, quia post mane fit meridies. Si ergo non potest dici Filius de essentia Patris materialiter vel originaliter, quia ex hoc sequeretur quod ipsa substantia esset origo Filii et ita generaret, nec ordinaliter, quia non est prior essentia Filio: ergo non erit Filius de substantia Patris aliquo modo.

3. Item, de est praepositio; omnes autem praepositiones sunt transitivae, omnis autem transitio ponit diversitatem. Si ergo Filius esset de substantia Patris, sequeretur quod esset diversitas substantiae vel essentiae Patris et Filii et quod etiam non esset Filius essentia; si ergo non est diversitas, ergo non est de substantia.

4. Item, omne quod recipit aliquod totum iam non recipit de illo, cum accipere de aliquo sit partem capere de illo; ergo, cum ipse Filius sit ipsa tota substantia, non est de substantia.

Contra: a. Generare est de sua substantia similem producere ; si ergo Filius non est de substantia, non est genitus. Relinquitur igitur quod ipse est de substantia Patris, cum ipse sit genitus.

b. Item, Augustinus, Contra Maximinum, V libro: "Aut de aliqua substantia natus est Dei Filius aut de nulla. Si de nulla, ergo de nihilo: quod vos iam non dicitis. Si vero de aliqua nec tamen de Patris substantia, non est vereFilius. Si vero de Patris substantia, unius et eiusdem substantiae sunt Pater et Filius".

c. Item, idem, in eodem: "Non videtis quamnecessarium sit ut qui non est exnihilo nec ex aliqua re, sed ex Deo, nisi exDei substantia esse non possit?"

Respondeo: Secundum quosdam de duplicem importat habitudinem, cum dicitur cultellus de ferro: unam habitudinem convenientiae sive indistinctionis, aliam principii ad illud quod est de illo. Cum enim dicitur cultellus de ferro, notatur quod ferrum sit principium materiale cultelli et etiam quod ferrum habeat naturam indistinctam a natura cultelli. Quantum ad primam habitudinem dicitur Filius de Patre; quantum ad secundam dicitur Filius de essentia, quia habet esse indistinctum ipsa essentia cum Filio.

Sed contra hoc obicitur: eadem est substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti; ergo si Filius, propter indistinctionem quam habet cum essentia Patris, dicitur de substantia Patris, ergo similiter propter indistinctionem, quam habet Filius ad essentiam Spiritus Sancti, dicetur de substantia Spiritus Sancti; sed hoc est falsum; relinquitur igitur quod non erit dicere Filium de substantia Patris propter habitudinem indistinctionis sive convenientiae.

Propterea dicendum quod de aliquando sumitur materialiter, ut cultellus de ferro; aliquando originaliter, ut filius de patre; aliquando ordinaliter, ut de nocte fit dies; aliquando substantialiter, sicut dicitur esse Filius de substantia Patris, non quia de parte, sed quia tota est in toto.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur dicendum quod auctoritas Anselmi intelligitur cum accipitur de originaliter, et non cum accipitur substantialiter vel etiam materialiter. Unde ipse dicit quod "nec intellectus capit nec natura permittit ipsum, qui de alio est, esse illum de quo est" ; non dicit esse id de quo est, sed "illum": unde significat differentiam personae ad personam a qua habet originem.

2. Ad secundum iam patet responsio, quia hoc quod dico de non semper accipitur materialiter, originaliter, ordinaliter, immo quandoque substantialiter, sicut dictum est.

3. Ad tertium dicendum quod cum dico de substantia Patris, duo dico: dico essentiam et dico etiam cuius sit, quia Patris. Dicendum ergo quod haec praepositio de non dicit transitionem ratione essentiae, quae est eadem in Filio, sed transitionem ratione illius cuius est essentia, scilicet personae Patris, qui quidem Pater non est Filius.

4. Ad quartum dicendum, secundum quod prius, quod ubi haec praepositio de accipitur materialiter, dicit habitudinem partis substantiae, non totalitatem; ubi vero haec dictio de accipitur substantialiter, non dicit habitudinem partis substantiae, immo totius, ita ut verum sit dicere esse de substantia et esse substantiam.

Ad ultimum obiectum contra responsionem positam dicendum est quod cum dicitur Filius genitus de substantia Patris, duplex notatur habitudo: indistinctionis essentiae, quae est in Patre, a Filio, et habitudo originis ipsius Patris, cuius est essentia, respectu Filii; propterea non potest dici Filius de substantia Spiritus Sancti propter habitudinem indistinctionis essentiae Spiritus Sancti a Filio, quia habitudo originis ipsius Spiritus Sancti, cuius est essentia, non potest esse respectu Filii.

PrevBack to TopNext