Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, c. 1

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, C. 1

AN SIT AEQUALITAS IN DIVINIS PERSONIS.

Quantum ad primum sic obicitur: a. Augustinus, Contra Maximinum: Cum dicitur Filius a Patre etc., non ostenditur "inaequalitas substantiae, sed ordo naturae". Si non inaequalitas, ergo aequalitas; ergo aequalitas est in divinis.

b. Item, in Symbolo dicitur quod "tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales". Ergo sunt aequales ad invicem sive inter se.

Contra: 1. Dicit Philosophus: "Proprium est quantitatis secundum eam aequale vel inaequaledici" ; sed in divinis personis non est quantitas, cum sit ibi summa simplicitas ; ergo nec aequalitas. 2. Item, omnis aequalitas supponit diversitatem ; ubi igitur summa est identitas, nulla est aequalitas; sed in divinis personis e identitas; ergo non est ibi aequalitas.

3. Item, aequalitas dicit commensurati quorum, scilicet aequalium; sed ubi nitas, nulla est commensuratio; sed personis est infinitas; ergo non est ibi suratio; ergo nec aequalitas.

4. Item, in divinis non est reperire nisi et proprietates: essentiam in qua conver prietates in quibus distinguuntur; sed r sentiae non est in illis aequalitas, quia i moda sive summa identitas; neque ratior tatum, cum unius personae sint plures tates, alterius pauciores; nec ratione quia proprietates nihil addunt essentiae: ubi enim aliquid oritur ex aliquibus duobus ita quod ex neutro illorum, necesse est quod unum alteri addat.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum quod in iis inferioribus ex unitate in substantia causatur identitas, ex unitate in quantitate aequalitas, ex unitate in qualitate similitudo ; unde identitas, aequalitas, similitudo dicunt relationes fundatas supra tria praedicamenta. Iuxta istam similitudinem, quoniam est significare divinam essentiam, ut substantiam et ut quantam et ut qualem, est ponere in divinis identitatem, aequalitatem et similitudinem; sed quantitas in divinis transit in genus substantiae et qualitas similiter, quia in divinis non est ponere nisi duo genera, scilicet substantiae et ad aliquid ; aequalitas et similitudo dicunt relationes ut fundatas in substantia.

[Ad obiecta]: 1. Dicendum igitur ad primum quod, licet in divinis personis non sit proprie quantitas, quia tamen contingit significare divinam substantiam ut quantam, ut cum dicitur Deus magnus, aeternus, est dicere in divinis aequalitatem; alia igitur ratione dicitur aequalitas in divinis et in creaturis, prout quantitas proprie determinatur a Philosopho. — Praeterea, simplicitas in divinis non opponitur quantitati; haec enim est vera Deus est magnus, immo immensus et simplex. Simplicitas enim in divinis non dicit privationem immensitatis, sed dicit indivisionem summam, scilicet essentiae et virtutis et actus: propter hoc enim dicitur simplex, quia in eo idem est essentia quod virtus, et virtus quod actus, et essentia quod actus.

2. Ad aliud dicendum quod aequalitas in iis inferioribus est inter diversa essentialiter: nam in istis inferioribus diversitatem suppositorum sequitur diversitas essentiae in suppositis. Non sic est in divinis, ubi diversitatem suppositorum concomitatur identitas essentiae; propter quod in divinis non est ponere diversitatem, sed .distinctionem, sicut dicit Ambrosius. Unde aequalitas in divinis personis non requirit diversitatem, sed distinctionem: distinctio enim non tollit unitatem sive identitatem; unde licet in divinis sit summa identitas, quia illam concomitatur distinctio, huiusmodi identitas non tollit aequalitatem.

3. Ad tertium dicendum quod aequalitas in creatis duo importat, scilicet commensurationem primo et privationem excessus ex consequenti. Dicit igitur aequalitas in divinis non commensurationem proprie loquendo, sed privationem excessus. Unde dicitur Filius aequalis Patri, quia nec exceditur nec excedit; hoc autem non repugnat immensitati. Nec ideo dicendum quod aequalitas in divinis dicat puram privationem, sed cum privatione excessus dicit unitatem sapientiae, virtutis, durationis et universaliter omnium eorum quae de Deo dicuntur essentialiter. — Vel potest aliter dici quod sicut Lux prima ratione suae immensitatis est incomprehensibilis a virtute finita, nihilominus est comprehensibilis sibi ratione suae virtutis infinitae: similiter, licet Deus Pater sit immensus, et propter hoc nihil conditum est illi commensurabile, tamen Deus Filius, qui similiter est immensus, est illi commensurabilis; cum enim dicitur quod infinito nihil est commensurabile, hoc verum est prout hoc quod dico nihil distribuit pro finitis: verum est enim quod nihil finitum est commensurabile infinito.

4. Ad aliud dicendum quod identitas essentiae non est prima ratio aequalitatis, nec distinctio proprietatum, sed haec duo simul; magis tamen dependet ratio aequalitatis ab identitate sive unitate quam a distinctione: unitas enim directe cadit in ratione aequalitatis, distinctio oblique; aequalitas enim in divinis proprie est unitas substantialis distinctorum. — Ad hoc quod obicitur quod proprietas nihil addit essentiae: dicendum quod hoc verum est secundum esse vel substantiam, addit tamen quantum ad modum dicendi et intelligendi; licet enim idem sit essentia in Patre quod paternitas, et essentia in Filio quod filiatio, tamen ratione modi dicendi harum proprietatum, quae sunt paternitas et filiatio, diversi a modo dicendi essentiae ipsius Patris et Filii, distinguuntur Pater et Filius personaliter, qui sunt idem substantialiter. Ratio igitur aequalitatis concernit ista duo: unitatem essentialem et distinctionem personalem. Cum ergo dicitur quod quando aliquid oritur ex duobus ita quod ex neutro illorum, necesse est quod unum illorum addat aliquid alteri: dicendum est quod verum est secundum rem vel secundum modum dicendi; additio autem quantum ad modum dicendi non tollit in aliquo simplicitatem rei.

PrevBack to TopNext