I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, c. 2
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, C. 2
UTRUM FILIUS SIT AEQUALIS PATRI
Quod sic videtur: a. Per auctoritatem in Symbolo Athanasii, scilicet: "Aequalis Patri secundum divinitatem".
b. Item, cum ratio aequalitatis sit indifferentia distinctorum, quae indifferentia est in essentialibus, cum Filius in nullo essentiali differat a Patre, relinquitur quod sit aequalis Patri.
Contra: 1. Pater est maior Filio ; maior autem dicit excessum in quantitate, aequale autem privat excessum; ergo si Pater est maior Filio, Filius non est aequalis Patri.
2. Si dicatur quod maior importat principalitatem auctoritatis, cum dicitur Pater maior Filio, non excessum potentiae vel sapientiae vel huiusmodi — contra: auctoritas ordinata attestatur potestati; ergo maior auctoritas maiori potestati ; ergo si Pater est maior Filio auctoritate, est maior potestate; ergo non est illi aequalis.
3. Item, Filius habet a Patre quod est et quod operatur: propter quod dicite Damascenus quod "Pater est causa Filii" ; quod igitur Filius est causa, hoc habet a Patre: unde dicitur principium de principio. In via igitur resolutionis Pater est primum principium, quia omne principium ab ipso et ipsum a nullo; sed in causis causatis, universalibus dico, semper illa quae est prior est maioris virtutis et influentiae — propter quod dicit Philosophus quod "omnis causa primaria plus est influens super causatum quam causa secundaria" — a simili videtur de causa prima sive principiis increatis.
4. Item, convenientia ordinis in causatis hoc requirit ut secundaria causa minoris sit virtutis et influentiae; igitur cum in divinis sit ordo convenientissimus et perfectissimus, principium sive causa a qua alia sive aliud principium et quod a nullo maioris erit virtutis, et ita principium quod est de principio non erit aequale principio quod non est de principio; ergo nec Filius Patri.
5. Item, potentia generandi est potentia aliqua et attestatur potentiae; hac autem potentia per intellectum circumscripta, non propter hoc dicetur Pater minoris potentiae quam Filius; igitur ipsa existente in Patre, Pater est maioris potentiae quam Filius.
Respondeo: Filius est aequalis Patri, in nullo minor ipso neque secundum potentiam neque secundum sapientiam, sed per omnia aequalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod Pater est maior: dicendum quod illa maioritas non dicit excessum potentiae vel sapientiae vel bonitatis vel alicuius huiusmodi, sed solum principalitatem auctoritatis.
2. Ad illud quod obicitur quod auctoritas attestatur potentiae: dicendum quod auctoritas proprie attestatur dignitati, dignitas autem quandoque attenditur penes maioritatem, scilicet potentiae vel sapientiae vel huiusmodi, quandoque vero penes principalitatem sive prioritatem - unde personae seniores digniores dicuntur et magis reverendae; propter quod dicitur Levit. 19, 32: "Coram cano capite consurge" — prioritati autem in creaturis respondet ordo in divinis. Dicendum est igitur quod auctoritas in divinis non attestatur potentiae, sed dignitati, scilicet prioritati secundum ordinem naturae. Unde sicut non sequitur: Pater est prior Filio secundum ordinem naturae, ergo Filius non est ei aequalis, ita non sequitur: Pater est maior Filio, ergo Filius non est illi aequalis.
3. Ad aliud dicendum quod non est sic in descensu causarum in creaturis et in ordine principiorum in divinis. Descensus enim causarum causatarum est secundum maiorem et minorem distantiam a causa prima; propter quod secundum quod magis descendunt, minus communicant virtutem causae primae. Non sic est in divinis, licet ibi sit ordo naturae: sunt enim omnino idem secundum substantiam; unde in illis non potest esse differentia virtutis vel potentiae.
4. Ad aliud dicendum quod sicut in causis causatis requirit convenientia ordinis differentiam in virtute sive potentia, sic convenientia ordinis in divinis requirit identitatem in virtute sive potentia; emanatio enim divinarum personarum, penes quam est ordo naturae, est secundum omnimodam indifferentiam essentiae sive potentiae vel virtutis, quia ibi est omnino idem essentia quod potentia vel virtus; in causis autem causatis est descensus secundum distantiam substantiarum et differentiam sive dissimilitudinem maiorem a primo.
On this page