I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Praeambulum
Inquisitis in praecedentibus iis quae spectant ad fidem divinitatis et Trinitatis, procedimus ad inquisitiones eorum quae pertinent ad confessionem eiusdem sacratissimae Unitatis et Trinitatis; ad quod prosequendum ipsius adiutorium invocamus. Modus autem inquisitionis eius erit talis: Ut primo ponamus inquisitiones quasi introductorias circa divina nomina in generali; secundo, descendamus ad inquisitionem nominum in speciali; tertio vero colligamus nominum differentias simul, suppositis regulis quibus universaliter absque errore possimus enuntiare quod de sancta Trinitate credimus locutionibus catholicis et veris.
On this page