I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, c. 5
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, C. 5
PENES QUID ATTENDITUR AEQUALITAS IN PERSONIS DIVINIS.
Et videtur quod penes haec tria quae sunt magnitudo, aeternitas et potentia: a. Quia penes haec determinatur aequalitas personarum, I libro Sententiarum, 19 dist..
b. Hoc idem videtur per Augustinum, qui determinat aequalitatem personarum penes haec tria, in libro De fide ad Petram, dicens: "VerusDeus in personis Trinitas est, in una natura unus est; per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio etSpiritu Sancto est, totus Filiusin Patre et Spiritu Sancto, totusque Spiritus Sanctus in Patre etFilio est; nullus istorum extra quemlibet ipsorum est, quia nullus alterum aut praecedit aeternitate aut exceditmagnitudine aut superat potestate, quia nec Filio nec Spiritu Sancto, quantum ad divinae naturae unitatem pertinet, aut minoraut maior est Pater, et sicut Filius nec maiornec minor est Patre, ita nec Spiritus Sanctus posterior aut minor est Filio".
Contra: 1. Ad aequalitatem requiritur identitas in essentia, scientia et bonitate, sicut patet ex praedictis; quare non attenditur aequalitas tantum penes illa? Unde Richardus de S. Victore: "In illa summa Trinitate ea ratione personas aequales dicimus quod illud summum et summe simplex esse in eaplenitudine et perfectione qua est personae unius, in ea plenitudine et perfectione est personae alterius. Certe una eademque substantia non est maius aliquidvel minus, melius deteriusve se ipsa".
2. Item, Magister, in I Sententiarum, 19 dist., dividit coaeternitatem contra coaequalitatem, dicens: "Nunc postquam coaeternitatemtrium personarum pro modico nostrae facultatis insinuavimus, iam de earumdem coaequalitatealiquid eloqui superest". Igitur non penes aeternitatem attenditur aequalitas.
3. Item, sicut vult Augustinus, in libro De quantitate animae, duplex est quantitas sive magnitudo, scilicet molis et virtutis; in spiritualibus autem non est magnitudo molis, sed virtutis; si ergo in Deo est magnitudo, illa est virtutis, non molis; ergo in Deo magnitudo et virtus idem, similiter virtus et potentia idem; ergo magnitudo et potentia idem; ergo non dividitur unum contra alterum. Quid est ergo quod dicitur aequalitatem consistere in magnitudine, virtute et potestate?
Respondeo: Ad praedictorum evidentiam notandum quod aequalitas respicit quantitatem sive quod per modum quantitatis significatur. Omnis autem quantitas aut est mensurans intra aut extra. Si intra: aut est virtutis aut molis; quantitas vero molis non cadit in divinis, sed quantitas virtutis, et hoc dicitur per potentiam. Item, quantitas mensurans extra est duplex, scilicet tempus et locus; et quantitati, quae est tempus in inferioribus, respondet aeternitas in divinis; ei autem quantitati, quae est locus, respondet magnitudo in divinis, non qua Deus circumscribatur in loco, sed qua est intra omnia non inclusus et qua ipse continet et locat omnia. Sic ergo quantitas in divinis est virtutis quae est potentia, et durationis quae est aeternitas, et locationis sive continentiae activae qua ipse continet et locat omnia, et haec dicitur magnitudo. Quia ergo in Deo non est ponere pluribus modis quantitatem, ideo quantum ad haec tria solum in divinis assignatur aequalitas.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod ad aequalitatem requiritur identitas essentiae et scientiae, quae non continentur in enumeratione eorum penes quae determinatur aequalitas etc.: dicendum quod revera horum identitas requiritur; tamen quia aequalitas proprie attenditur penes quantitatem sive quasi quantitatem, essentia vero, scientia et huiusmodi non significantur ut res generis quantitatis, non oportuit ut connumerarentur in assignatione eorum penes quae assignatur aequalitas personarum, sed enumerantur ea quae conveniunt divinis personis per modum quantitatis significata, quibus omnia, quae illarum exprimunt aequalitatem, insinuantur.
2. Ad aliud dicendum quod aequalitas potest sumi communiter vel stricte. Si communiter: sic consistit in magnitudine, aeternitate et potentia, sicut ostensum est ; si stricte, ut magis dicat rationem quantitatis intrinsecae quam extrinsecae sive durationis: sic dividitur contra coaeternitatem, et sic sumitur a Magistro, 19 dist. I Sententiaram.
3. Ad aliud patet solutio per iam dicta. Concedo enim quod in divinis est quantitas virtutis, non molis; sed non dico quod magnitudo prout hic sumitur, dicat idem quod virtus, immo magnitudo hic sumitur, sicut iam dictum est, pro potentia locandi et continendi res; unde virtus magis respicit operationem, magnitudo vero, prout hic sumitur, magis respicit conservationem sive continentiam rei iam factae.
On this page