Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, M. 2, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q.1, M. 2, C. 2

DE NOMINE qui est.

Consequenter quaeritur de hoc nomine qui est, de quo Exod. 3, 14: "Qui est misit me ad vos". Et quaeruntur duo: Primo, an sit personale an essentiale; secundo, de ordine istius nominis ad alia.

ARTICULUS I.

An nomen qui est sit personale an essentiale.

Ad primum sic: a. Augustinus, V De Trinnitate: "Sicut ab eo quod est sapere dicitur sapientia, ita ab eo quod estesse dicitur essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo Moysi: "Ego sum qui sum; haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos?"" Ex quo relinquitur quod hoc nomen qui est est essentiale.

b. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Sinon de tota aiunt divinitate laudari, cum dicitur: "Ego sum qui sum", et: "Qui est misit me ad vos", sed secundum unam partem circumscribere conantur, quomodo audient: "Qui est etqui erat et qui venturus est"omnipotens?" Ex hoc videtur quod dicitur de divinitate et ita quod sit essentiale.

c. Item, Ioannes Damascenus: "Principalius eorum quae de Deo dicuntur nominibus est qui est, sicut ipse loquens in oraculo Moysi ait, totum in se ipso comprehendens velut quoddam pelagus substantiae infinitum et indeterminatum". Ex quo manifeste relinquitur quod est essentiale et supponit essentiam.

Contra: 1. Isai. 73: "Ecce ego ad gentes." Glossa: "Filiusloquitur, qui dixit Moysi: "Ego sum qui sum"".

2. Item, obicit Praepositinus: "Si ibi loquitur Trinitas, ergo Moyses potuit dicere ille qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus misit me ad vos. Si hoc: ergo ille qui est Pater, est Filius" ; quod est falsum, quia sicut dicit Augustinus, in I De Trinitate: "Non sunt tres Dii, sed unusDeus, licetPater Filium genuerit et ideo non Filius sit qui Pater est".

3. Sed tamen contra hoc obiciet aliquis: Deus est Pater, Deus est Filius; ergo qui est Pater, est Filius; medium sumitur personaliter, ergo conclusio debet sumi personaliter; melius ergo infertur: qui est Pater, est Filius quam quod est Pater, est Filius.

Respondeo 1. quod hoc nomen qui est potest duobus modis considerari. Uno modo secundum quod hoc nomen qui est nomen infinitum: et hoc modo est nomen essentiale; et sic, secundum Damascenum, significat divinam essentiam "velut quoddam pelagus substantiae infinitae etindeterminatae". Vel potest considerari ut relativum, et hoc duobus modis: secundum proprietatem sermonis, in qua dictum est: "Qui est misit me", aut secundum appropriationem. Si respiciatur proprietas sermonis, determinatur per substantivum antecedens, quod est essentiale; unde ibi dicitur: "Deus patrum nostrorum misit me", et sequitur: "Si dixerint: quod est nomen eius" ? "Dices: Qui est misit me ad vos". Si vero respiciatur appropriatio, tunc hoc nomen qui est attribuitur Filio, sicut et liberatio humani generis, quae ibi figurabatur. Praeterea, ut est relativum, habet in intellectu suo articulum subiectivi ratione cuius arctatur ad supponendum personam et non quamlibet, sed personam Filii: articulus enim discretionem sive notitiam importat, quae appropriatur Filio.

2. Ad illud ergo quod obicit Praepositinus, patet responsio: procedit enim ab hoc nomine qui sumpto infinite ad sumptum relative.

3. Ad illud vero quod obicitur ultimo Deus est Pater, Deus est Filius, ergo qui est Pater, est Filius: dicendum quod non sequitur; sed debet inferri: ergo quod est Pater. Et ratio est: quia qui dicit substantiam personaliter et praeterea identitatem, cum dicitur qui est Pater, est Filius, quoniam ratione articuli consignificatio generis masculini trahit in personalem identitatem. Cum vero dicitur Deus est Pater, Deus est Filius, quamvis hoc nomen Deus utrobique supponat personaliter, tamen utrobique significatur una eadem essentia, non persona, et ideo neutrum debet inferri, scilicet quod est Pater, est Filius, quia quod dicit identitatem essentiae.

ARTICULUS II

De ordine nominis qui est ad alia nomina.

Consequenter quaeritur de ordine huius nominis qui est ad alia nomina.

Ad quod a. dicit Damascenus quod primum et principale nominum divinorum est qui est.

b. Item, hoc idem ostenditur ratione. Nam ens est primum intelligibile et imaginabile intellectu; sed quod est primo intelligibile est primo nominabile; ens autem et qui est nominant ipsum esse absolutum, quamvis differenter: nam ens nominat communiter, qui est vero nominat ut appropriabile enti quod est Deus, tum ratione infinitatis substantiae designatae hoc nomine qui, tum ratione actualitatis sive aeternitatis vel immutabilitatis designatae per adiunctum est, quod significat essentiam ut actum et praesenter, velut in nunc sive praesenti immutabili; ergo primum inter nomina erit qui est.

Contra: 1. Dionysius, in libro De divinis nominibus, primum nomen constituit bonum; unde prius declarat nomen boni quam entis.

[Solutio]: Ad hoc fuerunt qui dicerent quod in via qua consideratur Deus sicut efficiens, primum eius nomen est ens, quia intentio efficientis est ad hoc ut res sit. Si vero consideretur ut finis, bonum autem est ratio finis, secundum hanc considerationem primum eius nomen est bonum.

Sed obicitur: Cum, sicut dicit Boethius, in libro De consolatione: "Omnia appetunt esse" ; sed quod appetitur est in ratione finis; ergo ens est in ratione finis. — Ad quod posset dici quod ens, si moveat appetitum, non movet nisi in quantum induit rationem boni; sed ex hoc non sequitur quod ens secundum se nominet in ratione finis.

Sed tamen adhuc obicitur quia ens et qui est significant in omnimoda absolutione; ergo significant praeter intentionem causalitatis efficientis vel finalis.

Quod concedendum est et dicendum quod " qui estsimpliciter est primum nomen, quoad nos vero primum nomen est bonum". Divinum enim esse potest considerari secundum se ut absolute: et sic consideratur ut infinitum pelagus sive abyssus divinae essentialitatis; et hoc modo proprie significatur nomine qui est. Nota tamen, sicut supra tactum est, quod qui est uno modo appropriatur Filio, alio modo significat essentiam, quae quidem est communis tribus personis. Nam si respiciatur substantia infinita cum qualitate generali, quae designatur hoc nomine qui, proprie hoc nomen qui est nominat essentiam, ut dictum est. Si vero respiciatur vis articuli, quae potest subintelligi hoc nomine qui et est nota distinctionis, appropriatur personae Filii. — Item, potest considerari divinum esse ut causa, et secundum hoc consideratur in ratione boni Bonum enim dicit conditionem efficientis; unde dicit Augustinus: "Quia bonus est, sumus". Item, bonum dicit conditionem finis; unde Boethius dicit, in libro De consolatione, quod omnia bonum exoptant; quod declaratum est supra, Quaestione De bonitate. Bonum ergo dicit rationem "secundum quam est "alpha et omega"", hoc est principium et finis: "bonitas enim Dei quasi movit eum ut faceret creaturas et ad hoc ut essent participes suae bonitatis". Prima consideratio est prior simpliciter, secunda vero est prior quoad nos. Damascenus ergo intendit quod est prius simpliciter, Dionysius quod est prius quoad nos.

In hunc ergo modum quaeritur de divino esse secundum quod significatur absolute nominaliter.

PrevBack to TopNext