I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, M. 2, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q.1, M. 2, C. 1
UTRUM NOMEN ENS POSSIT DICI PLURALITER.
Consequenter quaeritur de nomine entis. Constat autem ex praecedentibus quod nomen entis significat divinum esse ut quod est et ideo potest supponere personam, ut dicatur ens generans, ens genitus. Quaeritur ergo utrum possit dici pluraliter.
Ad quod sic: a. De quocumque est dicere quod est, est dicere quoniam est ens, et de quibuscumque est dicere quod sunt, est dicere quod sunt entes; sed de Patre et Filio et Spiritu Sancto est dicere quod sunt: "Tres enim sunt", sicut dicit Ioannes, "qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus" ; ergo erit dicere quod sunt entes.
b. Item, Augustinus, "De doctrina christiana": "Tres res sunt, quae aeternae et incommutabiles sunt, quibus fruendum est, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus". Si ergo sunt tres res, ergo sunt tres entes.
c. Si vero diceretur quod, cum est sit verbum substantivum et significet substantiam et actum, non proprie dicitur de Patre et Filio, cum sint unum in substantia, sunt pluraliter, sed est singulariter — contra: Augustinus, in libro Retractationum: "Ubi dixi de Patre et Filio qui genuit et quem genuit unum est, dicendum fuit unum sunt, sicut aperte Veritas loquitur, dicens: "Ego et Pater unum sumus"".
Tamen contra hoc obicitur: 1. Nam cum hoc verbum sunt proprie praedicatur, cum dicitur Pater et Filius sunt, et significat essentiam ut actum et est pluralis numeri: ergo significat circa essentiam pluralitatem; ergo, cum dicitur Pater et Filius sunt, significatur quod plures essentiae attribuuntur Patri et Filio: quod est error.
2. Item, Symbolum catholicae fidei dicit quod "non sunt tres aeterni, sed unus aeternus, nec tres omnipotentes, sed unus omnipotens", et hoc propter unitatem essentiae significatam iis nominibus aeternus, omnipotens ; ergo multo magis secundum Symbolum fidei negandum est Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres entes, propter significationem essentiae per hoc nomen ens.
3. Item, quaeret aliquis, cum convenienter dicatur Pater et Filius sunt coaeterni, quare similiter non concedetur quod sunt aeterni vel entes, quia videtur consequi: Pater et Filius sunt coaeterni et uterque est aeternus, ergo sunt aeterni.
Respondeo: Regulariter notandum quod in divinis refert, cum aliquid dicitur nominaliter et cum dicitur verbaliter sive participialiter. Cum enim divinum esse significatur verbaliter vel participialiter, quamvis sit verbum substantivum vel participium, ratione significationis significat substantiam, sed ratione consignificationis verbalis consignificat personam. Unde cum ex parte suppositi significatur pluralitas personarum, ratio, quae componit esse de illis, necesse habet pluraliter designare, nec designatur pluraliter circa esse, sed circa supposita quae dicuntur esse. Ideo convenienter dicitur Pater et Filius sunt et sunt entes, si ens accipiatur participialiter: participium enim consignificat personam, sicut et verbum, et ideo ratione consignificationis personae pluraliter dicuntur participia de personis.
Item, cum significatur nominaliter, [refert] cum significatur substantive, cum significatur adiective. Cum enim significatur substantive, nomen essentiale pure nullo modo dicitur in plurali, sed in singulari ; unde non dicitur, quamvis Pater sit Deus et Filius Deus, quod sint Dii, sed Deus, et hoc propter unitatem essentiae pure significatam. Pure autem significatam dico ad differentiam quorumdam nominum essentialium, quae praeter intellectum essentiae significant respectum vel distinctionem personarum, quale erat hoc nomen existentia ; unde et convenienter dicebatur tres existentiae et etiam una existentia. Similiter secundum quosdam tale est hoc nomen persona ; unde quamvis non vere dicatur una persona, tamen convenienter dicitur tres personae. Utrum autem hoc verum sit, infra declarabitur suo loco.
Item, cum significatur adiective, refert cum significatur absolute et cum significatur respective. Cum enim significatur respective, significatur divina essentia et consignificatur respectus personarum; et ideo ratione respectus consignificati dicuntur pluraliter de personis; unde dicitur Pater et Filius sunt aequales, sunt similes, sunt coaeterni. — Item, cum dicuntur adiective et absolute, refert secundum quosdam, quando intelliguntur sine articulo et quando intelliguntur cum articulo, ut iuxta vulgare: "li bon, li juste". Cum ergo intelliguntur cum articulo adiectiva absolute, dicuntur in singulari de personis, ut Pater et Filius sunt aeternus, bonus: quasi substantivantur enim ratione articuli; cum vero intelliguntur sine articulo, eo quod significant in adiacentia, dicuntur in plurali, sicut et supposita plura sunt quibus innituntur, ut dicatur Pater et Filius sunt aeterni, sunt boni,
Et si eis obiciatur: "Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt aeterni; ergo sunt tres aeterni vel plures vel pauciores; sed non plures vel pauciores; ergo sunt tres aeterni, quod est contra Symbolum, quod dicit: "Non tres aeterni, sed unus aeternus"" - ad hoc ipsi respondent quod "cum dicitur tres aeterni, si iste terminus tresteneatur substantive et aeterniadiective, vera est propositio; si e converso, ut aeterniaccipiatur substantive et tresadiective, falsa".
In hunc modum respondent ad praedictam quaestionem, cum quaeritur utrum nomen entis dicatur pluraliter de personis, distinguentes: quia si hoc nomen ens accipiatur participialiter, dicetur pluraliter, si vero nominaliter, distinguendum: aut accipitur substantive aut adiective. Si substantive: non dicetur pluraliter, sed singulariter; si adiective: aut intelligetur cum articulo aut sine articulo; si cum articulo, dicetur singulariter; si sine articulo, pluraliter.
Sed contra hoc obicit Praepositinus: Cum dicit Symbolum: "Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus", et postmodum exponendo subdit: "Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus", constans est quod aeternus accipitur adiective nec accipitur cum articulo; ergo cum sequitur: "Non tres aeterni, sed unus aeternus", non erit accipiendum cum articulo; nulla igitur est praedicta distinctio de adiectivis absolutis, cum non accipitur ibi cum articulo. Item, cum articulus nota sit discretionis et distinctionis, cum adiectivum accipitur cum intellectu articuli, ergo accipietur cum intellectu distinctionis; cum ergo ex parte essentiae nulla sit distinctio, sed ex parte personae sit acceptum adiectivum, magis stabit pro persona quam pro essentia. Cum ergo ex parte personae sit pluralitas et ex parte essentiae singularitas, magis debent dici pluraliter, cum accipiuntur cum articulo, quam singulariter.
Propterea dicitur ab aliis quod adiectiva "nec in masculino nec in feminino debent recipi in plurali" ; adiectiva, dico, absoluta. "Et ubiinvenitur in auctoritate, dicunt quod nomen accipitur pro adverbio; unde illam auctoritatem Augustiniet consimiles": "Illis rebus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt", exponunt: hoc est aetemaliter et incommutabiliter sunt. — Sed contra: Cum adiectiva significent per modum adiacentium, ergo numerantur a suppositis substantivorum quibus innituntur ; si ergo supposita sunt plura, et adiectivum debet significari pluraliter. Cum vero, [cum] dicitur "rebus quibus fruendum est", suppositum huius nominis res sit multiplex, ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus: ergo hoc quod dico "aeternae et incommutabiles" proprie dicetur pluraliter.
Propterea Praepositinus inter praedictos Doctores tenet viam mediam, dicens "quod vocabula nunquamsunt recipienda in plurali numero inmasculino; in feminino autem recipimus cum iis nominibus personaet res, et ibi potius ponuntur ad differentiam notandam et confusionem removendam quam ad notandam essentiam, quia cum dicitur res aeternae, ad differentiam temporalium dicitur, et etiam quia hoc in Scriptura invenimus; illud autem in masculino genere et plurali nunquam dictum invenimus, sed prohibitum. Etsi enim aliquis posset ibi esse verus sensus, tamen nunquam sunt recipiendaa simili illiusquod dicit Dominusin Osee: "Non vocabisme Baali, sed vocabis me vir meus"; licet enim "Baali"tantum valere possit quantum "vir meus", tamen propter suspicionemdici prohibuit. Ex iis colligitur, ut dicit Hieronymus, quod "ex verbis inordinate prolatis haeresis incurritur"". — Secundum hoc patet solutio ad obiecta.
Consequenter notandum hic de verbis et participiis opiniones. "Quidam enim sunt qui non concedunt quod verba et participia in plurali praedicent divinam substantiam, et hoc volunthabere ex illa auctoritate: "Ego et Pater unum sumus". Dicit Augustinus: "Cum audis "unum", liberatis ab Ario; cum audis "sumus", liberarisa Sabellio". Ergo sumussignificat pluralitatem personarum. Sed hoc superius determinavimus, dicentes quod verba et participia principaliter significant divinam essentiam, secundariodistinctionem personarum; et propter consignificationem dixit hoc Augustinus".
On this page