I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, M. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q.1, M. 3, C. 2
UTRUM DIVINA ESSENTIA POSSIT SIGNIFICARI PER PRONOMINA MASCULINI ET FEMININI GENERIS.
Consequenter quaeritur utrum divina essentia possit significari per pronomina masculini generis et feminini substantivata.
Et probatur quod non: a. Quia si posset, haec esset vera ille qui est Pater, est Filius: quod esset haereticum dicere.
Sed quod possit, videtur: 1. Quia super illud Psalmi: "Complaceat tibi, Domine", Glossa: "Tibi uni Deo" ; sed iste terminus "uni Deo" supponit pro essentia; ergo hoc pronomen "tibi" supponit pro essentia. — Item, super idem Glossa: "Tibi Trinitati" ; ergo hoc pronomen tibi supponit pro Trinitate, et ita istae duae Glossae contradicunt.
2. Item, Exod.: "Qui est misit me ad vos", ubi dicit Hieronymus: "Merito Dominus, qui vere est, nomen essentiae tenuit" ; et ita iste terminus qui est supponit pro essentia. — Item, Exod.: "Ego sum qui sum", aut supponitur essentia aut persona; sed non persona, quia qua ratione una, ea ratione alia; ergo essentia. — Item, Moyses per hanc vocem: "Ego sum qui sum", non intelligebat aliquam personam; ergo solum intelligebat essentiam; ergo hoc pronomen ego supponit ibi pro essentia.
3. Item, vere dicitur Deus est et ille est Trinitas, et constat quod hoc relativum ille supponit pro essentia; eadem ratione hoc pronomen iste supponit pro essentia.
4. Item, Sit salus illi, decus atque virtus, Qui supra caeli residet cacumen, Totius mundi machinam gubernans, Trinus et unus.
Non potest dici quod hoc pronomen illi et hoc pronomen qui supponat pro persona, quia nulla persona est trina et una; nec potest dici quod supponat pro tribus personis simul, quia secundum hoc haec esset vera aliquis est Trinitas ; ergo relinquitur quod supponit solum pro essentia.
5. Item, pronomen masculini generis et pronomen neutri non differunt nisi in consignificatione sexus; sed in divinis non est sexus; ergo in divinis aequipollent; sed pronomen neutri potest supponere pro essentia; ergo et pronomen masculini.
Respondeo: Dicendum quod propter distinctionem quam important pronomina in masculino et in teminino substantivata non habent designare essentiam vel supponere, sed solum in neutro.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicunt quod hoc pronomen tibi tenetur pro Trinitate et tenetur adiective; unde subintelligitur Trinitati: ad Trinitatem enim fit sermo, quod notatur per praepositionem huius verbi complaceat quae exigit pluralitatem; et secundum hoc non usquequaque proprie dicitur tibi uni Deo, quia haec dictio uni non habet ibi nisi unitatem formae, cum ibi sit pluralitas suppositorum.
2. Ad secundum dicendum quod iste terminus qui est supponit pro persona nec aliter dicitur nomen essentiae nisi propter hoc verbum est, quod essentiam significat, sed eam non significat ut in essentia, sed ut in persona. — Similiter cum dicitur: "Ego sum qui sum", hoc pronomen ego supponit pro persona, scilicet pro Filio Dei, sicut dicit Glossa super illud Isai. 65, 1: "Ecce ego ad gentes", Glossa: "Filius loquitur, qui dixit Moysi: "Ego sum qui sum"" ; magis autem supponit pro Filio Dei quam pro alia persona, quia ibi agitur de liberatione humani generis, quae facta est auctoritate et ministerio Filii Dei, et Moyses magis intellexit de Filio Dei quam de alia persona, quia ibi dictum est: "Et descendi liberare eos" ; sicut in Daniele, ubi dicitur: "Filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit", intelligitur quod "antiquus dierum" est Pater per hoc quod dicitur: "Dedit eipotestatem et honorem" etc.
3. Ad tertio obiectum dicendum quod non est simile de relativo pronomine et demonstrativo, quia relativum trahit suam suppositionem a suo antecedente; unde si antecedens supponit pro essentia, et relativum pro essentia. Sed pronomen demonstrativum substantivatum importat distinctionem et rationalitatem: non enim substantivatur, ut dicunt Grammatici, nisi ad rationaliae et propter distinctionem, quam importat, non potest supponere pro essentia.
4. Ad quartum dicendum quod cum dicitur sit salus illi etc. hoc pronomen illi tenetur adiective et subintelligitur hoc nomen Deo, et sic fit suppositio pro essentia. Bene enim dicitur ego Deus, tu Deus, ego Deus, ille Deus.
5. Ad ultimo obiectum dicimus quod neutrum genus non tantum differt a masculino in sexu, sed in consignificatione rationalitatis et distinctionis, quae importatur per masculinum, non per neutrum. In significatione autem distinctionis et rationalitatis consistit personalitas et propter hoc cum dicitur iste est, supponitur tantum persona.
Sed obicitur: Constat quod divina essentiam est rationalis et distinguibilis re et intellectu: eius enim discretio prohibet illam praedicari de pluribus essentiis; ergo est distincta ab alia essentia; ergo nec distinctio nec rationalitas nec illa sumpta insimul impediunt quin possit divina essentia demonstrari per hoc pronomen iste. — Ad hoc potest dici quod divina essentia discreta est ut forma, sed non ut hypostasis; sed hoc pronomen iste importat distinctionem substantiae subiectae et propter hoc non potest demonstrare essentiam divinam. — Vel planius potest dici quod hoc pronomen iste duplicem distinctionem exigit, scilicet distinctionem singularitatis et distinctionem incommunicabilitatis; primam non habet divina essentia, sed secundam: est enim communicabilis a tribus personis et propter hoc non potest demonstrari per hoc pronomen iste.
On this page