I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 2
UTRUM PERSONA DICATUR SECUNDUM SUBSTANTIAM VEL RELATIONEM.
Quod secundum substantiam, videtur: 1. per illud quod dicit Augustinus quod "omnia nomina, quae secundum substantiam dicuntur de Deo, dicuntur singulariter de omnibus" in summa, praeter quam hoc nomen persona. Igitur si congrua est exceptio, hoc nomen persona significat per substantiam.
2. Item, Augustinus, VII De Trinitate: "Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem".
3. Item, idem, in eodem: "In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris".
4. Item, Augustinus: "Pater adse quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum Sanctum, sicut adse dicitur Deus magnus et bonus et iustus et huiusmodi. Et quemadmodum hoc est illi esse quod Deum, quod magnum, quod bonum, ita hoc illi est esse quod personam esse".
5. item, Augustinus: "Certe quiaPater est persona et Filius est persona et Spiritus Sanctus est persona, ideo dicuntur tres personae, quia commune est eis id quod persona est" ; sed nihil est eis commune nisi essentia; ergo etc.
6. Item, Augustinus, V libro De Trinitate: "Cum quaeritur: quid tres? magna prorsus inopia humanum laborat eloquium; dictum est tamen tres personae" ; sed quid quaerit substantiam; ergo hoc nomen persona significat substantiam.
Contra: a. Boethius, in libro De Trinitate: "Omne nomen, dictum secundum substantiam, dicitur insimul et singularitermr de tribus" ; sed persona non dicitur insimul singulariter de tribus; ergo non dicitur secundum substantiam.
b. Item, cum dicitur idem est Deo esse et esse personam, aut intelligitur persona ex parte suppositi vel ex parte appositi. Si suppositi: ergo nihil est ad id quod intendit probare; quamvis enim idem in supponendo, non tamen idem signincant. Si autem ex parte appositi utrumque, ut sensus sit idem esse Deum et esse personam: nam sic intelligimus idem secundum rationem; sed hoc falsum est per illam considerationem: "Quantulamcumque differentiam assignantes, ostendentes erimus quoniam non idem", quoniam non secundum omnem modum rationis quidquid uni attribuitur, et alii.
c. Item, Augustinus, VlI libro De Trinitate, dicit quod non significat hoc nomen persona idem quod substantia: "Ut enim substantia Patris ipse Pater est, non quoPater est, sed quoest, ita persona Patris non aliud est quam ipse Pater". Ergo persona in significando non est idem quod essentia.
d. Praeterea, si idem est persona quod essentia, quare non dicimus tres essentias sicut dicimus tres personas? aut quare non dicimus unam solam personam sicut dicimus unam solam essentiam?
e. Praeterea, persona distinguitur, essentia non; ergo non sunt idem in significando: dicimus enim quod persona est gignens vel genita vel procedens, quod non dicimus de essentia.
f. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Ex iis intelligimus Patrem ac Filium ac Spiritum Sanctum non de ipsa deitate substantialiter dici. Si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur" Igitur, cum persona de omnibus non praedicetur singulariter, patet quod non substantialiter praedicatur.
g. Praeterea, Boethius, in eodem: "Si personae divisae sunt, substantia vero indivisa, necesse est vocabulum, quod ex personis trahit originem, idad substantiam non pertinere".
h. Item, cum in divinis non sint nisi duo praedicamenta, substantia et ad aliquid, necesse est omne quod praedicatur in divinis, praedicari aut secundum substantiam aut secundum ad aliquid ; igitur persona aliquo istorum modorum praedicatur. Cum igitur in divinis sit unitas essentiae, relationum vero solummodo pluralitas, hoc nomen persona praedicabitur secundum relationem, non secundum substantiam.
i. Item, persona se habet in divinis sicut individuum in creaturis ; sed hoc nomen individuum, dictum de pluribus individuis, non praedicatur secundum essentiam: non enim est illis commune essentiale; ergo nec hoc nomen persona praedicabitur de Patre et aliis personis secundum essentiam.
k. Item, eorum quae sunt eadem simpliciter si unum est numerabile, et reliquum ; si ergo omnino idem est Patrem Deum esse et Patrem esse personam, cum ipsa essentia non sit numerabilis, nec persona; et si essentia est una, persona est una; vel si personae plures, et essentiae plures: quod est falsum.
1. Item, "persona est substantia rationalis naturae individua" ; ergo, omnis persona est substantia incommunicabilis; sed si idem est persona quod essentia, persona communicabilis est, et ita communicabile est incommunicabile.
m. Item, si persona est idem quod essentia, cum alia sit persona Patris, alia Filii, ergo et essentia alia.
Respondeo: Persona secundum quosdam quandoque dicit essentiam, ut cum dicitur absolute persona est persona ; quandoque vero hypostasim, ut cum dicitur aliqua persona vel Pater est alia persona a Filio ; quandoque notionem, ut cum dicitur Pater in persona distinguitur a Filio. — Sed contra: Pater est persona, hic dicitur absolute; ergo significat essentiam; ergo si fiat relatio, refert essentiam; ergo sicut haec est vera Pater est essentia quae est Filius, ita et haec Pater est persona quae est Filius ; sed hoc est falsum.
Propter hoc dixerunt alii quod essentia significatur tripliciter: aliquando enim significatur essentia ut essentia gratia sui, non ratione suppositorum; aliquando gratia suppositorum, non gratia sui ; aliquando vero utroque modo. Primo modo per haec nomina divinitas, deitas, substantia ; secundo modo per hoc nomen persona, quod significat essentiam prout est in suppositis: ideo possunt ei attribui quae attribuuntur personis; utroque vero modo significatur per hoc nomen Deus: unde et personaliter potest sumi, ut Deus genuit Deum, et pro essentia, ut cum dicitur unus est Deus. Secundum hoc volunt dicere quod hoc nomen essentia alio modo signiticat essentiam quam hoc nomen persona vel hoc nomen Deus, quia ratione suppositorum sive prout est in suppositis significatur per hoc nomen persona et per hoc nomen Deus, absolute per hoc nomen essentia. — Sed contra: "Persona est rationalisnaturae substantia individua" ; sed essentia non dicit substantiam individuam, immo substantiam communem, ut usiam; persona ergo non dicit essentiam.
Propter hoc dixerunt alii quod hoc nomen persona principaliter dicit essentiam, sed secundario distinctionem: persona enim dicit unum ens per se. Quod dico unum' dicit substantiam, quod dico per se notat distinctionem; ratione cuius distinctionis dicitur alia persona Patris, alia Filii; ratione unitatis dicitur quod non est aliud esse substantiam, aliud esse personam. Unde sensus est: Pater est persona, id est est unum et per se, id est distinctus ; Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt personae, id est unum sunt et per se, id est distincti. — Sed contra hoc opponitur: si essentia est persona, ergo est una per se et distincta; sed hoc falsum; non ergo importatur per hoc nomen persona distinctio: tunc enim non esset essentia persona, quia si esset persona, esset distincta.
Propter hoc dixerunt alii quod ante quaestionem haereticorum, qua quaesierunt: quid tres? significabat persona essentiam; post illam vero quaestionem translatum est nomen personae ad significandum hypostasim. Unde auctoritates, quae dicunt quod hoc nomen persona dicit substantiam, intelliguntur pro tempore ante quaestionem illam; quae vero dicunt quod hypostasim, intelligendae sunt secundum modernam significationem. — Sed contra: Boethius, in libro De Trinitate, dicit quod persona de prima institutione fuit ad designandum certum hominem; ergo non significat essentiam, sed certum hominem, id est substantiam singularem.
Respondeo, secundum Richardum, in libro De Trinitate: "Persona secundum substantiam dicitur et substantiam significare videtur. Multum tamen interest inter significationem unius et significationem alterius. Nunquam dicitur persona nisi de rationali substantia et tamen cum nominamus personam, nunquam intelligimus nisi unam substantiam et singularem. Alias subintelligitur proprietas generalis, alias proprietas specialis; ad nomen autem personaeproprietas individualis, singularis et incommunicabilis. Nomine substantiae non tam quis quam quid significatur; e converso autem nomine personaenon tam quid quam quis designatur. Undead interrogationem per quidrespondetur nomen generale, definitio vel aliquid tale; ad interrogationem per quisnomen proprium responderi solet vel aliquid quod aequipollet; ad interrogationem autem quae est ista persona vel quis est istesolemus respondere nomen propriumvel aequipollens", quia secundum Boethium, "persona est rationalis naturae substantia individua".
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod apud Boethium sumitur substantia secundum essentiam, sed secundum Augustinum et a Magistro, in Sententiis, sumitur communiter ad substantiam et hypostasim.
2. Ad aliud dicendum quod utrumque intelligitur ex parte suppositi et intelligitur idem secundum rationem rei, non autem idem secundum rationem dicendi vel medii. Est enim triplex ratio: ratio rei, ratio dicendi et ratio medii sive attribuendi. Idem dictum secundum rationem rei est, quando de aliquibus est dicere hoc est hoc, non per causalitatem, sed secundum substantiam; hoc autem dico propter huiusmodi: dies est sol. Idem secundum rationem dicendi vel intelligendi est, quando non alterum, sed idem dictione significatur, alterum vero cum alterum dictione significatur; sicut cum dicitur Deus est magnus, Deus est iustus: licet utrobique supponatur substantia divina, alia tamen sunt connotata, a quibus nomina imponuntur — connotatum vero dico communiter, quando connotatur secundum rem vel secundum intellectum — quando ergo alia fuerint connotata, tunc dicitur alterum dictione, sicut conceditur in nominibus divinis secundum essentiam, ut essentia, sapientia, magnitudo, et in divinis secundum substantiam, sicut Deus, sapiens, magnus. Ratio vero attribuendi vel medii altera est cum aliquid attribuitur uni quod non alteri, sicut huic nomini persona attribuitur distingui, huic nomini essentia non attribuitur. Cum ergo dicitur quod esse Deum et esse personam sunt idem omnino, intelligitur secundum rationem rei, non dicendi vel attribuendi: aliquid enim attribuitur uni quod non alteri. Alterum enim cointelligitur cum dicitur persona, alterum cum dicitur essentia: cum enim dicitur essentia, nihil cointelligitur praeter essentiam; cum autem dicitur persona, intelligitur habens sub proprietate incommunicabili; attribuitur ergo aliquid essentiae quod non personae; sic ergo debet intelligi auctoritas Augustini: "Non est aliud Deo esse, aliud personam esse".
3. Ad tertium dicendum quod cum dicit Augustinus: "Cum dico personam Patris, non aliud dico quam substantiam Patris", substantiam accipit pro substantia quae est hypostasis, hoc est substantia incommunicabilis ad modum singularis; cum enim dico personam Patris, dico substantiam sub proprietate incommunicabili.
4. Ad quartum iam patet responsio, quia Pater dicitur persona ad se, quia hoc nomen persona non significat per modum relationis, sed per modum substantiae, quae quidem est substantia hypostasis, non usia, quamvis distinctio relationis sive proprietatis cointelligatur: persona enim dicit habentem rationalem naturam sub proprietate incommunicabili.
5. Ad aliud dicendum quod aliquid dicitur commune personis duobus modis, secundum esse et secundum habitudinem: commune secundum esse, ut cum dico Sortes est homo, Plato est homo ; commune secundum habitudinem, ut cum dico Sortes est suppositum hominis, Plato est suppositum hominis: homo enim commune est eis secundum esse, suppositum vero secundum habitudinem. Secundum hunc modum dicendum in divinis quod essentia communis est secundum esse, hypostasis vero dicit commune secundum habitudinem: idem enim est hypostasis quod suppositum. Cum ergo dicit quod "nihil est commune nisi essentia", verum est de communitate secundum esse, non de ea quae est secundum habitudinem.
6. Ad sextum quod obicitur quod persona respondetur ad quaestionem factam per quid, ut cum quaesitum est: quid tres?: dicendum quod quaestio fuit non de essentia, sed de dictione, id est quid in dicendo deberet addi; persona ergo significat substantiam, sed singularem vel individuam sive hypostasim.
Nota tamen hic sententiam quasi mediam inter praedictas. Dicunt enim quod in divinis hoc nomen persona medium est inter ea quae praedicantur relative et ea quae praedicantur secundum substantiam; significat enim essentiam divinam cum distinctione suppositorum, de quibus praedicatur essentia non cum distinctione: essentia enim nec distinguitur nec distinguit. Unde sicut in hoc termino homo individuus est duplex communitas respectu particularium hominum, similiter in hoc termino persona respectu Patris et Filii et Spiritus Sancti: homo enim individuus ratione hominis dicitur secundum substantiam de unoquoque homine, ratione individui non; individuum enim distinctionem significat particularium hominum. Similiter hoc nomen persona ratione essentiae praedicatur substantialiter de Patre et Filio et Spiritu Sancto, ratione vero distinctionis, quae similiter communis est illis, non praedicatur secundum substantiam. Sed essentia aliter est communis, aliter relatio; essentia enim communis est eo quod ipsa manet una et eadem numero, non divisa in illis: unde communitas sua non est communitas universalis. Distinctio vero sive incommunicabilitas communis est magis per modum universalis; non enim est distinctio eadem in Patre et Filio et Spiritu Sancto, sed alia Patris, alia Filii: hoc enim commune multiplicatur et numeratur, reliquum non sic; ergo persona medium est inter ea quae dicuntur relative et quae dicuntur substantialiter, et ratione unius extremi dicitur singulariter, ratione alterius recipit multiplicationem. Quod ergo dicitur persona praedicari secundum substantiam et quod dicitur idem esse personam et essentiam et quod dicitur communis, hoc dicitur ratione primae communitatis; quod autem dicitur indi— vidua, numerabilis et consimilia, hoc dicitur ratione communitatis secundae, scilicet ratione distinctionis, et quantum ad hoc non praedicatur secundum substantiam, sed secundum relationem, licet persona secundum nomen suum non dicatur ad aliquid: sicut enim hoc nomen color qualitatem significat, sed per modum substantiae, ita hoc nomen persona relationem significat, sed per modum substantiae ; unde licet persona secundum nomen non dicatur secundum relationem, secundum rem tamen dicitur.
Item, notandum quod cum dicitur non est aliud persona Patris, aliud essentia, hoc potest intelligi ratione primae communitatis, sicut dictum est, vel eo quod Pater aut Filius aut Spiritus Sanctus sunt omnino idem quod essentia quantum ad rationem rei, licet quantum ad rationem intelligendi sive attributionis non sint omnino idem, quoniam aliquid potest attribui uni quod non alteri; sed hoc melius infra declarabitur.