Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 3

DE DEFINITIONE PERSONAE.

Consequenter quaeritur quid sit persona.

a. Constat autem quod persona non est accidens; ergo est ens per se; ergo est substantia; sed non genus vel species; ergo est substantia individua, non quaecumque, sed quae est rationalis naturae, quae possit per se sonare; persona ergo est, secundum Boethium, "substantia rationalis naturae individua".

Contra: 1. "Si persona est substantia individua rationalis naturae", ergo cum tres sint personae, tres erunt substantiae individuae.

2. Item, secundum hoc videtur quod anima sit persona, quia est "substantia rationalis naturae individua".

3. Item, Richardus, in libro De Trinitate: "Substantia divina est rationalis natura et individua, quia non est dividua". — Si dicatur quod substantia accipitur ibi pro hypostasi, ergo ibi tenetur pro substantia subiecta quae substat proprietatibus - contra: inhaerentia proprietatis non facit subsistere, sed existere. — Item, humana natura Christi est "rationalis naturae individua substantia" ; ergo est persona; similiter ex parte deitatis est persona; ergo in Christo erunt duae personae secundum hoc: quod falsum est.

4. Item, anima nostra est separabilis a corpore; ergo si separetur, videtur quod remaneat individua, id est incommunicabilis, et ita persona.

5. Item, sicut in angelis est simplex essentia et personalis discretio, sic in anima separata est simplex essentia et personalis discretio, et ita persona.

6. Item, deitas est communicabilis ; ergo secundum deitatem non est persona in Christo.

7. Item, divina essentia est personalis ; ergo [Christus] secundum divinam essentiam est persona; ergo secundum divinam essentiam est incommunicabilis; sed cum ipsa divina essentia sit communicabilis, qualiter secundum eam dicetur incommunicabilis?

8. Item, Boethius dicit, in libro De duabus naturis et una persona Christi, quod quatuor sunt significationes huius nominis natura. Dicitur enim natura ut est in omni re, quae sic definitur: "Natura est earum rerum quae cum sint, quoquomodo intellectu capi possunt" ; dicitur etiam natura de solis substantiis et definitur sic: "Natura est vel quod facere vel quod pati possit" ; dicitur etiam natura de solis corporibus, et sic dicitur natura "principium motus per se, non per accidens" ; dicitur etiam natura "unamquamque rem informans specifica differentia", et isto modo dicitur natura in ratione personae, ut dicit Boethius ; sed qualiter specifica differentia reperitur in divina natura? Unde Commentator: "Altera dicitur Dei natura et hominis, quoniam quae est hominisspecifica differentia, non est Dei, et quae est Deispecifica, non est hominis" ; unde tota ratio convenit naturae Dei praeter specificam.

9. Item, quaeritur de differenti assignatione definitionum personae. Nam Richardus ponit duas; prima est haec: "Persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia", secunda est haec: "Persona est existens per se solum iuxta quemdam rationalis existentiae modum", Magistri vero ponunt tertiam talem: Persona est hypostasis, distincta proprietate ad dignitatem pertinente. Boethius vero ponit quartam: "Persona est rationalis naturae individua substantia". Quaeritur ergo de differentia assignationis.

Solutio: Notandum quod Richardus, in libro De Trinitate, corrigit definitionem Boethii sic: "Persona est rationalis naturae incommunicabilis existentia", et dicit incommunicabilis propter animam, quae est individuum, tamen communicabilis ut pars; item ad excludendum naturam divinam quae est communis tribus personis, existentiam dicit, non substantiam, quia in divinis non dicitur proprie substare vel subsistere. — Vel aliter, secundum eumdem Richardum: "Cum accipiatur substantia dupliciter, pro usia et pro hypostasi, in definitione personae accipitur pro hypostasi a Boethio". Unde secundum intentionem Boethii, qui utebatur substantia pro hypostasi, tres sunt substantiae, sicut tres personae: et secundum hoc substantia distinctionem aliquam significat. Item, secundum Richardum, individuum accipitur pro incommunicabili, et per hoc excluditur anima, quia non est individua, sed communicabilis ut pars, et divina essentia, quia non convenit uni soli. Sic ergo accepta substantia pro hypostasi, individua pro incommunicabili, stat definitio Boethii de persona: "Persona est rationalis naturae substantia individua".

[Ad obiecta]: 1-2. Ex hoc patet solutio ad duo prima.

3. Ad tertium dicendum quod individuum in ratione personae dicitur incommunicabile. Unde persona secundum rationem nominis dicitur per se primo unus vel sonans; et quia per se, ideo anima rationalis persona esse non potest, cum sit pars in unione hominis; et quia primo, ideo humana natura in Christo non est persona: dicit enim Boethius quod persona semper trahitur ad dignius et ad principalius; et quoniam unus, ideo divina essentia non potest esse persona, nec res irrationalis: unus enim, prout hic accipitur, importat distinctionem vel excellentiam proprietatis. Sciendum etiam quod divina essentia communicabilis est per modum praedicationis et anima per modum compositionis et humana natura per modum assumptionis; unde individuum in ratione personae excludit omne quod est in aliquo; sed tribus modis est aliquid in aliquo: ut pars in toto, sicut anima in homine, aut ut praedicatum in eo de quo praedicatur, ut essentia divina, aut ut assumptum in eo qui assumit, et sic humana natura.

4. Ad aliud dicendum quod anima nostra persona non posset esse, quoniam non dicitur persona quia non communicatur, sed quia est incommunicabilis; et sic non est anima Petri, quoniam semper habet respectum ad corpus, cum quo unietur post resurrectionem.

5. Ad quintum dicendum quod aliud est discretio personalis, aliud discretio personarum: discretio enim personalis est tam in angelis quam in animabus, sed discretio personarum in angelis ita quod non in animabus. Et dico discretionem personalem, quae convenit personae, discretionem personarum quae facit personam.

6. Ad sextum dicendum quod non secundum divinam essentiam est persona, sed secundum hypostasim vel personalitatem est persona.

7. Ad septimum dicendum quod, cum dicitur secundum divinam essentiam Christus est persona, secundum notat conditionem personae, non rationem personae. Cum vero dicitur secundum hypostasim vel personalitatem est persona, notatur ibi ratio quas est persona, et ideo non sequitur: ergo secundum essentiam est incommunicabilis.

8. Ad octavum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in III libro Sententiarum, cap. 1, quod [testimoniis] Sanctorum natura dicitur forma; unde formae nomine designatur natura; unde forma Dei et forma servi dicitur, id est natura Dei et natura servi.

9. Ad ultimum dicendum quod definitio, Boethii et illa Richardi: "Persona est intellectualis naturae" etc., dicunt de persona quid est secundum rem. — Quod patet: quia Boethius colligit huiusmodi definitionem ex divisione entis in substantiam et accidens et ex divisione substantiae usque in ultimas differentias: rationale et irrationale; illa vero definitio, quae est Richardi, "persona est subsistens per se", dicit de persona quid est iuxta naturam nominis, prout dicit Isidorus quod "persona est res per se una" ; quarta vero, quae est magistralis, dicit de persona quid est secundum usum nominis: sic enim utimur hoc nomine persona ut dicamus personas differentes secundum differentias dignitatum. — Item, de persona quid est secundum esse in creatura dicit definitio Boethii ; illa vero Richardi: "Persona est intellectualis naturae" etc. de persona dicit quid est secundum esse in divinis, quia in Deo non est proprie substantia, sed in creaturis, sed existentia proprie est in Deo; nec in Deo proprie est individuum, sed incommunicabile, nec rationalis natura, sed intellectualis: intellectus enim proprium est Dei, sicut dicit Boethius.

PrevBack to TopNext