Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 7

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 6

DE COMPARATIONE HYPOSTASIS AD PROPRIETATEM.

Deinde quaeritur de comparatione hypostasis ad proprietatem I. utrum una hypostasis subsit tribus proprietatibus vel tres hypostases solum quia tres proprietates.

Ad quod sic: 1. Maior est simplicitas, in esse divino quam in aliquo esse creato ; sed videmus in igne quod ibi est forma ignis et calor et splendor, et licet haec tria sunt ibi, non tamen sunt ibi plures hypostases, sed una sub tribus proprietatibus; ergo multo magis in divino esse erit una hypostasis sub tribus proprietatibus et ita non erit ibi numerus hypostasum. — Item, in divinis invenimus aliquid quod nec est distinguibile nec distinctum, et hoc est essentia; item, invenimus distinguibile et distinctum, et huiusmodi est persona. Inter autem haec duo extrema intercidunt secundum rationem intelligentiae duo media, scilicet substantia et hypostasis, sicut inter quo est et quis est intercidunt quod est et qui est ; essentia autem dicit quo est, substantia quod est, hypostasis qui est, persona quis est ; hypostasis ergo est medium illorum quantum ad distingui et non distingui; ergo neutrum est illorum de se; ergo non est distincta; sed quod non est distinctum non cadit sub numero, et quod tale est non est numerabile; ergo hypostasis non est numerabilis sicut nec essentia.

2. Item, substantia in divinis dicitur idem quod essentia; sed essentia non multiplicatur; ergo nec substantia; si ergo idem est apud Graecos hypostasis quod substantia apud nos, ergo non numeratur nec multiplicatur hypostasis sicut nec substantia.

3. Item, Boethius, De Trinitate: "Substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem" ; auferatur ergo relatio per intellectum, non remanebit nisi substantia quae continet unitatem; aufertur ergo multiplicatio; sed dicit Damascenus quod hypostasis est sub proprietatibus; sicut ergo eadem est substantia in tribus — quoniam, ut dicit Damascenus: "Substantia est commune" et tale commune cui insunt proprietates — ita erit eadem hypostasis sub hac proprietate et illa; non est ergo numerus hypostasum in divinis, sed una sub distinctis proprietatibus. — Item, si essent plures in se, abstractis relationibus iam relatio non multiplicaret Trinitatem, sicut dicit Boethius.

Contra: a. Communis animi conceptio est quod oppositae relationes non possunt simul inesse uni subiecto. Unde paternitas et filiatio, cum sint oppositae relationes respicientes se invicem, non possunt inesse simul uni et eidem rei subsistenti, sed differentibus; sed res subsistentes illis proprietatibus vel relationibus sunt hypostases; ergo positis proprietatibus vel relationibus differentibus in divinis, necesse est ibi ponere differentes hypostases. Et hoc etiam est quod vult dicere Damascenus: "Quod in hypostaticis proprietatibus differunt ad invicem sanctae Trinitatis tres hypostases". Et vult ostendere quod non est simile de igne et de Deo, quoniam in Deo quaelibet hypostasis est perfecta hypostasis in se: unde Filius est perfecta hypostasis quae non est Pater, et Spiritus Sanctus similiter; sed in igne non sic: non enim lumen habet propriam hypostasim praeter ignem sive praeter illam quae ignis est sive praeter formam substantialem ignis, ideoque non oportet, si in igne hoc non distinguantur tres hypostases, quod similiter in divinis non sint tres hypostases.

[Solutio]: Quod concedendum est, scilicet quod proprietates sive relationes in divinis exigunt tres hypostases differentes.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum ergo dicendum quod non est simile de igne, quoniam secus est ubi sunt proprietates incompossibiles et ubi sunt compossibiles: quoniam ubi sunt incompossibiles, requirunt diversas hypostases, sicut album et nigrum in creaturis sunt formae incompossibiles, ideo requirunt diversa subiecta. Quia ergo proprietates vel relationes in Deo sunt distinctae et incompossibiles, scilicet paternitas et filiatio et processio, ideo distinctas habent hypostases; sed in igne formae illae, quae sunt lumen, calor et splendor, compossibiles sunt omnino: unde etiam simul sunt nec una alteri repugnat, et ideo non exigunt diversas hypostases. Ad illud etiam habes manifestam declarationem Quaestione De numero personarum. — Ad illud quod obicitur de illis duobus mediis, quae sunt substantia et hypostasis: dicendum quod verum est quod haec duo sunt media inter illa duo secundum rationem intelligentiae, licet non secundum rem; verumtamen ita se habent quod unum magis se tenet cum uno extremorum et reliquum cum reliquo, quia substantia apud nos tenet se magis cum essentia, hypostasis vero tenet se magis cum persona; unde non sunt media propter hoc quod differenter participent naturam extremorum, immo substantia tenet se cum ipsa essentia et dicitur esse una sicut et essentia. Similiter sicut dicimus tres personas, ita dicimus tres hypostases, differenter tamen in hoc quod hypostasis dicit distinctum, sed non habet in suo nomine unde distinguitur, sed dicit respectum ad distinguentem: hypostasis enim dicit rem subsistentem respectu proprietatis; non habet ergo in suo nomine proprietatem distinguentem, sed dicit respectum ad illam. Persona autem est hypostasis proprietate distincta; unde in hoc addit quantum ad rationem intelligentiae nomen personae respectu nominis hypostasis, quia persona dicit distinctum et iterum habet in suo intellectu et de suo nomine proprietatem distinguentem; nihilominus tamen distinctum est hypostasis actu sicut persona, sed non habet de suo intellectu proprietatem distinguentem. Unde, quia hypostasis dicit respectum ad illam et etiam dicit distinctum, ideo dicitur quod magis tenet se ex parte personae. Quantum ergo ad quid dicuntur esse media substantia et hypostasis. — Quod sic patet: Essentia in divinis suo nomine dicit quo est, substantia vero quod est ; unde suo nomine substantia plus propinquat ad personam quam essentia; tamen sicut est ibi unum quo est, ita est ibi unum quod est: quod est enim plus tenet se ex parte quo est quantum ad unitatem vel multiplicationem quam ex parte qui est vel quis. Item, hypostasis dicit in divinis qui est ; persona autem dicit quis est. In hoc autem abundat quis est, quia quis est dicit habentem actu proprietatem, qui est autem dicit rem subsistentem habentem respectum ad illam, tamen sicut quis est Pater non est quis est Filius sive persona quae est Pater non est persona quae est Filius, ita qui est Pater non est qui est Filius, nec hypostasis quae est Pater est hypostasis quae est Filius. Sicut ergo quod est et qui est sunt media inter quo est et quis est, ita substantia et hypostasis sunt media inter essentiam et personam; et sicut quod est magis propinquat ipsi quo est et ipsi immediatius respondet quam ipsi quis est, et qui est magis se tenet ex parte quis est, quia sine medio intelligendi, quam quod est, ita substantia plus se tenet ex parte hypostasis quam ex parte personae: nec tamen substantia ita appropinquat hypostasi sicut hypostasis personae nec hypostasis ita appropinquat substantiae sicut substantia essentiae. Unde substantia proprie appropinquat unitati essentiae, hypostasis distinctioni personae: unde sicut essentia non est multiplicabilis, nec substantia, et sicut persona est multiplicabilis, ita et hypostasis. In hoc tamen differunt quod unum habet in se proprietatem distinguentem, alterum non, sed habet respectum ad illam.

2. Ad secundum patet solutio ex praedictis.

3. Ad ultimum dicendum, quod per illud verbum Boethii non intelligitur quod in Deo non sit distinctio nisi relationum, immo est ibi distinctio rerum subsistentium, scilicet hoc modo quod haec res subsistens non est illa; verumtamen relatio manifestat distinctionem in divinis, et respectu diversarum proprietatum sunt plures res subsistentes, non quod non sint plures solum per illas, immo etiam se ipsis, sed respectu illarum, non respectu essentiae, quia hypostasis dicit respectum ad proprietatem, sicut dictum est. Unde remota per intellectum proprietate personali est intelligere hypostasim, quia adhuc est intelligere rem subsistentem habentem respectum ad proprietatem et licet tollatur proprietas per intellectum, non tamen in re potest tolli; unde adhuc est intelligere res distinctas actu, sed non per proprietates personales, sed se ipsis. Unde Bernardus: "Proprietates suntipsae personae, ipsae personae sunt ipsa essentia; numeraergo, si potes, aut sine substantia personas quae ipsae sunt, aut sine proprietatibuspersonas quae ipsae sunt". Et est exemplum: Petrus et Paulus sunt duo homines, unus pater, alius filius: distinguitur ergo relatione et hypostasi; abstrahe per intellectum paternitatem et filiationem, nihilominus remanent duae hypostases, immo etiam duae substantiae individuae ; unde non tantum dicuntur duae res subsistentes relationibus, sed etiam duo homines. In divinis similiter, ablatis per intellectum proprietatibus, remanent duae hypostases sive duae res subsistentes, non tamen duae substantiae sicut in creatura: et in hoc est dissimilitudo; et hoc est quia in divinis propter unitatem essentiae una hypostasis est in altera et e converso, et ita licet sint duae hypostases, non tamen duae substantiae, id est essentiae. Unde Damascenus: "Divinae hypostases in se ipsis sunt, ut non multiplicationem deorumdicamus, secundum quod dicitur in Evangelio: "Ego in Patre et Pater in me est"". In hypostasibus vero humanis non sic est, immo differunt plurima differentia separativa: unde non tantum dicuntur hypostases, immo etiam diversae substantiae. Fit igitur ut non sit una hypostasis in divinis sub tribus relationibus vel proprietatibus, sicut ponebat Manichaeus quod una erat persona Patris et Filii et Spiritus Sancti, quae quando volebat erat Pater, quando volebat erat Spiritus Sanctus, et quando volebat erat Filius; immo sicut distinctae sunt proprietates et differentes, ita plures sunt habentes illas, qui dicuntur plures, sed subsistentes, ut habens hanc proprietatem non sit habens illam, qui intelliguntur sine illis.

Et ad hoc sunt rationes. Prima est talis: generatio in divinis dicitur per translationem; sed generatio motus est; motus autem non est in ad aliquid secundum quod sic est, immo consequitur relatio ad illud quod est terminus motus; unde aliquo facto fit consequenter ad aliquid, et corrupto similiter desinit esse ad aliquid ; ergo in relatione oportet intelligere qui est principium motus et qui est terminus motus ; ergo praeter illam relationem qua est Pater et qua est Filius, oportet intelligere hunc et hunc. — Praeterea, omne relativum aliquid est extra hoc quod dicitur relative, ut nummus et arrha. Si ergo Pater dicitur relative, praeter relationem est aliquid; ergo praeter relationem est aliquis Pater et non in uno et eodem est paternitas et filiatio et processio; ergo erunt ibi tres aliqui, exceptis relationibus; ergo tres distincti erunt praeter relationes.

II. Hic non est praetermittendum, cum dictum sit quod hypostasis est res naturae, an concedendum sit tres res esse Trinitatem, sicut tres hypostases; et haec quaestio est de comparatione hypostasis ad rem naturae.

Ad quod a. Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Res quibus fruendum est beatosnos faciunt".

Contra: 1. Dicitur consequenter quod "tres personae sunt una summa res" ; ergo non sunt tres res.

2. Item, Damascenus: "Aliud est considerare re, aliud ratione" ; et dicit quod ista e contrario se habent in creaturis et divinis. In creaturis enim differentia re consideratur: differunt enim secundum rem Petrus et Paulus; communitas vero ratione consideratur; in divinis autem e converso: communitas sive unitas re consideratur, differentia ratione, et ita personae in divinis non differunt secundum rem; ergo non sunt tres res.

3. Item, Hilarius, in libro De Trinitate: "Pater et Filius et Spiritus Sanctus solum nominibus differunt". Non ergo re; ergo non sunt tres res.

Respondeo 1. ad primum: res dicitur dupliciter; quandoque enim est personale, et sic dicuntur tres personae tres res; quandoque autem sumitur essentialiter, et sic tres personae dicuntur una res, non tres res.

2. Ad aliud dicendum quod ratio medium est inter rem et intellectum; et ratio, quae vana non est, non causatur totaliter ab intellectu, sed a re. Cum ergo dicit Damascenus quod in creaturis differentia consideratur re, communitas ratione, non dicitur communitas considerari ratione eo quod non sit aliqua communitas secundum rem, sed quia communitas secundum rem est ibi diminuta, sed differentia perfecta; unde sequitur: si creaturae differunt numero, quod differunt simpliciter ; sed non sequitur: sunt unum genere, unum specie, ergo sunt unum ; propter hoc ergo dicitur quod communitas eorum non re consideratur. In divinis autem est e converso. Sequitur enim: si personae sunt unum in essentia, quod sunt unum simpliciter ; sed non sequitur: differunt secundum personas, ergo sunt diversae simpliciter. Licet ergo differentia personarum sit secundum rem, tamen, quia ista differentia non facit diversitatem nisi secundum quid, ideo dicit Damascenus quod differentia hypostasum consideratur ratione, non re: non enim in divinis est dicenda diversitas hypostasum, sed distinctio solum.

3. Ad tertium dicendum quod nomen dicitur multipliciter: est enim nomen sensibile sive audibile, ut quo homines loquuntur sibi invicem, et est nomen intelligibile, ut quo angeli "tradunt sibi invicem intelligentias suas etconsilia", sicut dicit Damascenus. Quorum nominum diversitas non est sine aliqua rei differentia: unus enim intellectus non potest esse signum rerum multarum, licet unum nomen possit signum esse multorum intellectuum. Quod ergo dicit Hilarius, intelligitur de nomine: intelligibili, non vocali, quod ponit rei differentiam.

PrevBack to TopNext