I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 6
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 6
QUOMODO COMPARETUR HYPOSTASIS AD ESSENTIAM QUANTUM AD SIMPLICITATEM.
Consequenter quaeritur de comparatione hypostasis ad essentiam quantum ad simplicitatem. Quaeritur ergo an maior sit simplicitas essentiae quam hypostasis vel e converso.
Ostenditur autem quod maior sit simplicitas essentiae: a. Quia in ratione hypostasis venit intellectus essentiae, non e converso; ergo simplicius videtur dici essentia quam hypostasis.
Contra: 1. Essentia est communis tribus hypostasibus; hypostasis autem non est communis alii hypostasi sive communicabilis ab alia; sicut ergo maior est unitas individui quam universalis, ita videtur per simile maior unitas hypostasis quam essentiae.
2. Item, ubi est eadem entitas, ibi est eadem unitas; sed eadem est entitas essentiae et hypostasis; ergo et eadem unitas.
Respondeo: 1. Cum aeque simplicia dicuntur in Deo natura et res naturae et sine aliqua additione unius ad alterum in re, tamen intelligendo aliter est, quia compositius intelligit intellectus noster ipsam hypostasim quam essentiam. — Et si obicitur quod si huic intellectui nihil respondet in re, falsus est — dicendum quod nihil ei respondet in re quod sic magis intelligit hypostasim quam essentiam nisi defectus suus. Unde non ita intelligit, quia ita sit in re, sed quia defectibilis est et compositus nec potest intelligere sive accipere sicut est in re; unde defectus suus est causa huiusmodi et non alia differentia vel additio quae possit poni ex parte rei: intellectus enim capit secundum suam possibilitatem et imperfectionem, et non secundum possibilitatem rei quam capit: unde ex parte ipsius intellectus apprehendentis venit istud, non ex parte rei. Et ex hoc est quod dicimus quod nomen hypostasis magis est compositum quam nomen essentiae, quia scilicet plus in intelligendo ei attribuimus, non tamen ipsa est res magis composita, immo aequaliter simplex, quia omnino est eadem.
2. Ad secundum dicendum quod secundum rem unitas essentiae et unitas hypostasis non discernuntur, quia haec unitas est illa nec compositior est illa; tamen secundum nominis rationem, quae provenit ex parte nostri intellectus, discernuntur. Si ergo loquamur de unitate nominis quantum ad definitionem, amplior est unitas in hoc nomine essentia quam in hoc nomine hypostasis, quia hypostasis ponit rem subsistentem in rectitudine, essentia in obliquitate. Si vero loquamur de nominis unitate quantum ad proprietatem significandi, amplior est unitas in nomine hypostasis quantum ad significandi proprietatem, quod significat rem cum proprietate incommunicabili, quam in nomine essentiae, quod significat rem in nomine communi. — Et sic patet responsio ad obiecta.