Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 3, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 3, C. 2

DE NOMINIBUS PARTITIVIS.

Consequenter quaeritur de nominibus numeralibus unus, duo, tres et ceteris partitivis: Primo, quid significent, utrum essentiam vel personam vel notionem; secundo, cuius praedicamenti rem significent; tertio, an possit dici unus Pater et Filius secundum quod est dictio numeralis; quarto, utrum nomen distinctivum unus aliquis convenienter addatur nomini essentiali; quinto, quaeritur specialiter de iis nominibus differens, distinctus.

ARTICULUS I

Utrum unus, duo, tres, plures significent substantiam vel notionem.

Quaeritur ergo primo de istis nominibus unus, duo, tres, plures quid significent, utrum substantiam vel notionem.

Ad quod sic: 1. Augustinus: "Omne nomen, quod dicitur de Deo, aut dicitur secundum substantiam aut secundum relationem" ; sed hoc nomen unus non dicitur ad aliquid: quod patet per definitionem eius quod est ad aliquid ; ergo secundum substantiam.

2. Praeterea, nihil dictum secundum relationem praedicatur de qualibet persona; ergo non dicitur secundum relationem, sed secundum substantiam.

3. Item, unus et ens masculine sumpta convertuntur ; sed ens significat substantiam; ergo et unus.

4. Item, cum dicitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, constat quod unus hic non significat vel non dicit personam, sed essentiam.

5. Praeterea, unitas personae non est alia ab unitate essentiae; ergo cum dicitur Pater est unus, Filius est unus, Spiritus Sanctus est unus, significabit unitatem essentiae.

6. Praeterea, hoc nomen unus de qualibet persona praedicatur; ergo non potest significare notionem vel proprietatem, quoniam per notiones et proprietates distinguuntur personae invicem; et ita non significat ad aliquid, et ita vel essentiam vel substantiam.

Contra: a. Omne nomen, quod dicitur secundum substantiam, dicitur de omnibus personis singulariter et in summa, excepto hoc nomine persona ; ergo et hoc nomen unus non dicitur secundum substantiam, quia non dicitur in summa et singulariter de singulis, ut dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus, quia sunt tres, non ergo unus.

b. Item, unus est ens divisus ab aliis; sed non potest dici divisus nisi de persona; ergo nec unus potest dici nisi de persona.

c. Item, tres non significat nisi ter unitatem; si ergo hoc nomen unus significat essentiam vel unitatem essentiae, cum dicitur tres, significaret trinitatem essentiarum.

d. Praeterea, cum dicitur Pater est unus, sensus est: Pater est indivisus sua proprietate ; sed sua proprietas dicitur ad aliquid; ergo hoc nomen unus dicitur ad aliquid, et ita videtur quod non significet substantiam.

[Solutio]: Ad hoc respondent quidam, ut Magister, in Sententiis, et sui sequaces quod huiusmodi nomina dicuntur negative, non secundum positionem, ut sit sensus: Deus est unus vel Pater est unus, hoc est non plures. Et dicunt quod praedicta divisio, scilicet quod "omne nomen, dictum de Deo, dicitur secundum substantiam vel secundum relationem", intelligitur de illis quae dicuntur secundum positionem, non de illis quae dicuntur secundum privationem. — Sed contra: unitas dicitur secundum proportionem in divinis unitati quae est in creaturis; sed unitas, quae est in creaturis, dicitur secundum positionem et non solum secundum exclusionem ; quare similiter erit in divinis, cum verius sit unitas in divinis quam in creaturis. Item, si nomina praedicta dicuntur solum secundum privationem, tunc intelligetur unitas per privationem pluralitatis et pluralitas per privationem unitatis, et ita erit circulatio in intelligentia sive in ratione illorum, et ita idem erit notificatio sui.

Propter hoc dixerunt alii quod huiusmodi dictiones sunt dictiones officiales et nihil significant in re, sed solum in intellectu. — Sed hoc nihil videtur, quia omnis intellectus est rei similitudo et vanus est sermo cui non respondet aliquid in re. Item, unitas rerum in natura est proprietas distinctiva unius ab alio, quia unum est indistinctum in se et divisum ab aliis.

Propter hoc dicunt alii quod unitas est proprietas, distinctio et notio; sed alia ratione dicitur proprietas, alia notio.

Sed dicendum quod alia est ratio horum nominum quando tenentur adiective, alia quando tenentur substantive; et alia ratio est quando dicuntur absolute, alia ratio quando dicuntur cum aliis. Dicendum ergo quod in neutro dicit unum unitatem essentiae, et unitas, secundum quod significatur hoc nomine unum, significat essentiam: unde huiusmodi unitas est in divino esse; unus autem masculine significat unitatem personae et indivisionem; unitas, prout significatur per hoc nomen una, indivisionem significat notionis aut proprietatis. Unitas essentiae non multiplicatur nec dicitur de multis unitatibus; unitas personae multiplicatur et dicitur de multis unitatibus; tertia, scilicet notionalis, multiplicatur et dividitur per quinque differentias; unitas utique personae multiplicata per tres unitates, praeintellecta unitate essentiae constituit Trinitatem. — Dicendum ergo quod unitas, significata per hoc nomen unum, significat essentiam; significata per hoc nomen unus, significat ad aliquid': sed quia unus significat indivisionem personae communiter, non hanc vel illam, ideo dicit personam, sed non personaliter; similiter hoc nomen una, quia significat notionem communiter, non hanc vel illam, ideo dicit notionem, non notionaliter. Dicendum utique quod per hoc nomen unus persona dicitur et per hoc nomen una notio vel proprietas, sed non secundum quod notio vel proprietas est relatio personae ad personam, sed secundum quod proprietas est personae cuius est proprietas, et persona est essentiae persona. Ideo huiusmodi nomina non dicuntur ad aliquid simpliciter, sed quodammodo sicut media inter ea quae dicunt substantiam simpliciter et quae dicunt ad aliquid simpliciter; secundum hoc idem est unus quod indivisus sua proprietate.

Praeter ea, nota quod in masculino et feminino nunquam dicunt essentiam, sed in neutro; unde unus dicit personam, unum essentiam, una notionem. Iuncta tamen essentialibus trahuntur ad significationem essentialem, ut cum dicitur unus Deus, una essentia ; similiter iuncta personalibus trahuntur ad significationem personalem, ut cum dicitur unus Pater, una persona ; sed per se sumpta in masculino et feminino nunquam significant essentiam; similiter dicendum de partitivis et divisivis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur quod "omne nomen, quod de Deodicitur, dicituraut secundum substantiam aut secundum relationem", dicendum quod dici ad aliquid dicitur multipliciter: vel quod significat relative, ut Pater, sic unus vel una non significant relationem; vel quod importat in se relationem, sic hoc nomine persona, et unus et una dicuntur ad aliquid.

2. Ad aliud dicendum quod licet dicatur de tribus, non sequitur quod dicatur secundum substantiam, quia non dicitur de tribus singulariter et in summa.

3. Ad aliud dicendum quod licet ens et unus masculine convertantur, tamen alio modo significant ens: ens enim significat absolute, unus in distinctione; ideo ens dicit essentiam, unus relationem.

4. Ad aliud patet responsio, quia cum dicitur unus Deus, unus ibi trahitur ad significationem substantiae per adiunctum.

5. Ad aliud quod obicitur quod unitas personae non differt ab unitate essentiae: dicendum quod licet idem sit essentia quod persona, aliquid tamen attribuitur uni quod non alteri, quare similiter aliquid potest attribui unitati personae quod non unitati essentiae. Unde unitas essentiae non multiplicatur, licet alia multiplicetur: unus enim distinguitur, unum autem est indistinctum.

6. Ad hoc quod obicitur quod hoc nomen unus non significat notionem, quia non distinguit ut notio: dicendum quod hoc nomen unus significat notionem communiter, non hanc vel illam, ideo non notionaliter; propter hoc non oportet quod distinguat, sicut notio significata per hoc nomen notio non distinguit, sed quae est significata per hoc nomen paternitas vel filiatio.

ARTICULUS II

Cuius praedicamenti rem significent nomina partitiva.

Secundo quaeritur I. supposito quod haec nomina unus, duo, tres non dicantur solum privative, sed ponant aliquid, cum dicitur Pater est unus, Filius est unus, Pater et Spiritus Sanctus sunt duo, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres, cuius praedicamenti rem significent.

Et necesse est quod significent substantiam aut relationem: 1. Quia solum ista duo praedicamenta sunt in divinis, secundum Boethium, De Trinitate, alia vero convertuntur in praedicamentum substantiae; sed ista dicta de creaturis significant rem de praedicamento quantitatis; ergo in divinis convertuntur in praedicamentum substantiae. — Praeterea, non videntur dici secundum ad aliquid, quia non convenit eis ratio ad aliquid ; substantiam autem non possunt significare, cum in divinis nec substantia nec essentia possint significari pluraliter.

II. Item, quaeritur similiter de aliis nominibus distinctivis, ut aliquis, quidam, alius, cuius praedicamenti rem significent.

[Solutio]: I. Ad primum dicendum quod significant rem de genere ad aliquid, relationem scilicet, licet non ut relationem; sicut enim unitas essentiae idem est quod essentia, similiter unitas personae idem est quod persona. Unde hoc nomen unus, dictum de Patre, eamdem rem significat quod hoc nomen Pater. Similiter hoc nomen tres, dictum de Patre et Filio et Spiritu Sancto, idem significat quod illa nomina; unde illa nomina significant rem de genere ad aliquid.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod nomina significantia quantitatem convertuntur in praedicationem substantiae: dicendum quod hoc est intelligendum quantum ad principalem nominum significationem, non quantum ad consignificationem; sed nomina ista non attribuuntur divinis nisi cum masculine significantur; unde si in neutro genere significarentur, essentiam significarent. Posset tamen dici quod Boethius hoc dixit volens praedicta nomina a sua significatione removere; unde per hoc non intendebat quod in divinis non possent significare relationem, sed quod ibi non significabant qualitatem aut quantitatem.

II. Ad ultimum dicendum, secundum quod dicitur in libro De regulis fidei: "Omne nomen vel pronomen distinctivum in masculino vel feminino, nomini personali adiunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam: ut Pater est a Filio alius, persona Patris est alia a persona Filii, sed non aliud, Pater non est ille qui Filius, sed h est illud quod Filius. Nec mirum, si nomina vel pronomina distinctiva in masculino vel feminino pertineant ad personam, in neutro ad essentiam, cumin naturalibus nomina in masculino et feminino pertineant ad rem generis, in neutro ad genus rei. Adiectiva enim in masculino et feminino genere distinctiva sunt ratione generis: genus enim masculinum vel femininum distinctum est; unde et ipsum adiectivum, quia ex virtute discretionis ad rem generispertinet, exigit substantivum quod decetrem generis, ut albus equus, alba mulier. Adiectivum vero in neutro genere confusum est: neutrum enim genus non dicitur per positionem, sed per abnegationem, ita et in neutro genere adiectivum, quia confusum est, pertinet ad genus rei, non ad rem generis. Unde solet dici quod in adiectivo neutri generis intelligitur vel solet intelligi hoc substantivum reset substantive solet teneri, ut cum dicitur album currit; similiter per quisin masculino solet intelligi persona, ut cum dicitur quis currit?, per quaeetiam in feminino, per quidin neutro essentia. Similiter in divinis ratione discretionis nomina distinctiva in masculino et feminino pertinent ad personam, in neutro vero ratione confusionis ad essentiam".

ARTICULUS III

An possit dici unus Pater et Filius secundum quod est dictio numeralis.

Tertio quaeritur utrum Pater et Filius possint dici unus substantive.

Quidam dixerunt quod haec dictio unus significat essentiam, sed quia est dictio numeralis excludit maiorem numerum. Supposito autem quod dicat essentiam, non excludit maiorem numerum personarum, sed essentiarum; sed omnia alia adiectiva, quando substantivantur, dicuntur singulariter de personis et non pluraliter, ut unus omnipotens, non tres omnipotentes, quaeritur quare similiter non dicitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus, ita quod substantivetur.

Respondeo: In omni adiectivo, quando substantivatur, intelligitur articulus ex virtute substantivationis. Sed aliter est in nominibus distinctivis et partitivis, aliter in aliis, quia in distinctivis significatur distinctio ex ratione significandi. Inde est quod substantivata non possunt supponere essentiam, quoniam significant rem articulatam distinguibilem, et hoc est persona. In aliis vero adiectivis non significantibus distinctionem non est sic; unde etsi substantiventur, non coarctantur ad personam. Absolute igitur non poterit dici Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus, sed dicitur unus aeternus, unus omnipotens et huiusmodi cum determinatione.

ARTICULUS IV.

Utrum nomina partitiva et distinctiva possint addi nomini essentiali.

Deinde quaeritur generaliter de nominibus acceptis partitive vel distinctiva utrum possint addi nominibus essentialibus in divinis.

Ad quod sic: 1. Deuter. 6, 4: "Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est" ; item, 1 Cor. 8, 5: "Si quidem sunt dii multi, nobis tamen Deus unus est" ; sed unus' est nomen distinctivum et additur nomini essentiali; ergo convenienter nomen distinctivum potest addi nomini essentiali.

2. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Deus a nullo Deo differt" ; sed nullus est signum distinctivum et additur huic nomini Deus.

3. Item, Exod. 15, 2: "Iste Deusmeus et glorificabo eum" ; sed hoc pronomen iste est partitivum et distinctivum; ergo simili ratione potest dici quidam vel aliquis Deus.

Contra: .a. In libro De regulis fidei: "Dictio partitiva partitur interappellata quae actu vel natura sunt plura. Unde convenienter dicitur aliquis phoenix, quidam phoenix: quamvis enim non sint plures actu, tamen plures possunt esse natura; sed nec actu nec natura plures possumus intelligere deos; et quamvis plures personae sint, quae sunt appellata huius nominis Deus, tamen circa hoc nomen non habet locum partitiva dictio, quia sicut partitur in appellativis, ita in appellatorum naturis; non enim vere diceretur Petrus est alius homo quam Paulus, nisi alia humanitate esset homo quam Paulus".

Solutio: Secundum quod dicitur in libro De regulis fidei: "Nullum nomen vel pronomen partitivum convenienter adiungitur nomini essentiali; minus enim congrue dicitur aliquis Deusvel quidam Deusvel solus Deusvel iste Deus".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum, sicut dicitur in libro De regulis fidei, quod "hoc nomen unus, quamvis aliquando partitive teneatur, tamen quia aliquando teneturexclusive, admittitur ut dicatur unus Deus, id est non plures".

2. Ad secundum dicendum quod "etsi alicubi inveniatur signum universale vel particulare adiunctum nomini essentiali, intelligatur illa universalitas vel partitio referri ad pluralitatem personae, non essentiae, ut cum dicitur a Boethio, in libro De Trinitate: "Deus a nullo differt", hic est sensus: nulla res, quae sit Deus, in eo quod Deus est, differt a re quae Deus est".

3. Ad tertium dicendum quod haec dictio iste aliquando accipitur improprie et demonstrative, prout dicitur demonstratio fidei, ut supra dictum est, cum actum est de significatione pronominali, et hoc modo accipitur cum dicitur: "Iste Deus meus" ; aliquando vero proprie, cum accipitur partitive et discretive, et hoc modo sicut inconvenienter dicitur aliquis Deus, sic inconvenienter dicitur iste Deus.

PrevBack to TopNext