I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 3, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 3, C. 3
DE NOMINIBUS EXCLUSIVIS.
Consequenter quaerendum est de nominibus exclusivis. Quaeritur ergo: Primo, de intentione huius nominis solus secundum quod adiungitur nomini personali; secundo, secundum quod adiungitur nomini essentiali; tertio, quaeritur qualiter intelligitur illud: "Nemo novit Patrem nisi Filius".
ARTICULUS I.
De intentione nominis solus adiuncti nomini personali.
Respondeo: Si solus excludit consortium a paternitate, verum est; si dicat exclusionem consortii simpliciter, falsum est; est enim sensus: Pater est solitarius.
Ad quod obicitur sic: a. Augustinus, VI De Trinitate: "Quoniam ostendimus quomodo possit dici solus Patervel solus Filius, consideranda, est illa sententia non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum".
2. Item, Augustinus, VI De Trinitate: "Etsi de solo Patre praedictadicerentur, non inde excluderetur Filius vel Spiritus Sanctus, quia et ii tres unum sunt" ; sicut in Apoc. legitur quod "habet nomen scriptum, quod nemo scit nisiipse", non tamen inde separatur Pater vel Spiritus Sanctus; et cum dicitur: "Nemo novit Patrem nisi Filius", non inde separatur Pater vel Spiritus Sanctus, quia inseparabiles sunt.
Respondeo: 1. Dicendum quod si fiat exclusio ratione essentiae, prima est vera; si ratione personalis proprietatis, falsa.
2. Ad secundum dicendum quod "aliquando nominatur Pater et Filius et tacetur Spiritus Sanctus, sicut Veritas ad Patrem loquens, ait: "Ut cognoscant te solum Deum, et quem misisti, Iesum Christum", esse unum verumDeum. "Cur ergo", inquit Augustinus, "tacuit de Spiritu Sancto? quia consequens est ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhaerens intelligatur etiamipsa pax, quamvis non commemoretur". Uno ergo nominato etiam reliqui intelliguntur; quod in pluribus Scripturae locis occurrit".
ARTICULUS II
De intentione nominis solus adiuncti nomini essentiali.
Ad quod sic: a. Augustinus, Contra Maximinum: "[Trinitas] intelligitur, cum Apostolusdicit: "Beatuset solus potens", et ibi: "Soli sapienti Deo", et ibi: "Invisibili soli Deo". Non enim desolo Patre haec accipienda sunt, ut contendebant Maximinuset alii haeretici, sed de Trinitate; sicut et illud: "Solus habet immortalitatem"".
b. Item, Augustinus, in eodem: "Cum unusDeus sit Trinitas, haec nobis sit solutio quaestionis ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem Patremet Filium et Spiritum Sanctum, qui unus et solus Deus est".
Respondeo: 1. Distinguendum est, quia si fiat exclusio a parte suppositi, falsa est, et est sensus: Pater est solus Deus, id est Pater est Deus et non alius a Patre. Si a parte appositi, vera est, et est sensus: Pater est solus Deus et non alius Deus. — Sed potest aliter dici quod cum ista negatur Pater est solus Deus, quod haec dictio solus sit a parte praedicati et non excludat aliud praedicatum ab eadem persona, sed potius idem praedicatum removetur ab aliis personis, sicut cum dicitur iste comedit solus, solus non removet aliud praedicatum ab eodem subiecto, sed potius idem praedicatum ab aliis subiectis, et sic est falsa. — Adhuc aliter potest dici quod haec dictio solus, adiuncta termino essentiali praedicando,.non notat remotionem alterius rei essentialis ab eodem subiecto, quoniam ista remotio habetur virtute praedicati ipsius. Sequitur enim: homo est animal, ergo non est lapis ; unde ad hoc frustra adderetur dictio exclusiva; unde cum dicitur homo est solum animal, non est sensus: homo est animal et non est alia res quam animal ; quid enim notatur per hunc terminum solum nisi remotio praedicati ab aliis substantiis? Vel haec dictio solum terminatur totaliter in praedicato, et erit sensus: homo est animal solum, id est homo est animal quod est solum, et ita per hanc dictionem solum notabitur privatio communitatis. Sic cum dicitur Pater est solus Deus, notabitur remotio praedicati ab aliis personis vel solitudo sive privatio communitatis circa Deum, et ideo falsa est, quoniam dicit Hilarius, in libro De Trinitate: "Neque diversus neque solitarius nobis confitendus est Deus".
Ad quod sic: 1. Augustinus, VI De Trinitate: "Si quis interroget Pater solus utrum sit Deus, quomodo respondebimus non esse? nisi forte ita dicamus: esse quidem Patrem Deum, sed non esse solum Deum, esse autem solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum" ; sed secundum ea quae dicta sunt videtur quod non sint concedenda.
2. Item, Hilarius, in IX De Trinitate: "Christum Deum verum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum. Sed Ecclesiae fides verum Deum Patrem confessa confitetur et Christum, neque Christum verum Deum confitendo non solum verum Deum Patrem confitetur, neque rursum verum Deum Patrem confessa non confitetur etiamChristum: per id enim Christum verum Deum confessa est per quod solum verum Deum confessa sit Patrem, ita quod solus Pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim Unigenito Deo naturae demutationemnaturalis nativitasintulit, nec qui ex subsistente Deosecundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab illo, qui solus Deus est, separabilis est veritate naturae: tenuit enim natura veritatis suae ordinem, ut nativitatisveritatem veritas naturalis inveheretnec alterius esse generis Deum Deus unus inferret. Atque ita sacramentum Dei non in solitudine nec in diversitate consistit, cum nec alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate subsistit, nec in unione maneatquem Patrem nativitatis veritas doceat confitendum". Ex quibus videtur quod haec sit concedenda Pater est solus verus Deus.
3. Praeterea si conceditur quod Trinitas sit solus Deus — contra: iste terminus solus Deus non praedicatur secundum ad aliquid, sed substantialiter, et ita videtur quod debeat praedicari de qualibet persona; ergo Pater est solus Deus, et Filius et Spiritus Sanctus similiter.
4. Praeterea, hoc nomen Deus, per se sumptum, praedicatur de qualibet persona, quod non posset esse si in suo intellectu multitudinem personarum colligeret; sed haec dictio solus ei addita non addit multitudinem personarum; quare cum hoc nomen Pater non differat ab hoc nomine Trinitas nisi propter multitudinem personarum, manifestum est quod quidquid praedicabitur de Trinitate, praedicabitur de Patre nisi quod in intellectu suo colligit multitudinem, et ita solus Deus praedicabitur de qualibet persona.
Responsio patet ex praedictis. Tamen nota quod dicitur in libro De regulis fidei, quod "quotiescumque, dictio exclusiva adiungitur nomini essentiali, nomenpotius facit in genus rei quam in rem generis, nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo, ut cum dicitur unus Deus, solus Deus, tantum Deus. Sicut enim in naturalibus, adiuncto terminoexclusivo nomini appellativo, potius nomen fertur ad genus rei, non ad rem generis, ut cum dicitur tantum homovel solus homo est hic intus, non pro Petro vel pro Paulo fit suppositio, sed pro homine indeterminate; sic cum dicitur solus Deusvel tantum Deusvel unus Deus, non pro Patre fit suppositio vel pro Filio vel pro Spiritu Sancto, sed pro re unius naturae indeterminate. Unde non concedimus hanc unus Deus genuit unum Deum vel solus vel tantumnec unus solus Deus genuit vel gignitur, quia pro nulla persona fit suppositio. Ex hoc ergo patet quod quamvis de Trinitate concedatur solus Deus, non tamen de aliqua persona determinate, eo quod indeterminate tenetur terminus essentialis, cui adiungitur dictio exclusiva".
ARTICULUS III
Qualiter intelligitur: Nemo novit Patrem nisi Filius.
Quia iste terminus nemo aut supponit pro creato aut pro increato. Si pro creato, sensus est: "nemo", id est nullus homo nisi Filius; sed hoc nihil est, cum Filius non sit pars hominis. Si pro increato, sensus est: nulla persona nisi Filius; sed haec est falsa. — Si dicatur quod illud ens increatum non supponit personam, sed essentiam, hoc nihil est, quoniam cum unum solum sit ens aeternum, non posset aliquid ab eo excipi; in omni autem oratione exceptiva necesse est praedicatum alicui attribui et ab aliquo removeri; unde sequeretur: nullum ens aeternum novit Patrem nisi Filius, ergo aliquod aeternum non novit Patrem.
Respondeo: Iste terminus nemo supponit communiter pro ente creato et increata, pro omni substantia intellectiva, et iste terminus Filius excipitur ratione essentiae, in qua communicat cum Patre et Spiritu Sancto, et ideo istud praedicatum non removetur a Patre neque a Spiritu Sancto.
Si obiciatur: "Nemo novit Patrem nisi Filius", ergo solus Filius novit Patrem, non ergo Pater nec Spiritus Sanctus — dicendum quod in praedicta locutione non additur exclusio ratione proprietatis, sed ratione essentiae.
Ad praedicta etiam notandum quod regula est "quod quotiescumque dictio exclusiva additur nomini essentiali, nomen facit potius in genus reiquam in rem generis", ut cum dicitur solus homo currit, non sequitur: non ergo Sortes, sed non ergo asinus ; similiter non sequitur: solus Deus, non ergo Pater vel Filius.