Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 1, C. 1

QUAE UNITAS PONITUR NOMINE TRINITATIS.

Ad primum obicitur: 1. Trinitas, sicut dicit Isidorus, est "multiplex et numerabilis" ; cum ergo Trinitas sit trium unitas et in divinis non est unitas trium nisi essentia, ergo essentia est Trinitas; sed Trinitas numerabilis est; ergo et essentia: quod falsum est.

2. Item, cum dicitur Trinitas est trium unitas, aut dicitur unitas essentiae aut personae sive hypostaseos. Si essentiae: sed unitas essentiae non est numerabilis vel multiplicabilis; ergo non est unitas essentiae. Si personae: sed nulla unitas personae est unitas trium; ergo illa unitas non dicetur unitas personalis.

Respondeo: Cum dicitur Trinitas est trium unitas, haec unitas dicit unitatem trium personarum distinctarum. Et distinguendum: quia unitas dicitur essentiae vel personae vel notionis; unde cum dicimus Trinitas est trium unitas, dicimus unitatem personae. Sed unitas personae dicitur multipliciter: vel secundum quod est in hac persona tantum vel secundum quod multiplicatur in tribus. Hic ergo dicitur unitas, non secundum quod est in hac persona tantum, sed secundum quod est in istis tribus, scilicet quod est communis secundum rationem intelligentiae tribus. Et sic verum est quod unitas est numerabilis; et licet unitas essentiae praedicetur de Trinitate, non tamen praedicabitur de ea formaliter, quia non imponitur ab ea hoc nomen Trinitas, sed ab unitate personae vel personali multiplicata in personis.

PrevBack to TopNext