Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 1, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 1, C. 2

QUALITER INTELLIGATUR NUMEROSITAS TRINITATIS.

Secundo quaeritur qualiter intelligatur numerositas Trinitatis, quamvis tactum sit supra, Quaestione De numero personarum.

Ad quod sic: 1. Boethius: "Hoc vere unum est in quo nullusnumerus est". Ergo si in Trinitate aliquo modo numerus est, non est vere unum. - Probatio mediae: Augustinus, super illud Ioan.: "Multa habeo vobis dicere", Glossa: "Videte, si non apparet quasi numerus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Si vero quaeratur: quidtres? iam deest numerus, et ita Deus nec recedit a numero nec capitur a numero". Sed ubi aliquo modo numerus, ibi non est vere unum; restat ergo quod Trinitas non est vere una.

2. Item, unum est indivisibile secundum intellectum; sed nonne magis indivisibile est secundum intellectum, ubi est intelligibile quod non habet intelligibile ante se, quam quod habet intelligibile ante se? Sed cum ,dico Trinitatem vel personam, dico intelligibile quod habet intelligibile ante se, quia Trinitas habet personam et persona essentiam; ergo Trinitas vel persona non dicetur vere indivisibile secundum intellectum, ergo nec Trinitas nec persona est vere unum.

3. Item, Dionysius: "Omnis numerus monade participat; non enim est multitudo non participansuno, sed haec quidem multa partibus, unum toto; haec quidem multa accidentibus, unum subiecto; haec quidem multa speciebus, unum genere, aut multa virtutibus, unum forma, vel multa numero, unum specie, aut multa processibus, unum principio". Quaeritur ergo quo istorum modorum dicitur multitudo in Trinitate. Constat quod illo, scilicet "multa processibus, unum principio", quia iste praecedit alios; ergo oportet Trinitatem procedere ab essentia divina vel ab aliqua persona: quod est inconveniens, et ita relinquitur quod non possumus dicere "multa processibus, unum principio" ; et constat quod nullo aliorum reperitur.

Respondeo: 1. Ad primum, secundum quod dicit Bernardus: "Numera, si potes, aut sine substantia personas quae ipsa sunt, aut sine personis proprietates quae ipsae sunt, aut si dividere quis conatur aut personas et substantia aut a personis proprietates,. nescio quomodo divinitatis cultorem se possit confiteri". Dico ergo quod quando dicitur: "hoc vereunum est, in quo nullus numerus est", hoc intelligendum est quando repetuntur unitates quae non habent eamdem rem pro essentia, scilicet ubi est hoc et hoc, quia ibi non est vere unum, et hoc est in omni creatura. Unde notandum quod unum, in quo est numerus, est unum creaturae; unum autem, in quo non est numerus, est unum in essentia divina. Nota autem quod per prius et posterius ratione et intelligentia dicitur unitas in essentia et persona in Trinitate. - Ad hoc quod dicit Augustinus, quod "apparet quasi numerus": dico quod verum est quod "quasi numerus" est ibi, non tamen vere numerus, quia ibi non est vere numerus ubi non potest vere respondere numerabile.

2. Ad hoc quod dicit quod Trinitas habet intelligibile personam ante se, et persona essentiam, et ita divisibile secundum intellectum: respondeo dicendum quod secus est de intellectu et de eo quod intelligitur. Dico ergo quod intellectus essentiae plus indivisibile est per modum nostri intellectus quam intellectus personae, et plus intellectus personae quam intellectus Trinitatis; tamen secundum quod intelligitur non magis indivisibile, quia unum et idem est.

3. Ad aliud Dionysii dicendum quod vult ostendere quod numerus in Trinitate est excedens omnem numerum; appellat autem "multa processibus, unumprincipio" processum omnium rerum a primo principio; post illum autem est "unum genere, multa speciebus" ; ante haec autem omnia est una essentia in tribus personis; unde unum in tribus, quod dicit quasi rationem principii, praecedit omnia illa quae ibi numerantur, et hoc in Trinitate reperitur. — Ad hoc autem quod obicitur "omnis numerus monade participat": dicendum quod quoad hoc quod est ibi numerus, est ibi monas in tribus, sed non per participationem, sed per essentiam, in creaturis autem dicitur per participationem.

PrevBack to TopNext