Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 1, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 1, C. 4

AN POSSIT DICI IN DIVINIS TRINITAS VEL TRIPLICITAS.

Ultimo quaeritur an possit dici in divinis Trinitas vel triplicitas.

Ad quod sic obicitur: 1. Tres unitates faciunt ternarium; sed Patris est una unitas, alia Filii, alia Spiritus Sancti; ergo tres unitates sunt in personis; ergo faciunt ternarium.

2. Item, Isidorus: "Unitas est simplex et singularis, Trinitas multiplex et numerabilis", et ita multiplex dicitur de Deo, et ita triplex poterit dici.

3. Item, Spiritus Sanctus dicitur multiplex ratione effectuum; ergo multo fortius essentia dicetur triplex ratione personarum, quia personae magis coniunctae sunt et unitae essentiae quam effectus Spiritui Sancto.

Contra: a. Augustinus, VI De Trinitate: "Nec quoniam Trinitas est Deus, ideo triplex putandus est, alioquin minor eritPater solus et Filius solus quam simul Pater et Filius". Ergo Deus non est triplex; ergo nec in ipso erit ternarius personarum.

b. Item, Isidorus: "Unitas est simplex et singularis, Trinitasmultiplex et numerabilis" ; sed a quocumque removetur omnis species, ab eodem removetur genus; omnis autem species multiplicis removetur a Trinitate, quia triplex non dicitur de Deo de quo magis videtur, sicut dicit Augustinus: "Non quia Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est esse".

Respondeo: 1. Sicut dicit Augustinus: "Non ideoquia Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est esse, quia ibi non est triplicitas, ubi est unitas et indifferens aequalitas", 19 dist. I Sententiarum. Et haec est ratio: quia cum dicitur triplex, notatur differentia positionis, quia non dicit tantum ordinem, sed positionem; ordo autem in spiritualibus est, non autem situs. Unde triplex non conceditur, sed trinus.

2. Ad hoc quod obicitur qualiter conceditur multiplex esse: dico quod secundum quod commune est ad triplex et quadruplex, non convenit ei, sed secundum quod improprie dicitur de Trinitate, sicut dicit Isidorus, non propter aliud nisi quia unitas personae multiplicatur.

b. Ad hoc quod obicitur quod omnis species removetur: dico quod sicut species removetur, ita et genus; secundum enim quod proprie'" sumitur, non dicitur de Trinitate, sed secundum quod improprie. Ratio autem quare potuit transferri genus ad divina et nulla specierum est, quia minus habet de positione quam aliqua specierum.

3. Ad aliud dicendum quod licet in Spiritu Sancto non sit positio, tamen in effectibus est poitio, sed neque in personis neque in essentia contingit reperire positionem. Unde cum dicitur Spiritus Sanctus est multiplex, retorquetur improprietas ad effectus, ubi positio invenitur.

PrevBack to TopNext