Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 1, C. 3

AN TRINITAS DICATUR SECUNDUM SUBSTANTIAM AUT SECUNDUM RELATIONEM.

Deinde quaeritur an Trinitas dicatur secundum substantiam vel secundum relationem.

Ad quod sic: 1. Boethius: "Omne vocabulum, quod ex personis originem capit, ad substantiam non pertinet" ; sed Trinitatem facit diversitas personarum; ergo Trinitas non pertinet ad substantiam: quo fit ut substantia Trinitas non dicatur.

2. Item, si Trinitas diceretur ad aliquid, ab aliquo distingueretur, ut Pater et Filius; sed a nullo distinguitur; ergo non dicitur ad aliquid.

Contra: a. Augustinus dicit quod "persona substantiam dicit", ratione scilicet suppositorum; si ergo Trinitas dicit personam, per quamdam scilicet aggregationem, constat quod substantiam dicet. Non ergo dicetur ad aliquid.

b. Item, in nullo sunt unum tres personae nisi in essentia; sed unum sunt in Trinitate; ergo Trinitas vel est essentia vel designat essentiam.

Respondeo: Dico quod ad aliquid dicitur secundum plures modos: uno modo quando alterum refertur ad aliquid extra vel quando habet in se tres vel duos, quorum unus ad alterum refertur. Trinitas ergo non dicitur ad aliquid eo quod ad aliquid extra referatur, sed quia includit in se tres, quorum unum ad alterum refertur.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad hoc quod obicitur per Boethium, quod scilicet ad substantiam non pertinet Trinitas: dico quod verum est quod ad substantiam, id est essentiam, non pertinet; pertinet tamen ad substantiam hypostasim; Pater enim uno modo dicit relationem, ingenitus autem alio modo, quia per privationem: eamdem enim relationem dicit ingenitus quam genitus, sed alio modo, quia per privationem. Et adhuc alius est modus relationis, cum dicitur Trinitas et cum dicitur distinctus. Trinitas enim dicit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: unde hypostasim dicit et relationem in rectitudine; unde intrinsecus dicit ad aliquid, quia in se complete dicit relationem; vero dicit hypostasim in rectitudine et proprietatem in obliquitate; distinctus enim est Pater proprietate: unde complete intelligit in se relationem, ita quod nulla extra intelligatur.

b. Ad aliud dicendum quod, cum dico tres personae sunt unum in essentia et sunt unum in Trinitate, dico modum differentem. Cum enim dico sunt unum in Trinitate, non possum dicere sunt unum ad constituendum Trinitatem, sed sensus .est: sunt ipsa Trinitas ; sed cum dico sunt unum in essentia, sensus est: essentia est commune secundum rem, in quo conveniunt tamquam in uno praedicabili de illis ; cum autem dico unum in essentia, ibi est unum ad modum universalis; cum autem dico unum in Trinitate, ibi accipitur unum quasi collective, non tamen collective.

PrevBack to TopNext