I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 2, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 2, C. 1
QUID PRAEDICET TRINUS CUM DICITUR DEUS EST TRINUS.
Ad primum sic: 1. Si Deus est trinus, ergo unus Deus et alius Deus et tertius Deus; quod falsum est.
2. Item, hoc nomen Deus aut supponit pro essentia aut pro persona. Si pro persona: sed nulla persona est trina et una; ergo illa est falsa.
3. Item, dictio numeralis respicit formam; ergo hoc nomen trinus respicit formam huius nominis Deus ; ergo ponit distinctionem in illa; ergo illa propositio est falsa. Si dicatur quod supponit pro tribus personis simul, ergo pro Trinitate; ergo is est sensus: Trinitas est trina et una ; et hoc falsum, quia Trinitas non est nisi una. Si supponat pro essentia: igitur is est sensus: essentia est trina et una ; sed haec est falsa, quia haec dictio trina ponit distinctionem in essentia, quae nec distinguit nec distinguitur.
[Solutio]: Ad hoc dixerunt quidam quod haec dictio trinus nullam rem significat, sed solum intellectum. — Sed hoc non potest esse, quia intellectus est similitudo rei; ergo si significat intellectum, significat rem. Praeterea, si haec dictio trinus nullam rem significat, cum dicitur Deus est trinus et unus, ergo nulla res ibi praedicatur de Deo; ergo illa vox non est propositio.
Alii dixerunt quod hoc nomen Deus aliquando supponit pro una persona, ut cum dicitur Deus generat ; aliquando pro duabus, ut cum dicitur Deus procedit a Patre ; aliquando pro tribus simul, ut cum dicitur Deus est Trinitas ; hoc autem est quia unica et singularis deitas est in una persona, in duabus et in tribus. Unde Augustinus, in II libro De Trinitate: "Quidam dicunt Patrem non apparuisse in subiectacreatura, non attendentes, propter imbecillitatem intellectus sui, quod cum dicit Apostolus: "Immortali, invisibili soli Deo"etc., indistincte fit ibi sermo de Trinitate, quia Pater aliquando apparuit distincte, aliquando indistincte. Distincte, ut Danieli, Dan.7, 9, dicitur "antiquus dierum apparuisse", a quo legitur Filius hominis accepisse regnum", sicut dicit Augustinus, II De Trinitate. Unde Dan. 7, 9 dicitur: "Aspiciebam, donec throni positi sunt et antiquusdierum sedit" ; et paulo post: "Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli Filius hominis venit, et datus est ei principatus et honor et regnum". Ecce apparet quod Pater aliquando distincte apparuit in subiecta creatura. Indistincte autem apparuit cum Filio et Spiritu Sancto Abrahae in ilice Mambre, ubi tres vidit et unum adoravit. Ita enim dicit Augustinus, II libro De Trinitate: "Cum tres visi sint nec quisquam in eis vel forma vel aetate vel potestate maior ceteris dictus est, cur nonaccipiamus hic insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eamdemque substantiam? Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eumDominum DeiFilium intelligendum, duos autem alios angelos eius, quia cumtres visi sint, uni Domino illic loquitur Abraham: Sancta Scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo, non praetermisit occurrere, quando paulo post duos angelos dicit venisse ad Loth, in quibus ille vir iustus, qui deSodomorum incendio meruit liberari, ad unum Dominum loquitur". Dominus autem, ad quem Abraham loquebatur, intelligitur Trinitas, et ita hoc nomen Deus vel hoc nomen Dominus una suppositione supponere potest pro tribus personis. Potest ergo dici, et ita videtur secundum auctoritates Sanctorum, quod cum dicitur Deus est trinus et unus, hoc nomen Deus supponit indistincte pro tribus personis et haec dictio unus respicit formam tantum et haec dictio trinus significat ternarium theologicum personarum, prout indistincte supponuntur per hoc nomen Deus, quia determinat illum ternarium in personis, secundum quod sunt unius naturae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod trinus dicitur ab iis nominibus tres et unus, et ita respicit suppositum et formam significatam, quia per primo significatum, id est ternarium, respicit tantum suppositum; quantum ad secundo significatum, id est unitatem; respicit formam. Et ita patet quodg hoc nomen trinus non sequitur regulam aliorum nominum numeralium, quia quantum ad ternarium significatum non respicit formam significatam, sed tantum suppositionem. Unde patet quod haec argumentatio non valet: trinus Deus est, ergo unus Deus et alius et tertius Deus est, quia hoc adiectivum trinus in prima propositione respicit suppositum tantum quantum ad ternarium primo significatum. Ad hoc enim fuit institutum a Theologis ut determinaret indistinctam suppositionem huius nominis Deus. Indistincte autem nomina numeralia respiciunt formam secundum communem naturam nominum numeralium: quia enim hoc nomen Deus supponere potest pro tribus personis sub forma una, suppositione una, ideo inventum fuit hoc adiectivum trinus ad determinandum talem suppositionem, ponendo ternarium in suppositis et unitatem in forma, et ideo non sequitur regulam aliorum nominum numeralium. Eodem modo dicendum est de hac locutione: "Monadi trinae gloriam canamus".
2. Ad secundum dicendum quod trinus dicit unitatem essentiae et Trinitatem personarum; unde sensus est: Deus est trinus, id est Deus est una essentia in tribus personis. Unde in hoc nomine trinus cadit unitas essentiae in rectitudine, distinctio personalis oblique. Hoc autem nomen Deus, quod est quasi medium inter personam et essentiam, significat essentiam personaliter: essentia enim significat quo est, persona quis est, Deus quod est ; quod est autem medium est inter quo est et quis est, secundum rationem intelligentiae. Unde hoc nomen Deus, quia significat medium inter quo est et quis est, id est essentiam et personam, supponit essentiam personaliter.
3. Ad tertium dicendum quod non sequitur: Deus est trinus, ergo Trinitas est trina, licet hoc nomen Deus supponat ibi pro tribus personis, quia haec dictio Trinitas significat distinctionem et in illa distinctione supponit tres personas. Undes haec dictio trina non determinat suppositionem indistinctam, sed distinctam; unde vult distinguere ipsam distinctionem et triplicare Trinitatem; unde ad hoc quod haec esset vera Trinitas est trina exigeretur quod tres essent Trinitates. — Vel potest dici quod hoc nomen Deus supponit pro divina essentia et haec dictio trinus non respicit formam nec ponit distinctionem in essentia, sed in supposito.