Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 2, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 2, C. 2

AN POSSIT DICI TRINITAS TRINA.

Secundo quaeritur an possit dici Trinitas trina.

Ad quod sic: 1. Haec dictio trina copulat ternarium theologicum, qui est in tribus personis; igitur potest addi dictioni significanti illum ternarium, et ita haec erit vera Trinitas est trina. Per hoc etiam patet quod est vera, quia hoc nomen Trinitas supponit tres personas sub ternario theologico. Unde haec propositio Trinitas est trina similis est isti album est album.

2. Item, idem significatur per subiectum et praedicatum; ergo est vera. — Si dicatur quod haec dictio trina respicit formam huius nominis Trinitas et propter hoc illa est falsa - contra: haec est vera Deus est trinus, et si haec dictio trina triplicaret formam, falsa esset; respicit ergo solum suppositum; ergo et haec dictio trina respicit solum suppositum huius nominis Trinitas ; ergo est vera.

Contra: a. Trinitas est una, quia est una individua Trinitas, non ergo trina. Haec argumentatio est necessaria, quia dictio numeralis semper excludit alium numerum. Unde bene sequitur: isti sunt tres, non ergo quatuor sive duo ; eadem ratione bene sequitur: Trinitas est una, non ergo trina.

Solutio: Dicunt quidam quod haec dictio trina non sequitur regulam aliorum nominum numeralium, quia nomina numeralia semper habent respicere forrnam: omnis enim numerus et discretio respicit suppositum; sed hoc adiectivum trinum inventum fuit a Theologis ad determinandum solum suppositum huius. dictionis Deus, ut praedictum est. Unde patet quod ista argumentatio non valet: Trinitas est una, non ergo trina, quia haec dictio una determinat formam, haec dictio trina solum suppositum. Si autem haec dictio trina determinet formam sicut haec dictio una, tunc necessaria esset argumentatio, et haec esset falsa Trinitas est trina, quia secundum hoc exigeretur quod tres essent ternarii personarum et novem personae, sed quia haec dictio trina mere suppositum determinat, ideo haec est vera Trinitas est trina et una sicut dicunt. — Videtur tamen aliter dicendum, sicut supra dictum est, quod quia haec dictio trina determinat suppositionem distinctam circa hoc quod dico Trinitas, illa distinguit: unde dicit tres esse Trinitates.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod copulat ternarium qui est in tribus personis: dicendum quod non, immo dicit Trinitatem distinctam copulans ternarium trinitatum. — Ad hoc quod obicitur quod est similis modus loquendi acsi diceretur album est album: dicendum quod non est verum, immo simile est acsi diceretur albedo est alba.

2. Ad hoc quod obicitur quod idem significatur per subiectum et praedicatum: dicendum quod etsi hoc sit verum, tamen quia haec dictio Trinitas dicit numerum personarum, haec dictio trina ei addita copulat ternarium trinitatum, et ideo est falsa simpliciter. Nec oportet quod cum idem significatur per praedicatum et subiectum, dummodo diversis modis significetur, ut alterum sit principale, alterum denominativum, quod omnino sit vera; haec enim falsa est albedo est alba et haec similiter humanitas est homo. - "Secundum Praepositinumhaec est vera Deus est trinus et unus, ita quod haec dictio trinussupponat primo pro tribus personis; haec autem estfalsa Trinitas est triplex, quia haec dictio triplexsignificat ternarium essentiarum. Et nota quod cum dicitur Trinitas est una, haec dictio unasignificat unitatem quae est in ternario personarum sive Trinitatis; non enim potest dici quod significet unitatem essentiae, quia non est sensus: Trinitas est unius essentiae, et non plurium essentiarum, sed is est sensus: Trinitas est una et non plures trinitates".

PrevBack to TopNext