I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, m. 1, c. 1
AN SIT PONERE NOTIONES
Ad primum sic: 1. Dionysius, De divinis naminibus: "Universaliter non audendum est dicere aliquid de superexcellenti deitate praeter quodin divinis Scripturis invenitur expressum" ; sed in Scripturis non invenitur expressum de notionibus; ergo nullo modo est dicere notiones in divinis.
2. Item, in divinis non differunt quod est et quo est, Deus et deitas, et hoc propter simplicitatem divinae essentiae; ergo in divinis non differet quo est et quis est propter simplicitatem divinae personae; ergo nec Pater et paternitas; sicut ergo ad essentiam pertinet et ad modum dicendi essentialem Deus et deitas ; sic ad personam et ad modum dicendi personalem pertinebit Pater et paternitas ; ergo non erit dicere paternitatem in alia ratione dicendi quam Patrem; ergo nihil erit dicere in divinis notionaliter, ut scilicet diversus modus et ratione dicendi personaliter.
3. Item, sicut Deus se ipso est, ita se ipso distinguitur; similiter cum Pater se ipso sit, se ipso distinguitur a Filio; ergo cum paternitate distinguatur, non differet paternitas et Pater in ratione intelligentiae.
4. Item, prima simplicia se ipsis differunt; sed Pater et Filius sunt prima simplicia; ergo se ipsis differunt; ergo non est ponere quod differant notionibus vel proprietatibus.
5. Item, in divinis, secundum Augustinum, De Trinitate, et Boethium, non sunt nisi duo praedicamenta: secundum substantiam et secundum relationem, ut cum dicitur Deus bonus, dicitur secundum substantiam, cum vero dicitur Pater et Filius, secundum relationem; ergo non erit ponere tertium secundum notionem vel proprietatem.
Contra: a. Augustinus dicit: "Proprium est Patri generare et propriumFilio generari et proprium Spiritui Sanctoest procedere". Ergo alia est proprietas qua Pater generat et alia qua Filius generatur etc.
b. Item, in Praefatione: "In personis proprietas, in essentia unitas" etc. Ergo aliqua est proprietas in personis nec videtur magis concedendum quod una quam quod plures; ergo plures sunt ibi proprietates.
c. Item, Hieronymus: "Confitemur non tantumnomina, sed etiam nominum proprietates, id est personas". Ergo ibi sunt proprietates.
d. Item, Ioannes Damascenus dicit: "Idiomata sunt caracteristica, id est [designativa] hypostaseos et non naturae", id est proprietates quae sunt determinativae personarum et non naturae; ergo aliquae proprietates sunt quibus determinantur personae.
e. Item, "singula hypostaseon perfecta est et propriam proprietatem, id est proprium existentiae modum, possidet" ; sed non sunt notiones.
f. Item, cum dicitur Pater generat Filium, hoc verbum generat non significat pure nisi Patrem: idem prorsus significatur per hoc quod dico generatio et per hoc quod dico Pater ; eodem modo sequitur quod cum dico Pater spirat Spiritum Sanctum, hoc verbum spirat mere significat Patrem; ergo ista duo verba generat, spirat idem significant; ergo istae duae propositiones prorsus idem significant Pater generat Filium, Pater spirat Spiritum Sanctum.
g. Item, quaeritur quare dicit Augustinus quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Oportet enim quod ipse hoc dicat propter unam notionem communem Patri et Filio; oportet igitur quod una sit notio communis quae non sit paternitas, et ita ea supposita non supponitur paternitas; sed supposita paternitate supponitur Pater et e converso; ergo supposita illa communi notione non supponitur Pater; erunt igitur differentes notiones.
h. Item, Pater generat Filium; ergo Pater aliquo modo se habet ad Filium — et est locus a definitione, quia relativorum esse est ad aliud quodam modo se habere —similiter Pater spirat Spiritum Sanctum: eodem modo Pater se habet ad Filium quo ad Spiritum Sanctum vel alio modo. Si dicatur quod eodem modo prorsus: sed ad Filium se habet ut Pater; ergo ad Spiritum Sanctum se habet ut Pater. Si dicatur quod alio modo: sed ille alius modus non est nisi notio aliqua ; ergo diversae notiones sive relationes sunt in Patre respectu Filii et Spiritus Sancti.
Respondeo: Notandum quod praedictis rationibus inductus Praepositinus dixit nullas esse notiones nisi in modo loquendi; unde concedit de paternitate quod de Patre, et de filiatione quod de Filio. Et probabilitas huius opinionis apparet, quia sicut Deus, cum sit omni modo simplex, se ipso cognoscit, se ipso creat, ita Pater se ipso distinguitur, se ipso refertur ad Filium, et ideo "cum dicitur paternitas est in Patrevel Pater paternitate distinguitur a Filio, modi loquendi sunt, et est sensus: paternitas est in Patre, id est Pater est Pater, sicut cum dico rogo dilectionem tuam, id est te dilectum, et in similibus simile".
Ad obiecta vero respondet per ordinem. a. Primo ad primum dicens "quod auctoritas Augustinisic est intelligenda: "Proprium est Patri generare", id est solus Pater generat, et sic in aliis. Unde Hilarius: "Proprium est Patri quod semper est Pater, proprium est Filio quod semper est Filius, proprium estSpiritui Sancto quod semper est Spiritus Sanctus; ergo alia est proprietas"etc. Haec auctoritas exponatur ut praemissa: solus Pater est Pater etc".
b. "Similiter secunda auctoritas est exponenda: "In personis proprietas, in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas", id est personae quae sunt distinctae et sunt unum in essentia et aequales in maiestate adorentur".
c. Ad aliud dicendum quod illa "auctoritas Hieronymiest contra eos qui dicunt quod proprietates non sunt personae et contra aliosqui ponunt notiones. Si enim diligenter attendatur, apparebit quod non dixit: confitemurproprietates personarum, sed nominum, et proprietas nominis dici solet eius significatio. Est ergo sensus: "confitemur non tantum nomina, sed etiam proprietates nominum, id est personas", id est significationes; quaeautem sint nominum significationes, exponit cum addit "id est personas"; sic ergo personae sunt significata istorum nominum Pater, Filius, Spiritus Sanctus".
d. Ad auctoritatem Damasceni dicendum: cum dicit idiomata sunt caracteristica etc., hoc est dictu quod "personae ad invicem distinguuntur, sed non natura ab aliqua earum, et in hoc intelligimus differentiam quod Pater est Pater, Filius est Filius et Spiritus Sanctus ab utroque procedit".
e. Ad aliam dicendum "quod exponi debet, cum dicit quod quaelibet persona "proprium existentiae modum possidet", id est quaelibet persona itaest una substantia quod non est alia. ——Et si obicitur sic: Nulla proprietate Pater distinguitur a Filio nec Filius a Patre et Pater idem est Filio in essentia, ergo Pater est Filius" — dicendum quod non sequitur, quia se ipsis differunt hypostases et non proprietatibus, alioquin ratio procederet in infinitum: in proprietatibus enim se ipsis differunt ipsae personae.
h. Ad aliud quod obicitur "quod Pater eodem modo se habet ad Filium et ad Spiritum Sanctum; sed ad Filium se habet ut Pateretc.: dicendum quod licet, quantum in se est, eodem modo se habeat ad Filium et ad Spiritum Sanctum, scilicetpropter suam simplicitatem, tamen diverso modo se habet ad illos quantum quasi ad plures effectus. — Instantia: Deus, in quantum in se est, sehabet ad omnes homines eodem modo; sed ad bonos se habet ut pater spiritualis; ergo ad malos se habet eodem modo. Si autem proponat generaliter sic: prorsus eodem modo se habet Pater ad Filium et ad Spiritum Sanctum, neganda est haec, sicut haec Deus prorsus eodem modo se habet ad bonos homines et ad malos".
f. Ad aliud dicendum quod "ista duo verba generat, spiratquantum ad Deum Patrem idem significant, sed connotant diversa ex modo significandi, sicut ista duo nomina Creator, Dominus, dicta de Deo, idem significant quantum ad Deum, tamen connotant diversa ex modo significandi".
g. Ad ultimum dicendum "quod haec est vera Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sanctieodem modo loquendi quo Spiritus Sanctus dicitur "multiplex"propter diversos effectus, eodem modo, quasipropter unum effectum quem habet Pater et Filius, qui est Spiritus Sanctus, dicuntur unum principium et quiaeodem modo prorsus procedit ab eis Spiritus Sanctus per modum benignitatis".
Secundum communem Magistrorum opinionem ponuntur notiones in divinis personis nec vane, sed vere. Cum enim intelligatur divinum esse vere, una est essentia in tribus habentibus illam in propria habitudine, quae est originis — ut in Patre essentia est non ab alio, in Filioeadem essentia, sed per generationem a Patre, in Spiritu Sancto per processionem ab utroque — tres rationes intelligentiae et dicendi ex hoc erunt: una, qua significabitur essentia communis; alia, qua significabitur hypostasis sive persona habens essentiam sub proprietate sive habitudine incommunicabili; alia, qua significabitur ipsa proprietas habitudinis. Triplex enim quaestio circa hoc nascitur: quid, quis, quomodo, ut quaerentes de aliqua persona quid est, respondebitur nomen significans essentiam, ut Deus; quaerentes quis est, respondebitur nomen significans hypostasim, ut Patrem vel personam; quaerentes quomodo se habet haec persona, respondebitur proprietas vel relatio, ut generans vel genitus, quamvis aliqui dicant quaestionem de notione quaestionem quae.
Notandum ergo quod habitudo vel proprietas, quae est notio, aliquando significatur in adiacentia, ut nominaliter adiective vel verbaliter vel participialiter, ut cum dicitur irascibilis, generare, generans ; aliquando in subsistentia, ut substantive, paternitas, filiatio, innascibilitas, nativitas, per quae nomina fit sermo de habitudinibus et proprietatibus. Hinc est quod quaestio de notione potest poni differenter. Nam cum quaeritur notio in subsistentia, respondetur quae, ut quae est notio Patris?, respondetur: paternitas. Cum vero quaeritur in adiacentia, et hoc cum quaeritur ut notio, respondetur quomodo, ut: quomodo se habet Pater ad Filium?, et respondetur: ut generans.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicunt quod B. Dionysius dicit non audere dicere, id est asserere sive affirmare; ea autem quae ponuntur a Magistris de notionibus non dicuntur per assertionem, sed per aestimationem fidelem iuxta sensum fidei orthodoxae et traditiones Sanctorum. Nomen enim proprietatis ponitur secundum Sanctos; unde Damascenus: "Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum caracteristica idiomata", id est determinativas proprietates. Nomen vero relationis ab Augustino, V De Trinitate: "Relative diciturgenitor, genitus, Verbum et Imago". Nomen vero notionis ponitur ab Augustino, V libro De Trinitate: "Sicut Filius ad Patrem, sicgenitus ad genitorem referetur, et sicut Pater ad Filium, sic genitor ad genitum, ideoque alia est notio qua intelligitur genitor, alia qua genitus".
2. Ad secundum dicendum quod quamvis Secundum rem non differant quod est et quo est in divinis et quod est et quis est, tamen secundum rationem intelligentiae ex parte quis est, id est personae, ponitur existentiae proprius modus, quo ipsa persona est, sicut Pater paternitate vel generatione Pater est. Et in veritate ita in re est quod quaelibet persona, sicut dicit Damascenus, "propriumexistentiae modum possidet" ; et cum sit significare illum modum proprium, non significabitur ut essentia, quae communis est, nec ut persona, cuius ipse modus est; significabitur igitur ut habitudo vel proprietas, quia sic intelligitur et est. Erit igitur triplex ratio dicendi secundum differentem intelligentiae rationem: ratio dicendi essentialiter, personaliter, notionaliter; non tamen proprius modus ponitur ex parte quod est, id est substantiae, qui scilicet modus sit essentia quo substantia sit, ut Deus deitate; et ideo quamvis ex parte quod est et quo est non sit huiusmodi differentia, est tamen ex parte quis est et quo est.
3. Ad tertium dicendum quod quamvis Pater se ipso distinguatur, tamen distinguitur proprietate; proprietas enim non ponit in numerum cum persona, immo proprietas personae est ipsa persona, ut paternitas Pater, et tamen aliquid attribuitur uni quod non alteri. Sicut quidam ponunt quod unitas, quae est principium numeri, proprietate suae simplicitatis differt ab alia unitate, et tamen se ipsa differt et proprietas simplicitatis ipsa unitas est.
4. Ad quartum iam patet responsio quod differre se ipso non excludit differre habitudine sua in simplicibus, ut punctus medius circuli quod est centrum, differt a quolibet puncto ex centro et se ipso et proprietate suae habitudinis, quae est quod ab ipso ductae lineae ad circumferentiam sunt aequales. Multo magis in divinis personis differre se ipso in persona non excludet differre proprietate suae habitudinis.
5. Ad ultimum dicendum quod in divinis primam differentiam dicendi facit substantia et relatio; secundam vero differentiam substantia communis personae, proprietas sive notio. Substantia est indistincta et absoluta, persona distincta, relata, notio et proprietas distinguens et referens. Est igitur in nomine communis essentiae significata substantia, non relatio; in nomine notionis significata relatio et non substantia; in nomine personae significatio substantiae et relationis: persona enim est hypostasis proprietate distincta, quae quidem proprietas est relativa.
Notandum ergo quod relatio tribus modis significatur: significatur enim relatio personaliter per nomina fixa, concreta, ut Pater, Filius, cum accipiuntur substantive; significatur etiam quasi essentialiter per nomina abstracta patemitas, filiatio ; significatur tertio relative per nomina adiectiva generans, genitus vel Pater et Filius, cum accipiuntur adiective.