Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, m. 1, c. 2

AN SIT LICITUM PONERE CONTRARIA DE NOTIONIBUS.

Consequenter quaeritur an sit licitum ponere contraria de notionibus.

Nam quidam, sicut Praepositinus, dicunt quod non sunt notiones nisi in modo loquendi. "Quidam vero ponunt proprietates sive notiones quasi infinitas, ut Porretanus, dicentes quod notio non est persona, ut paternitas non est Pater. Dicunt enim quod quaedam proprietates sumuntur secundum essentiam, ut aequalitas, coaeternitas, similitudo; quaedam secundum hypostasim, ut paternitas, filiatio. Ii etiamdicunt quod aliud est proprietas, aliud distinctio. Nam aliter accipitur ablativus iste paternitate, cum dico Pater paternitate est Pater, et alitercum dico Pater paternitate c distinguitur a Filio, quia cum dico Pater paternitate est Pater, hic est sensus: paternitas facit Patrem esse Patrem; cum autem dico Pater distinguitur a Filio, hic est sensus: Pater est causa distinctionis, ut si dicam Sortes est albedine similis Platoni, est sensus: albedo est causa similitudinis". Quidam vero ponunt tantum tres: paternitatem, filiationem, processionem. Quidam quinque, ut communis positio modernorum: dicunt quod paternitas est Pater et notio est persona, tamen supposita notione non supponitur persona. "Magistri autem nostri dicunt quinque esse proprietates: duae sunt in Patre, scilicet paternitas et innascibilitas; una est in Filio, scilicet filiatio; unain Spiritu Sancto, scilicet processio; una in duobus, scilicet Patre et Filio, quae dicitur spiratio qua Pater et Filius communiter spirant Spiritum Sanctum. Tres istarum sunt personales, scilicet paternitas, filiatio, processio; duae sunt tantum personarum distinctivae, sed non personales. Dicitur autem personalisproprietas, quia facit hanc personam esse [hanc] personam; et dicitur proprietas personae, quiadistinguit unam personam ab alia: undeomnis personalis, proprietas est personae, sed non convertitur".

Obicitur ergo hoc modo: 1. Ex secunda opinione, quae fuit Gilberti Porretani, "sequitur quod paternitas sit creata, quia cum paternitas sit aliquod bonum, sequitur quod sit Deus vel a Deo; sed non est Deus, secundum quod dicunt; ergo vela Deo: ergo est ab essentia divina vel de nihilo. Si dicatur quod ab essentia divina: ergo est Deus, ut patet ex praedictis; relinquitur ergo quod sit exnihilo; ergo creata; et ita ex secunda opinione sequitur quod paternitas sit creata; et ita si prima opinio est vera, ultima asserit de creatura quod sit Deus; et si ultima est vera, prima asserit de eoquod est Deus, quod est creatura; et utrumque est haereticum. Ergo altera opinio est haeretica, quia oportet quod altera sit vera, cum sint contradictoriae".

2. "Item, probatur quod isti vel illi peccant mortaliter, quia dicit B. Augustinusquod "nihil fructuosius invenitur quam in Trinitate, et ,nusquampericulosius erratur"; sed vel isti vel illi errant in Trinitate; ergo periculosissime errant; ergo mortaliter peccant. Sed hoc videtur esse contra B. Ambrosium, qui dicit quod Magistri qui dicunt falsum de Deo, sed non pertinaciter, terunt secum "lignum, foenum, stipalam"; sed hoc est non peccare mortaliter; ergonon peccant mortaliter".

3. Item, .si dicatur quod non licet contraria asserere de notionibus, licet tamen opinari, tunc quaeritur quare non liceat Magistris aliquid asserere de notionibus, nec videtur esse alia ratio nisi quia hoc est contra fidem; sed si hoc, eadem ratione non licet Magistris aliquid opinari contrarie de notionibus, quia non licet dubitare circa fidem; ergo nec opinari.

4. "Item, si prima opinio est vera, probatur quod secunda est contra fidem: quia probatum estsecundum secundamopinionem quod paternitas est creata; et ultima opinio ponit paternitatem esse Deum; ergo ponit creatum esse Deum, et hoc est contra fidem; ergo si prima opinio est vera, non licet secundam sustinere, quoniam si prima est vera, secunda est contra fidem".

5. "Item, ultima opinio est vera, quae dicit paternitas et Pater sunt idem; sed prima dicit paternitatem non esse Patrem ; ergo dicit Patremnon esse Patrem, et hoc est contra fidem; sic ergo sequitur quod velisti vel illi dicunt contra fidem".

[Solutio]: 1. Ad haec respondent "quod nulla illarum opinionum sit haeretica. Cum enim a Sacra Scriptura non habeamus determinatum de notionibus, ideo licet Magistris opinari, sed nonlicet eis asserere; si enim quis asserat aliquid, dicendo quod non sit determinatum in Sacra Scriptura vel quod non sequatur directe ex fide, mortaliter peccat, quia se constituit supra Deum: iudex enim est supra id de quo habet iudicare. Quiergo sua auctoritate asserit aliquid de Deo, ponit se supra Deum, quia iudicat de Deo, et ita peccat mortaliter; haec est superbia intellectus, quam prohibet Apostolus, Rom.12, 3: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem". Magistri autem Theologiae nihil asserunt, sed tantum opinantur, inquirentes de talibus ad defensionem fidei contra haereticos; et ideo quianihil asserunt, non peccant, licet propter aliquas rationes versetur animus eorum magis ad unam partemquam ad aliam: quod est opinari".

2. Ad secundum dicendum quod ubi est opinio, non est error: nam error ponit pertinaciam sententiae, cum falsum asseritur esse verum vel verum falsum. Dicunt ergo quod "reverasi Magisteradhaeret suae opinioni, sibi ipsigloriando de ingenio suo, contingit quod ipse peccat; sed si ita leviter glorietur quod paratus sit ad correctionem, venialiter peccat, et in hocdicit B, Ambrosiusquod "ferunt secum "lignum, foenum, stipulam""; sed si ita vehementer glorietur quod pertinax sit, sic peccat mortaliter; velsi asserit illud de talibus, mortaliter peccat, et ideo dicit B. Augustinusquod "nusquampericulosius erratur": error enim in aliis non estpeccatum vel non est tantum peccatum".

3. Ad aliud dicendum "quod non licet Magistris asserere contrarie de notionibus, non quia hoc sit contra fidem, sed quia non est determinatum in Sacra Scriptura, nec debet aliquis aliquid asserere de Deo sua auctoritate. Et ita solvitur obiectio per interemptionem".

4. Ad aliud dicendum "quod quamvis prima opinio sit vera, non tamen secunda est contra fidem, quia prima opinio non diceret quod paternitas esset creatura nec diceret quod esset Deus, tamendiceret quod esset idem quod Deus, et illaratio Augustini: "Omne bonum aut est Deus aut est a Deo", tenet in Deo etcreaturis tantum".

5. Ad ultimum dicendum "quod Patrem non esse Patremet paternitatem non esse Patremnon sunt idem, licet aequipolleant, et duorum aequipollentium unum potest esse contra fidem, reliquum vero non; nonest enim determinatum in Sacra Scriptura an paternitas sit Pater, sed determinatum est quodPater est Pater; nec determinatum est an supposita paternitate supponatur Pater, et propter hoc unum illorum est contra fidem, reliquum non. — Et praeterea, aliquid unum et idem aliquo modo significatum est contra fidem etalio modo significatum non estcontra fidem, sicut dicitur Osee2, 16: "Vocabis me vir meus et non vocabis me ultra Baali", et tamen idem est "Baali"quod "vir meus"".

Et sic patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext