Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 1, C. 1

QUID SIT MISSIO INVISIBILIS.

Ad primum sic: a. Augustinus, IV De Trinitate: "Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita mitti est cognosci quod ab illo sit; et sicut Spiritui Sancto Donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat". Ex quo accipitur quod mitti, secundum quod est commune Filio et Spiritui Sancto, est cognosci ab alio esse.

Sed contra definitionem istam sic obicitur: 1. Constat quod in missione, sive dicatur active sive passive, est aliquid principaliter significatum et aliquid connotatum ; illud autem quod principaliter significatur cadit in intellectu eius in rectitudine, scilicet essentia vel persona divina sive notio; illud autem connotatum cadit in intellectu ipsius in obliquitate; ergo, cum in praedicta definitione ponatur illud quod est ex parte creaturae in rectitudine, male videtur assignari definitio missionis.

2. Item, omne quod cognoscitur, per aliquid cognoscitur; sed plus est essentiale missioni illud per quod cognoscitur Filius vel Spiritus Sanctus esse ab alia persona quam sit ipsa cognitio: nam cum Spiritus Sanctus mittitur vel etiam Filius, efficitur aliquid in creatura rationali per quod cognoscitur esse ab alio, et ratione illius effectus dicitur mitti, et non ratione cognitionis, cum ipsa cognitio naturaliter sequatur ad missionem; ergo illud, per quod cognoscitur Spiritus Sanctus esse ab alio, potius debuit poni in definitione missionis quam ipsum cognosci.

3. Item, Spiritus Sanctus potest mitti in mentem et tamen non cognosci, Iob. 9, 11: "Si venerit ad me, non videbo eum". Et hoc patet: quia, sicut dicit Beda: "Cum gratia hominibus datur, Spiritus Sanctus mittitur" ; sed per istum effectum non cognoscitur Spiritus Sanctus esse ab alio, cum pauci vel nulli sciant se habere gratiam; et ratione istius effectus dicitur mitti; ergo mitti non semper est cognosci esse ab alio, sed potius hoc accidit missioni Spiritus Sancti.

4. Item, differt missio Filii et Spiritus Sancti. Nam mittitur Filius, cum illuminatur intellectus rationalis creaturae per sapientiam sive cognitionem, quae appropriatur Filio; mittitur vero Spiritus Sanctus cum accenditur affectus per amorem, qui appropriatur Spiritui Sancto; ergo, cum cognitio sit proprius effectus missionis Filii et non Spiritus Sancti, praedicta definitio, qua dicitur "mitti est cognosci" etc., non videtur convenire nisi missioni Filii.

5. Item, per fidem informem cognoscitur Filius esse a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque; ergo ratione fidei informis dicetur mitti Filius et Spiritus Sanctus; sed mitti est cognosci ab alio esse; sed fides informis est in peccatoribus; ergo missio Filii et Spiritus Sancti fiet in mentibus peccatorum: quod non conceditur.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod non semper datur definitio per priora simpliciter, sed per priora quoad nos ; unde non semper datur definitio per genus et differentiam, sed aliquando per causam, aliquando per effectum consequentem. Unde concedo quod haec definitio "mitti est cognosci" etc. datur per effectum; unde cum efficitur aliquid in mente in quo habet cognosci processio Filii vel Spiritus Sancti, tunc dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, et intelligo non de quocumque effectu, sed de effectu pertinente ad gratiam gratum facientem.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod praedicta definitio non datur per illud quod principaliter significatur in hoc quod dico mitti ; nec tamen sequitur quod propter hoc male assignetur, quia datur per illud quod est prius quoad nos, non per illud quod prius simpliciter. Unde quia per effectum illum cognosci habet processio Filii vel Spiritus Sancti, et quia ratione illius effectus dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, ideo datur definitio missionis per effectum, licet in intellectu missionis cadat ille effectus oblique. Sed si deberet definiri per illud quod est prius simpliciter, diceretur missio processio manifestata vel manifestatio processionis alicuius personae per aliquem effectum in rationali creatura.

2. Ad aliud dicendum quod cum dicitur "mitti est cognosci" etc., ibi dicitur cognitio non actus ipsius cognitivae, sed repraesentatio ipsius processionis in effectu, ordinata ad actum cognitivae: unde illud cognosci est repraesentari in effectu sive per effectum aliquid per quod potest cognosci Filium vel Spiritum Sanctum esse ab alio. Et est talis modus loquendi, sicut cum dicitur in hoc opere cognoscitur sapientia vel bonitas artificis, id est in hoc opere repraesentatur aliquid per quod potest cognosci sapientia vel bonitas artificis; unde secundum hunc intellectum manifestum est quod primo et principaliter ponitur illud per quod habet cognosci, et non ipsum cognosci. 3. Et per hoc patet solutio ad sequens obiectum. Nam etsi nunquam cognosceretur ille effectus vel per illum effectum processio Filii vel Spiritus Sancti, nihilominus per illum effectum repraesentatur illud per quod potest cognosci, et hoc modo dicitur hic cognosci, scilicet signo aliquo spirituali cognoscibiliter repraesentari.

4. Ad aliud similiter satis potest patere solutio ex iam dictis. Nam mitti non dicitur de Filio vel Spiritu Sancto ratione cognitionis actualis, sed ratione alicuius effectus appropriabilis Filio vel Spiritui Sancto, in quo potest cognosci Filius vel Spiritus Sanctus esse ab alio. Unde si ille effectus approprietur personae Filii et per illum effectum potest cognosci Filius esse a Patre, ut donum cognitionis vel sapientiae, dicitur mitti Filius; si vero approprietur personae Spiritus Sancti et per illum effectum, sic ei appropriatum, potest cognosci Spiritus Sanctus esse ab utroque, ut donum amoris, dicitur mitti Spiritus Sanctus. Quia igitur non ratione cognitionis, sed ratione effectus appropriabilis ordinati ad cognitionem dicitur esse missio sive mitti, non appropriatur illa definitio missioni Filii.

5. Ad ultimum dicendum quod non ratione cuiuscumque effectus sive doni, in quo cognoscitur Filius vel Spiritus Sanctus ab alio esse, dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, sed exigitur quod ille effectus sive illud donum pertineat ad gratiam gratum facientem, quia solum secundum illam inhabitant animam et sunt in ea modo speciali quo Deus dicitur habitare in iustis, sicut postea plenius determinabitur. Unde ratione fidei informis non dicitur mitti, licet per fidem informem possit aliquo modo cognosci processio Filii vel Spiritus Sancti, quia Augustinus non intelligit de cognitione qualicumque, sed de cognitione coniuncta aifectidni amoris, quae, cum est in homine, dicitur Deus inhabitare, et cum de novo est, dicitur mitti.

PrevBack to TopNext