I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 1, C. 2
CUIUS SIT MISSIO INVISIBILIS.
Primo ergo quaerendum esset utrum conveniat essentiae vel personae et cui primo, sed istud satis habetur superius: quando scilicet quaeritur utrum haec nomina mittere et mitti significent essentiam vel personam vel notionem, sed quaeritur:
Primo, utrum mitti conveniat Patri vel tantum Filio et Spiritui Sancto; secundo, supposito quod Filio et Spiritui Sancto, utrum secundum eamdem rationem et utrum utrique conveniat aeque primo vel alteri magis sive prius; tertio, utrum missio Filii possit esse sine missione Spiritus Sancti et econverso; quarto, utrum plenius dicatur mitti Filius vel Spiritus Sanctus post incarnationem quam ante.
ARTICULUS I
Utrum mitti conveniat Patri.
Circa. quod sic obicitur: 1. Damascenus: "Omnia in divinis sunt unum, praeter ingenerationem, generationemet processionem", et dicitur ibi unum, id est commune tribus personis; sed missio nec est ingeneratio, quia si esset, tunc haberem propositum, scilicet quod conveniret Patri esse missum sicut esse ingenitum; nec est etiam generatio, quia tunc non conveniret Spiritui Sancto mitti; nec etiam processio, prout ibi accipitur, scilicet pro notione Spiritus Sancti, quia tunc non conveniret Filio mitti; ergo est commune toti Trinitati; ergo convenit Patri mitti.
2. Item, Patri appropriatur potentia sicut Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas; et potest innotescere Pater per effectum potentiae sicut Filius per effectum sapientiae et Spiritus Sanctus per effectum bonitatis; ergo si huiusmodi innotescere per effectum in creatura ponit missionem vel dicit idem quod missio in Filio et Spiritu Sancto, cum sic possit innotescere Pater, et Pater poterit dici mitti.
3. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Filius cum ex tempore cuiusquam mente percipiatur, mitti dicitur". Ergo, cum similiter Pater ex tempore mente percipiatur sicut Filius, Pater potest dici mitti sicut Filius.
4. Si dicatur quod non, quia mitti ponit esse ab alio, quod non convenit Patri - contra: Spiritus Sanctus mitti dicitur a se, sicut dicit Magister, in Sententiis, et sicut supra habitum est, nec tamen in Spiritu Sancto ponit esse a se; ergo similiter Pater potest mitti a se nec tamen ponetur esse a se vel ab alio.
5. Item, Augustinus, IV De Trinitate, loquens de Filio, dicit: "Non eo ipso quo dePatre natus est, missus dicitur Filius, sed vel eo quo in carne apparuit Verbum caro factum vel eo quo ex tempore cuiusquam mente percipitur". Ergo esse a Patre non pertinet ad rationem missionis Filii, sed solum apparere visibiliter vel invisibiliter; cum ergo apparere visibiliter et invisibiliter conveniat Patri, videtur quod mitti conveniat Patri.
Contra: a. Augustinus, II De Trinitate: "Pater solus nunquam legitur missus" ; sed non debet asseri nisi quod habetur ex Scriptura; ergo Pater non debet dici missus.
b. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Cum Pater a quoquam cognoscitur, non dicitur missus; non enim habet de quo sit aut ex quo procedat".
c. Item, Augustinus, in libro Contra perfidiam Arianorum: "Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quo genitus sit vel a quo procedat, et ideo non propter naturae diversitatem, quae in Trinitate nullaest, sed propter auctoritatem solus Pater non dicitur missus: non enim splendor aut fervor ignem, sed ignis mittitsplendorem sive fervorem". Ex iis videtur quod Pater dici non debeat missus.
d. Ad hoc etiam est illud quod dicit Magister, in I Sententiarum, dist. 15, cap. Hic quaeritur cur Pater non dicitur missas.
Quod videtur: a. Quia haec est ratio Augustini, in libro De Trinitate, quod "Spiritus Sanctus datur a se, quia est suae potestatis". Ergo cum similiter Pater sit suae potestatis, videtur quod detur a se.
Contra: 1. Sicut Pater non legitur missus, similiter nec legitur datus; ergo sicut non conceditur una, ita nec debet concedi alia.
2. Item, dicit Magister, in Sententiis, quod datio Spiritus Sancti est eius processio, et ideo non datur a creatura, quia non procedit a creatura; ergo cum in hoc quod est dari intelligatur procedere, non videtur debere dici Pater dari sicut nec procedere.
Respondeo: I. Ad primum dicendum quod missio passive dicta sive missum esse non convenit proprie Patri. Et ratio huius est: quia mitti in intellectu suo importat esse ab alio; unde cum Filius, vel Spiritus Sanctus dicuntur mitti, intelligitur ipsos aliquid efficere per quod cognoscuntur esse ab alio, sive Filius et Spiritus Sanctus dicantur mitti a Patre sive dicantur mitti a se, sicut iam videbitur ; et quia hoc non convenit Patri, ideo Pater non dicitur mitti.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod "omnia sunt unum in Deo praeter ingenerationem, generationemet processionem", quorum nullum est missio: dicendum quod in missione passive dicta intelligitur generatio et processio indistincte, ita quod in missione Filii intelligitur generatio, in missione Spiritus Sancti intelligitur processio; et quia in istis non sunt unum omnes personae, ideo neque in missione. Unde sicut esse ab alio nec generationem nec processionem supponit distincte, utrumque tamen supponit indistincte, cum vero dicitur Filius est ab alio, Spiritus Sanctus ab alio, iam distinguitur: ita est de hoc quod dico mitti, et ideo non dicitur convenire Patri sicut nec esse ab alio.
2. Ad aliud dicendum quod Pater habet effectum in creatura per quem cognoscitur, sicut Filius et Spiritus Sanctus, non tamen dicitur missus, et hoc est ratione subauctoritatis quae significatur in hoc quod dico missus vel mitti ; unde non definitur mitti per hoc quod est mente percipi, sed per hoc quod est mente percipi ab alio esse, sicut dicit Augustinus. Unde hoc quod dico mente percipi non dicit totam rationem missionis passive dictae, sed habere ab alio quod efficiat aliquid in creatura, per quod cognoscatur esse ab alio: et hoc non convenit Patri.
3. Et per hoc patet solutio ad sequentem auctoritatem Augustini: nam mente percipi non dicit totam rationem missionis, sicut dictum est.
4. Ad illud quod obicitur quod Pater poterit mitti a se, sicut Spiritus Sanctus: dicendum quod cum dicitur Spiritus Sanctus mitti a se, ratione subauctoritatis significatae in hoc quod dico mitti significatur ibi Spiritum Sanctum esse ab alio, sed non oportet, quod a mittente; unde ibi intelligitur aliquis effectus esse a Spiritu Sancto, perquem cognoscitur esse ab alio. Ratione ergo effectus procedentis a Spiritu Sancto cum quo etiam; datur Spiritus Sanctus, dicitur mitti a se; sed non solum sufficit illud, sed oportet quod: etiam intelligatur ratione subauctoritatis significatae quod illud quod efficit Spiritus Sanctus in creatura habeat ab alio: et quia hoc non convenit Patri, ideo Pater non dicitur mitti a se.
5. Ad aliud dicendum quod natum esse de Patre non est tota ratio missionis, sed manifestari visibiliter in carne vel invisibiliter in mente quod sit a Patre est tota ratio missionis. Unde non negat Augustinus quin esse a Patre intelligatur in missione Filii, sed quod illud non sit tota ratio sive completiva missionis Filii, sed illa quae dicta est.
II. 1. Ad illud quod dicitur de veritate istius Pater datur: dicendum quod minus habet improprietatis quam haec Pater mittituri. Unde notandum quod dari potest sumi pro illabi vel infundi: et sic convenit toti Trinitati et etiam Patri, quia cum Filio et Spiritu Sancto venit in mentem; et licet non inveniatur datus, tamen invenitur aequipollens secundum quod sic dicitur dari, Ioan. 14, 23: "Ad eum veniemus" etc. Alio modo dicitur dari prout dicit subauctoritatem et dicitur relative ad dantem et illum cui datur, et sic dicitur idem quod mitti et importat in suo intellectu esse ab aliquo sicut a dante, et hoc modo non convenit Patri, et secundum hanc acceptionem procedit quod datur ab eo a quo datur.
a. Ad aliud dicendum quod in hoc quod dico mitti vel dari sunt duo sive intelliguntur duo, scilicet esse ab alio et effectus in creatura in quo manifestatur Filius vel Spiritus Sanctus esse ab alio. Ratione autem effectus dicitur Spiritus Sanctus mitti. sive dari a se, quia ab ipso est effectus, cum quo etiam effectu datur ipse. Cum ergo dicit Augustinus quod Spiritus Sanctus dicitur dari "a se, quia est suae potestatis", non concludit quod Spiritus Sanctus detur, sed quod si datur ab aliquo cum illo effectu in quo manifestatur, quod etiam a se detur, cum operetur illum eumdem effectum. unde non sequitur si Pater est suae potestatis, quod detur a se, sed quod si detur, quod datur a se.
2. Ad aliud quod obicitur ex alia parte: dicendum quod si sumatur dari pro infundi, quod non sequitur: Spiritus Sanctus datur, ergo procedit, quia infundi non importat subauctoritatem nec etiam distinctionem, sed hoc quod dico procedere dicit distinctionem et etiam habitudinem principii ad id quod est de principio; sed bene sequitur: datur a creatura, ergo procedit a creatura ; nam inter Creatorem et creaturam est distinctio non-solum originis, sed etiam essentiae; ubi autem est distinctio sive secundum originem sive secundum essentiam, bene sequitur ad dari, sive sumatur pro infundi sive pro mitti, esse ab alio a quo datur; sed ubi notatur solum differentia secundum rationem, non sequitur; unde non sequitur: Spiritus Sanctus datur sive infunditur a se, ergo procedit a se nec de Patre similiter.
ARTICULUS II
Utrum mitti conveniat Filio et Spiritui Sancto secundum eamdem rationem.
Consequenter quaeritur I. supposito quod mitti tantum conveniat Filio et Spiritui Sancto, utrum conveniat utrique secundum eamdem rationem vel secundum aliam et aliam rationem.
Ad. quod sic obicitur: 1. Beda, in Homilia Dominicae I post Ascensionem: "Spiritus Sancti missio est eius processio". Ergo eadem ratione Filii missio est eius processio; sed processio non dicitur secundum eamdem rationem de Filio et Spiritu Sancto; ergo nec missio.
2. Item, Gregorius, in Moralibus: "Eo mittitur Filius quo generatur" ; sed hoc non potest dici de Spiritu Sancto; ergo alia et alia est ratio missionis Filii et Spiritus Sancti.
3. Item, duplex est missio Filii et Spiritus Sancti, scilicet visibilis et invisibilis, et utraque est ad manifestationem Filii et Spiritus Sancti; sed missio visibilis non dicitur secundum eamdem rationem de Filio et Spiritu Sancto, quia alius et alius est modus manifestationis quo manifestatur Filius in carne assumpta et quo manifestatur Spiritus Sanctus in columba; ergo cum similiter in invisibili missione per alium et alium effectum manifestatur Spiritus Sanctus, non videtur missio dici secundum eamdem rationem de Filio et Spiritu Sancto.
Contra: a. "Mitti est cognosci ab alio esse", secundum quod dicit Augustinus ; sed haec ratio convenit Filio et Spiritui Sancto ; ergo secundum eamdem rationem convenit mitti Filio et Spiritui Sancto.
b. Item, non est alia ratio missionis active dictae, cum dicitur Pater mittit Filium et Spiritum Sanctum, sicut nec est alia ratio operationis, cum dicitur operari per Filium et per Spiritum sanctum: dictione enim semel posita non contingit uti aequivoce; ergo si missio passive dicta relative dicitur ad missionem active dictam, non erit alia ratio missionis passive dictae secundum quod convenit Filio et Spiritui Sancto.
Si dicatur quod potest esse una ratio, tamen differens secundum prius et posterius secundum rationem intelligentiae - hoc non videtur verum: quia sicut Patri et Filio convenit communiter mittere Spiritum Sanctum, quia communiter spirant Spiritum Sanctum, ita Filio et Spiritui Sancto convenit mitti a Patre, quia uterque procedit ab ipso. Sed alio et alio modo est commune spirare Patri et Filio et alio modo procedere. Nam licet spirare per prius videatur convenire Patri quam Filio secundum rationem intelligentiae, tamen idem est modus spirandi in Patre et Filio, propter quod est una ratio spirandi; unde non differunt nisi secundum prius et posterius secundum rationem intelligentiae, quia intellectus primam auctoritatem spirandi ponit in Patre a quo habet Filius. Sed non est sic in cessio in Filio et Spiritu Sancto secundum prius et posterius in ratione intelligendi, sed quia est alius et, alius modus procedendi, et ideo alia et alia ratio processionis, et dicitur quasi aequivoce processio, non solum analogice; ergo cum ratione eius quod est procedere conveniat mitti Filio et Spiritui Sancto, non solum dicetur per prius et posterius de ipsis, sed etiam aequivoce.
II. Item, quaeritur, si sit aliquo modo eadem ratio, cui magis proprie conveniat mitti, Filio vel Spiritui Sancto.
Et videtur quod Filio: 1. Quia si mitti est cognosci esse ab alio, et hoc magis proprie convenit Filio cui appropriatur cognitio, magis proprie videtur convenire, Filio mitti quam Spiritui Sancto.
2. Item, hoc apparet in missione visibili, quia plus manifestatur Filius in carne assumpta quam Spiritus Sanctus in columba vel alia specie assumpta.
Contra: a. Processio Spiritus Sancti dividitur in processionem temporalem et aeternam, sed non sic dividitur processio Filii; sed missio idem est quod processio temporalis; ergo missio magis videtur convenire Spiritui Sancto.
b. Item, magis proprie convenit illi esse datum ex tempore cui convenit esse donum ab aeterno; sed hoc est Spiritui Sancto et non Filio; ergo, cum mitti nihil aliud, sit quam dari ex tempore, magis proprie, conveniet mitti Spiritui Sancto quam Filio. Unde Augustinus, XV De Trinitate: "In Trinitate non est Verbum nisi Filius nec Donum nisi Spiritus Sanctus".
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod missio passive dicta dicitur secundum eamdem rationem de Filio et Spiritu Sancto.
[Ad obiecta.]; 1. Ad hoc autem quod obicitur in contrarium;.dicendum est quod in missione duo sunt, scilicet principale significatum et connotatum. Licet ergo principaliter significetur ibi notio sive etiam essentia, non tamen ab illa imponitur, sed ab eo quod est connotatum in creatura, et ab illo connotato accipit missio rationem suam completam, sicut creare principaliter significat divinam essentiam, non tamen ab illa accipit rationem suam, sed ab eo a quo imponitur, scilicet ab eo quod efficitur in creatura. Unde licet processio principaliter significetur in missione sive in rectitudine et praedicetur de ipsa missione, non oportet quod si alio et alio modo dicatur processio, quod alio et alio modo dicatur missio, quia missio non imponitur a processione, sed ab effectu in quo repraesentatur ipsa processio, a quo etiam accipit rationem; et ipse effectus sive potius ipsa repraesentatio per effectum non dicitur alio et alio modo de missione Filii et Spiritus Sancti, et ideo non oportet quod sit alia et alia ratio missionis utrobique.
2. Ad aliud dicendum quod cum dicitur "eo mittitur Filius quo generatur", sive intelligatur de generatione aeterna sive de temporali, non notatur ratio missionis, sed notatur ratio habitudinis significatae in missione Filii inter mittentem et missum, quae alia et alia est in missione Filii et Spiritus Sancti; sed non propter hoc est alia et alia ratio missionis, quia non ab illa habitudine sumitur ratio missionis, sed ab eo a quo imponitur missio ad significandum, sicut dictum est.
3. Ad aliud dicendum quod alius et alius modus apparitionis non facit aliam et aliam rationem missionis: nam, aliunde dicitur missio et aliunde apparitio. Unde non oportet quod si Filius apparuit in creatura sibi unita, Spiritus Sanctus in columba sive in creatura non sibi unita, quod propter hoc missio alio modo dicatur. Similiter non oportet quod si alius et alius sit effectus in quo repraesentatur Filius et Spiritus Sanctus, quod propter hoc non sit eadem ratio missionis, sed solum sequitur quod haec missio passive dicta non sit illa: quod bene potest concedi.
Ad aliud quod obicitur contra responsionem: dicendum quod supposito quod processio dicatur aequivoce de processione Filii et Spiritus Sancti, quia de hoc ad praesens non est disputatio, non propter hoc sequitur quod missio dicatur aequivoce vel alia ratione, quia licet missio sit processio vel ad minus in intellectu eius quod est mitti claudatur procedere, non tamen accipit rationem suam complete ab eo quod est procedere, sed ab effectu in quo manifestatur processio sive ab ipsa repraesentatione processionis in effectu. Est autem eadem ratio manifestationis sive repraesentationis Filii in effectu sibi appropriato et Spiritus Sancti similiter in effectu sibi appropriata.
II. Ad aliud, quod quaeritur de quo per prius dicatur: dicendum quod in missione duo notantur, scilicet processio, sive emanatio et manifestatio. Ratione emanationis per prius dicitur de Filio, quia illa prior est secundum rationem intelligendi; ratione vero manifestationis distinguendum, quia est manifestatio visibilis et invisibilis. Manifestatio visibilis per prius convenit Filio, quia expressius manitestatur propter unionem; ratione manifestationis invisibilis magis convenit Spiritui Sancto, quia expressior est in cognitione et dilectione quam in cognitione.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod magis proprie convenit Filio, cui appropriatur cognitio: dicendum quod cum dicitur "mitti est cognosci", sicut dictum est prius, hoc quod dico cognosci non supponit ibi pro actu cognitivae, sed pro aliquo effectu ordinato ad actum cognitivae, per quem potest aliquo modo cognosci vel Filius esse ab alio vel Spiritus Sanctus. Iste autem effectus in ista generali ratione non magis appropriatur Filio quam Spiritui Sancto nec e converso nisi addatur aliquid per quod approprietur, ut effectus sapientiae vel gratiae.
2. Ad aliud dicendum quod licet magis proprie conveniat Filio ratio missionis visibilis, non tamen oportet quod propter hoc ei magis proprie conveniat ratio missionis. Missio enim visibilis est apparitio in aliqua corporali creatura; apparere autem in corporali creatura, sive unita sive non unita, accidit missioni; unde licet missio visibilis, quae est apparitio, magis proprie conveniat Filio, non ratione eius quod est mitti, sed ratione eius quod est visibiliter mitti, non tamen oportet quod mitti magis proprie conveniat Filio: nam illud non pertinet ad rationem missionis, sed ad modum qui ei, scilicet missioni, accidit; sed ita proprie mittitur persona Spiritus Sancti ad efficiendum illud quod efficit in creatura rationali in sua missione, sive sit in columba sive in alia specie, sicut Filius ad efficiendum illud quod efficit in carne, licet ratio perveniendi in cognitione magis conveniat isti speciei quam illi.
a. Ad aliud dicendum quod sicut est processio Spiritus Sancti aeterna et temporalis, similiter est processio Filii aeterna et temporalis. Distinguitur tamen illa duplex processio in Tractatu De processione Spiritus Sancti et non in Tractatu De processione Filii, quia Spiritus Sanctus retinuit in proprietate Sua nomen processionis, non quia procedere, generaliter dictum, magis ei conveniat quam Filio, sed alia ratione, quae superius assignata est in Tractatu De processione Spiritus Sancti, propter quod etiam attribuitur processioni Spiritus Sancti distinctio illa processionis in temporalem et aeternam.
b. Ad aliud dicendum quod dicitur tripliciter. Uno modo dicitur idem dari quod communicari alicui: et hoc modo convenit dari toti Trinitati et etiam esse donum, id est communicabile alii. Alio modo dicitur dari communicari ab alio, sicut donum communicatur ab eo a quo datur ei cui datur ; et sic dicitur idem quod mitti, et hoc modo convenit Filio et Spiritui Sancto nec magis appropriatur Filio quam Spiritui Sancto. Tertio modo dicitur dari per aliquod donum cognosci ab alio esse sive procedere in ratione doni: et sic solum convenit dari et donum esse Spiritui Sancto, et hoc modo hoc quod dico dari ex tempore addit ad hoc quod dico mitti procedere in ratione doni, quod solum convenit personae Spiritus Sancti, et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus quod donum esse convenit solum personae Spiritus Sancti, quia solum Spiritus Sanctus procedit in ratione doni.
ARTICULUS III
Utrum missio Filii possit esse sine missione Spiritus Sancti et e converso.
Tertio quaeritur utrum missio Spiritus Sancti possit esse sine missione Filii et e converso vel non.
Circa quod sic obicitur: 1. Sicut missio active dicta est communis Patri et Filio, ita missio passive dicta communis est Filio et Spiritui Sancto ; sed Pater sine Filio non potest mittere Spiritum Sanctum; unde dicit Augustinus, Contra perfidiam Arianorum: "Nec Pater sine Filio nec Filius sine Patre misit Spiritum Sanctum". Ergo simili ratione nec Filius poterit mitti sine Spiritu Sancto nec Spiritus Sanctus sine Filio.
2. Item, Pater dicitur mittere Filium, cum aliquid operatur per ipsum in rationali creatura, per quod potest cognosci ipsum esse a Patre ; sed nullum effectum operatur per Filium quem non operetur per Spiritum Sanctum ; ergo nunquam mittit Filium quin mittat Spiritum Sanctum; ergo nunquam potest mitti Filius sine Spiritu Sancto nec e converso.
3. Item, dicitur Filius mitti, cum infunditur alicui sapientia; ergo, cum sapientia sit donum Spiritus Sancti et summum, sicut vult Augustinus, Matth. 5, et Spiritus Sanctus detur cum donis suis, maxime debet mitti cum datur sapientia illa; ergo quotiescumque mittitur Filius, mittitur Spiritus Sanctus.
Contra: Missio Filii et. Spiritus Sancti sunt differentes missiones, quarum nulla dependet ab alia; ergo una potest esse sine alia.
Quod autem una non dependeat ab alia patet: a. Quia dicitur mitti Filius ratione effectus sibi appropriati et Spiritus Sanctus similiter ratione effectus sibi appropriati, in quibus effectibus manifestantur processiones eorum ; sed unus effectus potest esse sine alio; ergo et una missio sine alia.
b. Item, non mittitur Filius in quocumque effectu sive ratione cuiuscumque effectus, sed oportet quod ille effectus sit ei appropriatus: unde quia manifestatur in eo, dicitur mitti; sed si in illo eodem effectu mitti diceretur: Spiritus Sanctus, oporteret quod in illo manifestaretur; ergo iam non esset appropriatus Filio; ergo non quandocumque mittitur Filius, mittitur Spiritus Sanctus.
c. Item, in missione visibili Filii non dicitur Spiritus Sanctus mitti: "nam illa est missio, qua missus est in carnem", sicut dicit Augustinus, quae non convenit Spiritui Sancto; ergo aliquando mittitur Filius, quando non mittitur Spiritus Sanctus.
[Solutio]: Quod sine praeiudicio concedendum est. Etsi enim contingat eos aliquando simul dari vel mitti, non tamen necesse est semper.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod non est simile de missione active et passive dicta. Nam sive dicatur missio active dicta productio alicuius personae manifestata in creatura sive manifestatio productionis in effectu, non significatur in missione sic dicta aliquid quod non sit commune Patri et Filio: nam et ipsa productio Spiritus Sancti et ipsa operatio sive manifestatio active dicta communis est Patri et Filio. Non sic autem est in missione passive dicta respectu Filii et Spiritus Sancti. Nam cum missio passive dicta sit processio manifestata in effectu appropriato personae vel manifestatio processionis, cum processio Filii non sit processio Spiritus Sancti nec idem effectus in quo manifestatur utraque processio, ratione cuius dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, immo unus effectus possit esse sine alio et manifestatio unius processionis sine manifestatione alterius, ideo potest esse una missio sine alia. Non sic autem est de missione active dicta, ratione iam dicta, et ideo non sequitur si Pater non potest mittere Spiritum Sanctum sine Filio, quin Filius possit mitti sine Spiritu Sancto vel e converso.
2. Ad aliud dicendum quod licet quotienscumque operatur Pater per Filium, operetur etiam illum eumdem effectum per Spiritum Sanctum, non tamen quotienscumque mittit Filium, mittit Spiritum Sanctum, et hoc quia ille effectus non est appropriatus utrique, sed alteri personae; unde solum illa persona dicitur mitti, cui appropriatur ille effectus; nec ratione operationis dicitur mitti persona, sed ratione repraesentationis in effectu sibi appropriato.
3. Ad tertium potest dici quod sapientia dicitur dupliciter: uno modo illuminatio ad cognitionem aeternorum, et sic sapientia mittitur cum Filius mittitur; alio modo dicitur sapientia secundum nomen suum, scilicet cognitio cum sapore, et sic est donum Spiritus Sancti. — Vel potest dici quod sapientia dupliciter potest considerari: vel in quantum comparatur ad actum qui est cognoscere, et sic est appropriata Filio et manifestat eius processionem; vel in quantum comparatur ad finem, scilicet in quantum per ipsam est mereri praemium aeternum sive in quantum per ipsam ordinatur anima in Deum, et sic est donum Spiritus Sancti et manifestat eius processionem, quae est per modum bonitatis sive amoris.
ARTICULUS IV
Utrum plenius dicatur mitti Filius vel Spiritus Sanctus post incarnationem quam prius.
Quarto quaeritur utrum plenius missus fuerit Filius vel Spiritus Sanctus post incarnationem quam ante.
Et videtur quod sic: a. Quia plenior est gratia Novi Testamenti quam Veteris, quia fuit plenitudo gratiae in Christo, a qua recepimus omnes. Cum igitur missio sit propter gratiam, videtur plenius mitti Filius vel Spiritus Sanctus in Novo quam in Veteri.
b. Item, plenius cognoscitur post incarnationem quam ante; ergo, cum mitti sit cognosci, ergo plenius mittitur post incarnationem quam ante.
c. Item, Augustinus, IV De Trinitate, exponens illud Ioan.: "Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus", dicit: "Quomodo illud intelligitur nisi quod illa Spiritus datio vel missio futura erat qualis nunquam antea fuerat; neque enim antea nulla erat, sedtalis non erat". Ex quo videtur quod plenius post incarnationem missus fuerit Spiritus Sanctus.
Contra: 1. "Missio Spiritus Sancti est eius processio ad sanctificandam creaturam" — ita vult Augustinus, XV De Trinitate, et Magister, 14 dist., I libro Sententiarum — et similiter missio Filii eius processio ad illuminandam rationalem creaturam; sed aeque procedit Spiritus Sanctus a Patre et Filio ad sanctificandam creatam ante incarnationem et post, et similiter Filius a Patre ad illuminandam creaturam, etiam si creatura minus illuminetur prius quam post, sicut sol aeque lucet super istam domum et illam, licet ista domus minus illuminetur; ergo non plenius dicitur mitti post incarnationem quam ante, licet plenior sit effectus missionis post quam ante.
2. Item, dicit Augustinus, in libro De bono coniugalis, quod non praefertur caelibatus Ioannis coniugio Abrahae, et hoc est quia "aequaliter potuit mereri Abraham in coniugio sicut Ioannes in virginitate" ; ergo non praeferebantur Patres Veteris Testamenti et Novi quantum ad caritatem; ergo nec similiter quantum ad alia dona; sed si plenius dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, hoc est ratione donorum; et non plenius dabantur dona gratiae tunc quam nunc, maxime dona gratiae gratum facientis, ratione quorum dicitur dari Spiritus Sanctus; ergo nec plenius dabatur Spiritus Sanctus tunc quam nunc.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod licet simpliciter possit concedi quod Filius vel Spiritus Sanctus plenius mittuntur post incarnationem quam ante, potest tamen distingui quod, cum missio sit processio alicuius ab aliquo et in aliquem, potest determinari missio per comparationem ad illum a quo vel a quibus est vel ad illum cuius est: et iis duobus modis aeque mittitur Spiritus Sanctus nunc et tunc; sed tertio modo, scilicet per comparationem ad illos in quos fit missio sive ad quos, plenius dicitur mitti modo quam tunc, quia plenius modo sunt dispositi homines ad recipiendum. Ratione ergo effectus in creatura dicitur modo plenius mitti quam tunc; et quia, sicut dictum est, missio accipit rationem suam ab ipso effectu in quo repraesentatur processio Filii vel Spiritus Sancti, satis potest concedi quod plenius missus est Filius vel Spiritus Sanctus post incarnationem quam ante.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primo ergo obiectum satis patet solutio. Nam non sequitur si missio est processio ad sanctificandam creaturam, vel illuminandam, si aequaliter procedit, quod aequaliter mittatur, quia mitti non dicitur ratione processionis, sed ratione effectus in quo manifestatur ipsa processio, qui plenior est modo quam tunc. Nec est simile de hoc quod dico lucere, quia, quantum est de se, lucere non dicit effectum in creatura; si autem diceret effectum in creatura, sicut illuminare, non aequaliter diceretur lucere super domum quae plus illuminatur et quae minus. Unde sicut sol non dicitur utramque domum aeque illuminare, licet aeque luceat super utramque, similiter licet Spiritus Sanctus aeque procedat nunc et tunc et aeque potens sit sanctificare et Filius illuminare, tamen modo plenius dicitur mitti vel sanctificare, cum hoc quod dico mitti dicat effectum in suscipiente.
2. Ad aliud dicendum quod Augustinus non comparat meritum ad meritum nec gratiam ad gratiam, sed statum coniugii in Veteri Testamento statui coniugii in Novo. Sed magnitudo gratiae non de necessitate concomitatur status aequalitatem vel imparitatem, ideo non sequitur quod aequaliter mitteretur tunc ut nunc.