Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 1, C. 3

AD QUOS DICATUR FIERI MISSIO.

Consequenter quaeritur de missione passive dicta per comparationem eorum ad quos dicitur fieri missio. Primo ergo quaeritur utrum dicatur mitti Filius vel Spiritus Sanctus ad irrationalem creaturam vel tantum ad rationalem; secundo, si ad rationalem. tantum, utrum ad angelos; tertio, utrum ad Christum hominem.

ARTICULUS I

Utrum dicatur mitti Filius vel Spiritus Sanctus ad rationalem creaturam tantum.

Quantum ad primum sic obicitur: 1. Missio Spiritus Sancti est eius processio ad sanctificandam creaturam; sed Spiritus Sanctus non solum venit ad sanctificandam creaturam rationalem, sed etiam irrationalem, sicut aquam Baptismi et illa in quibus conficiuntur alia sacramenta; unde in benedictione fontium dicitur: "Descendat in hanc plenitudinem aquae virtus Spiritus Sancti" ; ergo Spiritus Sanctus non tantum mittitur ad rationalem, creaturam, sed etiam ad irrationalem.

2. Item, missio transfertur ad divina, non quia aliqua persona sit ubi non erat prius, sed quia aliquid efficit in creatura per quod dicitur ibi esse alio modo quam prius ; sed Deus dicitur esse alio modo in sacramentis quam in aliis creaturis et familiariori modo, quia confertur virtus aquae ad emundationem animae; ergo ratione huius virtutis dicetur mitti Filius vel Spiritus Sanctus.

3. Item, mittitur Filius quando cognoscitur aliquo effectu sibi appropriato eius processio, sicut supra ostensum est, et similiter Spiritus Sanctus; sed effectus appropriati Filio et Spiritui Sancto non solum apparent in creatura rationali, sed etiam in creatura irrationali; ergo mitti dicetur non solum ad creaturam rationalem, sed etiam ad irrationalem.

Contra: a. Non dicitur Filius vel Spiritus Sanctus mitti nisi ad illam creaturam quam dicitur inhabitare ; sed solam creaturam rationalem inhabitat, quae capax est eius per cognitionem et amorem; ergo ad solam creaturam rationalem dicitur mitti.

b. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Tunc unicuique mittitur, cum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest pro captu vel proficientis in Deumvel perfectae in Deo animae rationalis". Ergo ad solam creaturam rationalem dicitur mitti.

c. Item, missio tam visibilis quam invisibilis est ad revocationem ab istis sensibilibus et ad perceptionem aeternorum, secundum quod innuit Augustinus, in libro De Trinitate ; unde loquens de missione, dicit: "Secundum quod aliquid aeternum mente capimus, non in hoc mundo sumus" ; sola autem creatura rationalis est quae sic revocatur; ergo ad solam creaturam rationalem est missio. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod illa sanctificatio, quae est in aqua Baptismi et in aliis sacramentis ordinatur ad sanctificationem animae rationalis, quia motus sanctificationis non terminatur nisi in substantia rationali; Sacramentum autem est velut adminiculum sive via ad hoc ut anima sanctificationem recipiat. Quia ergo missio respicit terminum viae, et non viam, in illa sanctificatione, qua sanctificatur aqua, potius dicitur mitti ad rationalem creaturam, ad quam ulterius ordinatur illa sanctificatio, quam ad ipsam aquam, cum sanctificatio, quae est in aqua, sit sicut via, illa vero sanctificatio, quae est in rationali creatura, sicut terminus.

2. Ad aliud dicendum quod licet Deus familiariori modo dicatur esse in sacramentis quam in aliis creaturis, non tamen dicitur mitti, quia mitti non dicitur nisi ad illas creaturas in quibus dicitur inhabitare, et hoc est solum in illis quae possunt ipsum capere per cognitionem et amorem, Ioan. 14, 23: "Ad eum veniemus et mansionem" etc. Licet autem dicatur aliquo alio modo esse in sacramentis quam in aliis rebus creatis, non tamen dicitur ibi inhabitare, quia scilicet sunt sicut via ad hoc ut Deus sit in rationali creatura per gratiam; unde etsi dicatur esse in sacramentis per gratiam, non tamen per gratiam inhabitantem, sed solum in rationali creatura: et ideo ad illam solum dicitur mitti.

3. Ad aliud dicendum quod non propter quemcumque effectum appropriatum Filio vel Spiritui Sancto dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus, sed propter illos in quibus expresse habet cognosci Filius vel Spiritus Sanctus, non solum permodum vestigii, sed per modum imaginis; et tales effectus sunt cognitio et amor vel dona pertinentia ad cognitionem et amorem, in quibus relucet processio Filii et Spiritus Sancti per modum imaginis; et quia talium effectuum est capax sola rationalis creatura, ideo ratione alicuius effectus appropriati non dicitur mitti ad aliam creaturam, quia in aliis creaturis non dicitur cognosci in effectu nisi per modum vestigii. — Si autem quaeratur quae sit ratio huius: dicendum quod hoc est quia mitti de ratione sua dicit aliquid effici in creatura per quod dicitur alio modo esse in creatura quam prius, licet non sit ubi non esset prius; hoc autem non convenit nisi rationali creaturae, in qua est familiariori et specialiori modo post infusionem gratiae quam ante: et ideo ad illam solam dicitur mitti.

ARTICULUS II

Utrum missio fiat ad angelos.

Deinde quaeritur, supposito quod missio fiat solum ad rationalem creaturam, utrum fiat ad angelos.

Et videtur quod sic: a. Nam, I libro Sententiarum, dist. 15, cap. Ecce distincti sunt duo modi, dicit Magister quod in missione invisibili "mittitur quotidie ad sanctos; et missus est ante incarnationem ad sanctos qui ante fuerunt et missus est ad angelos". Ex quo habetur plane quod missio Spiritus Sancti fit ad angelos.

b. Item, Augustinus, IV De Trinitate, loquens de Filio, dicit: "Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter ut sit homo: in animas enim "sanctas se transfert et amicos Dei etprophetas constituit"; sic etiam implet sanctos angelos". Ergo missio Filii, in qua mittitur invisibiliter, se extendit ad angelos.

c. Item, sicut homo est capax cognitionis et dilectionis Dei, ita et angelus; sed ratione cognitionis vel dilectionis, cum intunduntur, dicitur mitti Filius vel Spiritus Sanctus; ergo non solum ad homines, sed etiam ad angelos dicentur mitti Filius et Spiritus Sanctus.

Contra: 1. Missio est alicuius ab aliquo et in aliquem, et ille in quem est missio se habet in ratione extremi, non in ratione medii. Cum ergo angeli se habeant in ratione medii, et non in ratione extremi, quia eorum officium est mitti et sunt nuntii Dei ad nos, ad Hebr. 1, 14: "Omnes sunt administratorii spiritus", ad angelos non videtur esse missio.

2. Item, quod imperfectum est habet reduci ad perfectum in eodem genere ; ergo in genere missionis imperfecta missio habet reduci ad perfectam ; sed perfectissima missio est missio Filii in carnem; ergo ad ipsam habent reduci aliae; ergo in quem non habet fieri illa missio vel circa quem, nec aliae; sed illa non fit ad angelos, sed solum ad homines, qui significantur per drachmam decimam et ovem centesimam, Luc. 15, 4-8; ergo nec aliae.

3. Item, missio, sicut innuit Augustinus, in libro De Trinitate, "non fit nisi ad revocationem eius quod aberravit vel aberrarepotest" ; sed angelus bonus nunquam aberravit nec aberrare potest ; ergo ad ipsos non fit missio. Nec ad malos: constat, quia illi non possunt revocari; ergo ad angelos non dicitur fieri missio.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod missio aliquo modo fit ad angelos etiam quantum ad aliquos effectus, licet non quantum ad omnes illos qui sunt in hominibus sive ratione quorum dicitur mitti ad homines.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum in contrarium dicendum quod licet angeli sint in ratione medii in annuntiatione quae fit per eos ad nos, et hac ratione dicantur ipsi mitti, tamen in missione quae fit ad eos non se habent in ratione medii, sed extremi. Unde nil prohibet eamdem personam esse missam et ad quam fit missio, sed non in eadem missione numero.

2. Ad aliud dicendum quod missio in carnem dicitur perfectissima, quia est ibi summae gratia, quanta potest esse in creatura; item, quia est ibi natura summe nobilitata, sed non dicitur perfectissima, quia ad ipsam reduci habeant omnes aliae missiones, quia sine illa esse possent; si enim non fuisset incarnatio, adhuc fuisset missio et erat etiam ante incarnationem. Unde etsi omnes missiones visibiles forsitan ordinabantur ad fidem incarnationis, sicut videtur innuere Augustinus, in libro De Trinitate, non tamen omnes missiones invisibiles, in quibus mittitur Filius vel Spiritus Sanctus in mentes hominum et angelorum; et ideo non oportet quod circa quod illa non habet esse, nec aliae. — Si enim dicatur: circa quod non habet esse perfectum, nec imperfectum in eodem genere - hoc non est verum nisi de perfecto quod dat esse imperfecto et a quo dependet illud quod est imperfectum quantum ad suam perfectionem nec perficitur sine illo.

3. Ad tertium dicendum quod plures sunt effectus missionis Spiritus Sancti, et licet non mittatur ad angelos quantum ad hunc effectum, qui est revocare aberrantem, sicut mittitur ad hominem qui aberravit, mittitur tamen quantum ad alios effectus. Unde non sequitur si mitti in hominibus est revocari, quod ad angelos non fit .missio, quia quantum ad alium effectum dicitur mitti; sicut non sequitur si gratia hominibus datur ad iustificationem a culpa et iustificatio a culpa non est in angelis, quin gratia sit in angelis. — Vel potest dici quod missio Spiritus Sancti fit ad angelos ad revocationem alio modo, non quia aberrassent, sed ne aberrarent vel aberrare possent: nam natura, nisi per gratiam retineatur, semper est labilis in peccatum. Unde gratia confirmationis data est angelis ne de cetero possent errare per peccatum, et quantum ad hoc communis est aliquo modo ratio missionis.

ARTICULUS III.

Utrum Spiritus Sanctus missus fuerit ad Christum hominem.

Tertio quaeritur utrum Spiritus Sanctus missus fuerit ad Christum.

Quod videtur: 1. Quia Spiritum Sanctum mitti nihil aliud est quam ipsum dari quantum ad aliquem effectum, in quo cognoscitur ipsum esse ab alio; sed Spiritus Sanctus datus est Christo, non solum quantum ad aliquos effectus, sed quantum ad omnes. Unde Ioan. 3, 34: "Datus est ei Spiritus non ad mensuram" ; ergo ad Christum maxime dicetur mitti Spiritus Sanctus, non solum ad alias rationales creaturas. — Item, Luc. 3, 22: "DescenditSpiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum" ; et Ioan. 1, 32: "Vidi Spiritum Sanctum descendentem sicut columbamet manentem super eum". Sed Spiritum Sanctum descendere et manere super aliquem nihil aliud est quam Spiritum Sanctum mitti ad ipsum; ergo Spiritus Sanctus missus est ad Christum.

2. Si dicatur quod ille descensus fuit missio corporalis sive exterior tantum - contra: missio corporalis sive exterior ordinatur ad interiorem sive spiritualem, quae invisibilis est et est signum illius, sicut patet in illa missione qua missus est Spiritus Sanctus super Apostolos in igne et linguis ; haec enim erant ad manifestationem missionis interioris, in qua dabatur eis donum linguarum et fervoris caritatis; ergo similiter missio corporalis erat signum missionis spiritualis sive interioris ad Christum; ergo non solum fuit in Christo missio corporalis sive exterior, sed etiam spiritualis sive interior.

Contra: a. Missio Spiritus Sancti est eius processio ad sanctificandum creaturam; sed Christus nunquam fuit sanctificatus, sed semper sanctus et nunquam non-sanctus; ergo non proprie dicitur mitti Spiritus Sanctus ad Christum.

b. Item, missio Spiritus Sancti ponit alium modum essendi in creatura quam prius. Unde Spiritus Sanctus dicitur mitti, non quia modo sit ubi non erat prius, sed quia est ibi alio modo quam prius sive quantum ad alium effectum quam prius; sed de Christo non potest dici quod Spiritus Sanctus esset alio modo in ipso quam prius nec ad alium effectum quam prius, quia non poterat in aliquem actum in quem non posset prius; ergo proprie non dicitur mitti Spiritus Sanctus ad Christum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est missio exterior sive corporalis et est missio interior sive spiritualis: prima est manifestatio facta exterius in aliqua specie corporali, secunda est manifestatio interius facta in aliquo effectu spirituali. Loquendo ergo de prima missione dicendum quod Spiritus Sanctus missus est ad Christum quando in specie columbae descendit super ipsum, Luc. 3, 22. Et haec missio fiebat non propter se, sed propter alios, ut innotesceret aliis ipsum plenissime habuisse Spiritum Sanctum. Loquendo autem de secunda missione, non dicitur mitti ad ipsum, quia nullus effectus fiebat in ipso qui prius non esset, nec alio modo inhabitabat Spiritus Sanctus in eo quam prius.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod non sequitur si datus est ei Spiritus Sanctus quantum ad omnem effectum, quod propter hoc dicatur mitti ad ipsum. Nam aliquid importatur in hoc quod dico mitti, quod non importatur in hoc quod dico dari. Nam hoc quod dico mitti ponit alium modum existendi Spiritus Sancti in Christo quam prius esset vel quantum ad alium effectum quam prius, quod non ponit hoc quod dico dari: nam dari non ponit nisi aliquid communicari alicui; unde non ponit novum modum existendi nec novum effectum. Nam de re iam data possumus dicere quod semper est in ratione doni: unde etsi Spiritus Sanctus continue sit in homine in ratione doni, non tamen est in ratione missi; et hoc est quia mihi dicit actum prout est in fieri, dari vero prout est in facto esse; et ideo non sequitur quod si datur quantum ad aliquem etfectum, quod propter hoc mittatur.

2. Ad aliud dicendum quod missio corporalis non semper ordinatur ad missionem spiritualem nec semper est signum illius, sed bene verum est quod est signum inhabitationis Spiritus Sancti per gratiam. Unde in illa missione qua descendit Spiritus Sanctus super Christum, significabatur inhabitatio Spiritus Sancti, qua scilicet inhabitabat in Christo quantum ad plenitudinem gratiae, a qua plenitudine descendebat virtus in aqua ad regenerationem animarum. — Vel potest dici quod illa missio corporalis signum fuit missionis spiritualis, non quae tunc fieret ad Christum, sed quae debebat fieri ad animas sanctificatas per Baptismum, et sic potest universaliter concedi quod missio corporalis est signum missionis spiritualis. — Alio modo sine praeiudicio posset dici quod utroque modo missus est Spiritus Sanctus ad Christum, sed non simul et semel, sed primo missus est spiritualiter sive invisibiliter, quando in primo instanti conceptionis suae datus est ei "Spiritus non ad mensuram", cum scilicet primo inhabitavit ipsum Spiritus Sanctus singulariter quantum ad gratiae plenitudinem; deinde vero, ipso baptizato, missus est ad eum visibiliter et in corporali specie ad significandam priorem missionem vel ipsam inhabitationem, quae fuit effectus huius missionis, vel ipsam missionem, quae fit in sacramento Baptismatis, sicut dictum est.

Notandum ergo quod in conceptione Christi tria intelligimus in anima Christi, scilicet creationem, unionem et gratiae collationem; et licet ista tria simul fuerint tempore, tamen est ibi quidam ordo secundum rationem intelligentiae: ut primo secundum rationem intelligentiae sit creatio ipsius animae, deinde unio ipsius et divinae naturae, tertio collatio plenitudinis gratiae. Secundum hoc ergo dicitur divina natura esse in Christo triplici modo existendi, scilicet modo communi, quo etiam dicitur esse in aliis creaturis per essentiam, praesentiam et potentiam ; modo speciali, scilicet quo dicitur esse in sanctis per gratiam ; modo singulari, quo dicitur fuisse singulariter in Christo per unionem. Ratione ergo creationis non determinatur missio, quia effectus creationis est ipsa natura, ad quam proprie terminatur missio: unde oportet intelligere prius natura vel tempore illud ad quod fit missio quam ipsum effectum ratione cuius dicitur fieri missio. Sed ratione ipsius unionis vel infusionis gratiae dicitur fieri missio, ita quod missio Filii in carnem determinetur penes ipsam unionem, in quantum ipse Filius Dei dicitur inhabitare ipsam animam Christi et per consequens ipsam carnem modo singulari, scilicet per unionem, Col.: "In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter". Missio vero Spiritus Sancti determinatur penes gratiae collationem, quae data est ei "non ad mensuram" ; et sicut non oportet quod humana natura Christi, sive quantum ad corpus sive quantum ad animam, praecedat missionem Filii in carnem tempore, sed solum natura, sicut nec unionem, ita non oportet quod missiones Spiritus Sancti in animam Christi sive Christum hominem praecedant humanam naturam Christi secundum tempus, sed solum secundum naturam.

a. Ad hoc quod obicitur quod Christus non fuit sanctificatus, quia nunquam fuit non-sanctus et cum sanctificatum esse sit de non-sancto fieri sanctum, potest dici quod non-sanctum potest dici duobus modis: vel negative vel privative. Si negative: potest concedi quod Christus de non-sancto factus est sanctus, quia primo factus est sanctus, cum prius non esset. Si vero privative: non potest dici Christus sub hoc sensu sanctificatus, quia tunc sequeretur quod prius esset non-sanctus et postea factus esset sanctus. — Alio modo potest dici quod sanctificari non semper dicitur quia primo sit non- sanctum et postmodum sanctum, sed quia illud, quod de se non est sanctum, altero ei adveniente dicitur fieri sanctum, licet illud, quod sanctificatur et per quod sanctificatur, simul sint tempore, sicut materia in sua prima creatione dicitur perfici et consummari, non quia primo crearetur imperfecta sive informis et postea fieret perfecta sive formata, sed quia ipsa de se considerata absque forma, intelligitur ut informis et imperfecta, et quod sit sub esse perfecto, hoc habet a forma. Unde "materia, quae prius est origine quam forma, non tempore", sicut dicit Augustinus, prius intelligitur ut informis et postmodum, adveniente forma, intelligitur sub esse formato, cum scilicet advenit ei forma: et quantum ad hoc dicitur formari. Similiter potest diei in Christo quod natura Christi, quae est quasi materialis respectu gratiae, intellecta in suo primo esse, intelligitur quasi informis et imperfecta de se, sed quod perficiatur et sanctificetur, hoc habet a gratia. Unde si intelligatur quidam ordo inter esse naturae in Christo, quod est esse primum, et esse gratiae, quod est esse secundum, sive inter creationem animae Christi et gratiae infusionem, potest intelligi sanctificatio quaedam, ut illud quod ex primo suo esse non habet sanctitatem, licet in primo suo esse habeat sive in primo instanti sui esse, adveniente gratia unionis sive alia, recipiat sanctificationem. Et sic potest dici Christus sanctificatus, quia qui prius, id est secundum esse primum, non habebat sanctitatem, ex secundo esse, scilicet gratiae, habuit sanctitatem: et sic ex non-sancto, quantum est de natura per se considerata, factus est sanctus adveniente gratia. Et hoc secundo modo dicunt illi, qui ponunt angelos in creatione sua habuisse gratuita, primo creatos informes, et postea formatos, sicut et materiam, secundum Augustinum, non tempore, sed natura sive origine.

b. Ad aliud dicendum quod, sicut dictum est, quod Spiritus Sanctus dicitur esse in Christo, sicut dictum est, non solum communi modo, scilicet per essentiam et praesentiam et potentiam, sed etiam speciali modo per gratiam. Unde sicut intelligitur quidam ordo inter primum esse, quod est esse naturae, et secundum esse, quod est esse gratiae, ita intelligitur ordo quidam inter primum modum essendi Spiritum Sanctum in Christo et secundum. Unde si intelligatur prius et posterius non tempore, sed ordine intelligentiae sive de prioritate naturae, intelligitur Spiritum Sanctum alio modo esse in Christo per gratiam quam prius esset per essentiam sive naturam, sicut prius intelligitur in Christo esse naturae quam gratiae. Et quia in effectu gratiae, qui sequitur naturaliter ad primum esse, scilicet naturae, maxime habet cognosci Spiritus Sanctus, ideo ratione istius effectus potest dici mitti Spiritus Sanctus et esse alio modo; et etiam quantum ad alium effectum quam prius, dicendo sic prius sicut dictum est. Sed ista missio, sicut dictum est, non fuit nisi in conceptione sua, quando primo data est ei gratia, missione tamen corporali sive exteriori missus est postea, quando baptizatus est Christus.

PrevBack to TopNext