I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, Praembulum
Determinato de missione invisibili, qua mittitur Filius vel Spiritus Sanctus in mentem ad illuminandam vel sanctificandam creaturam rationalem, consequenter ad consummationem eorum quae pertinent ad inquisitionem sacratissimae divinitatis addendum est de missione visibili, secundum quam dicitur Filius mitti in carnem et Spiritus Sanctus in aliqua visibili specie, ut in columba super Christum et in linguis igneis super Apostolos, quae dicitur apparitio. Quaeritur ergo in primis de missione visibili: Quid sit; secundo, ad quid sit; tertio, cuius sit; quarto, per quos administrata sit; quinto, qualiter et quibus modis manifestata sit.