Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, C. 1

QUID SIT MISSIO VISIBILIS.

Circa primum quaeritur quid sit missio visibilis secundum rem. Nam ex praecedentibus satis patet quid sit secundum definitionem, ubi disputatum est de definitione missionis, secundum quod est communis missioni visibili et invisibili tam Filii quam Spiritus Sancti. Quaeritur ergo utrum missio visibilis omnino sit idem quod apparitio vel aliquid addat ad illam.

Quod autem omnino sit idem, videtur: 1. Primo, per auctoritatem Augustini, II De Trinitate. Dicit enim sic: "Si missus est Filius in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper ocultus est, iam in promptu est intelligere etiam de Spiritu Sancto cur missus et ipse dicatur; facta est enim creaturaequaedam species ex tempore, in qua Visibiliter ostenderetur Spiritus Sanctus". Ex iis verbis plane habetur quod visibilis missio Filii vel Spiritus Sancti nihil aliud est quam ostensio ipsorum facta in aliqua corporali creatura; unde subiungit ibidem Augustinus: "Haec oblatio visibiliter expressa et oculis mortalium oblata missio Spiritus Sancti dicta est" ; sed apparitio nihil aliud est quam ostensio huiusmodi facta in aliqua specie corporali; ergo missio visibilis omnino idem est quod apparitio.

2. Item, Filius et Spiritus Sanctus dicuntur mitti temporaliter, cum temporaliter veniunt ad nos; ergo et visibiliter mitti, cum visibiliter veniunt ad nos; sed nihil aliud est apparere quam venire in aliqua visibili specie, ut patet in adventu Spiritus Sancti in specie columbae super Christum vel in specie ignis super Apostolos ; ergo omnino idem videtur missio quod apparitio.

3. Item, dupliciter Spiritus Sanctus dicitur mitti, scilicet visibiliter et invisibiliter; sed mitti invisibiliter nihil aliud est quam per effectum invisibilem invisibiliter manifestari; ergo mitti visibiliter nihil aliud est quam per creaturam visibilem visibiliter manifestari; sed hoc nihil addit ad apparitionem; ergo etc.

4. Item, angelus, quotienscumque visibiliter apparet, dicitur visibiliter mitti et e converso quotienscumque visibiliter mittitur, visibiliter apparet; ergo eadem ratione Filius et Spiritus Sanctus, quotienscumque visibiliter mittuntur, visibiliter apparent et e converso; ergo missio visibilis nihil addit ad apparitionem nec e converso; ergo sunt omnino idem.

5. Item, si non sunt omnino idem, quaeritur quid unum addit ad aliud. Si dicatur quod missio addit ad apparitionem hoc quod est esse ab alio: unde cum Filius mittitur a Patre, intelligitur esse, ab alio per generationem, similiter cum mittitur Spiritus Sanctus a Patre et Filio, intelligitur esse ab utroque per spirationem, hoc autem non intelligitur in ratione apparitionis, et ideo non sunt omnino idem - contra: Augustinus, IV De Trinitate: "Non eo ipso quod de Patre natus est, dicitur Filius missus, sed vel eo quod apparuit huic mundo "Verbum caro factum"veleo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur". Ergo esse a Patre non pertinet ad rationem missionis, sed solum temporaliter sive visibiliter percipi; ergo missio visibilis non addit illud ad apparitionem.

6. Si dicatur quod missio addit ad apparitionem rationem effectus: nam apparitio est ad manifestandum et non ad efficiendum, quantum est de sua ratione, missio vero est ad aliquid efficiendum; unde cum mittitur Filius vel Spiritus Sanctus, efficitur aliquid in creatura per quod dicuntur inhabitare creaturam ; unde in missione visibili illud quod manifestatur exterius, efficitur interius in eo ad quem est missio; hoc autem non necesse est esse in apparitione, et ideo missio addit ad apparitionem rationem efficiendi — contra: secundum Augustinum, in II et IV De Trinitate, Spiritus Sanctus missus est in Specie columbae, quando apparuit super Christum in baptismo; sed in illa missione nihil efficiebatur in Christo, sed solum demonstrabatur: nam ab instanti conceptionis suae fuit plenus gratia et veritate, et ab eodem instanti plene habitavit in ipso Spiritus Sanctus; ergo missio de ratione sua non dicit effectum nec est ad efficiendum, sed ad demonstrandum; ergo cum ad hoc idem sit apparitio, nihil addit quod necessario sit de ratione sua ultra apparitionem.

7. Item, angelus, quotienscumque apparet visibiliter, etsi nihil efficiat in creatura rationali, dicitur mitti propter solam manifestationem ; ergo efficere aliquid in creatura vel inhabitare creaturam non est de ratione vel de essentia missionis; ergo per hoc non differt essentialiter ab apparitione.

Ex iis videtur quod nihil aliud sit visibilis missio quam apparitio.

Contra: a. Augustinus, II De Trinitate: "Temerarium est dicere nunquam Deum Patrem per aliquas formas visibiles Patribus aut Prophetis apparuisse", et hoc ostendit per Scripturas; sed Pater non legitur missus nec concedit Augustinus Patrem esse missum; ergo non sunt idem missio visibilis et apparitio.

b. Item, Filius et Spiritus Sanctus in Veteri Testamento multotiens apparuerunt, et tamen neuter eorum dicitur missus, sicut dicit Augustinus. Unde videtur dicere quod apparitiones Veteris Testamenti non dicuntur proprie missiones; ergo non omnino est idem visibilis missio et apparitio.

c. Item, qui mittitur, ab alio mittitur et ad alium; ergo missio habet essentialem comparationem ad illud a quo et ad illud ad quod; sed apparitio non dicit essentialem comparationem ad illud-a quo; ergo apparitio non est missio.

II. Ratione huius quaeritur, cum apparitiones illae quae fuerunt in Novo Testamento, scilicet Filii et Spiritus Sancti, dicantur missiones, quare non similiter illae in quibus Filius et Spiritus Sanctus apparuerunt in Veteri Testamento dicuntur missiones. Item, cum tam Filius quam Spiritus Sanctus apparuerint visibiliter in Veteri Testamento antiquis Patribus et missi sint ad ipsos invisibiliter, quare non similiter visibiliter missi sunt ad ipsos ?

[Solutio]: I. Ad hoc dicendum quod sicut apparitio est manifestatio essentiae invisibilis in aliqua specie visibili — et hoc sumitur ex verbis Augustini, in libro De Trinitate, in pluribus locis — ita quod apparitio claudit in intellectu suo illud quod manifestatur tamquam invisibile et illud in quo manifestatur tamquam visibile: similiter missio visibilis est manifestatio missionis invisibilis, facta in creatura visibili, et hoc per aliquem actum creaturae corporalis ut in creatura corporali significetur persona missi, in descensu vero creaturae et mansione super illum, ad quem dirigitur, significetur missio sive inhabitatio Spiritus Sancti, ut in descensu et mansione columbae super Christum et in adventu ignis et sessione super Apostolos. Unde quando in creatura significatur Filius vel Spiritus Sanctus ut inhabitans, tunc proprie dicitur mitti.

Ex hoc patet quod missio visibilis in intellectu suo claudit missionem invisibilem et superaddit manifestationem illius missionis per aliquod signum visibile. In intellectu autem missionis invisibilis, significatae in missione visibili, clauditur persona mittentis et persona eius qui mittitur et persona eius ad quem fit missio et effectus sive ratio missionis, qui est inhabitatio creaturae rationalis per aliquem effectum gratiae gratum facientis: est enim missio ad inhabitandum. Quando ergo significatur persona missi in aliquo signo sensibili ut ab alio exiens vel emanans et ut in alio inhabitans, tunc proprie dicitur visibiliter mitti: et hoc non invenitur in qualibet apparitione. Ex hoc apparet quod omnis visibilis missio est apparitio, sed non e converso, et quid addit missio ad apparitionem, scilicet manifestationem personae missae ut emanantis ab alio et ut inhabitantis in alio; ubi autem significatur aliqua persona vel manifestatur in visibili creatura non sub istis rationibus, dicitur apparitio, sed non missio, ut in apparitionibus Veteris Testamenti. Per iam dicta patet quare non dicitur Pater missus, sed solum mittens, quia missio importat emanationem ab alio: mittere enim dicit auctoritatem respectu missi, sicut supra ostensum est.

II. Similiter patet quare apparitiones illae sive Filii sive Spiritus Sancti, quae fuerunt in Veteri Testamento, non dicuntur missiones, quia non ostendebant personam Filii vel Spiritus Sancti ut inhabitantem nec ostendebatur aliquis actus in illis ,apparitionibus in quibus significaretur persona Spiritus Sancti ut inhabitans, sicut in Novo Testamento ostendebatur in mansione super Christum, Ioan. 1, 33: "Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum" etc., et in sessione super Apostolos, Act. 2, 3: "Seditque supra singulos eorum" etc. Licet enim forsitan Danieli ostenderetur Filius Dei ut accipiens regnum a Patre et, Pater ut dans regnum, qui ostensus est ei in vetere dierum, Dan. 7, 14, sicut ostendit Augustinus, V libro De Trinitate, et ita appareret ,ibi Filius ut existens a Patre, non tamen significabatur per aliquem actum ut inhabitans in Daniele, nec ad hoc ostendendum erat illa apparitio, sed solum ad ostendendam emanationem Filii a Patre et aequalitatem cum Patre et ad praefigurandam futuram inhabitationem divinitatis in Christo, homine, in quo habitavit "omnis plenitudo divinitatis" etiam "corporaliter".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur ex auctoritate Augustini: dicendum quod Augustinus non ponit ibi totam rationem missionis visibilis, sed solum rationem eius quod est visibile. Quod enim illa missio sit visibilis, tota ratio est ex parte creaturae visibilis, sicut processionis temporalis, in qua intelligitur aeterna, non est tota ratio effectus temporalis, sed est tota ratio quare illa processio dicatur temporalis. Similiter apparitio in specie corporali non est tota ratio missionis visibilis, sed est ratio quare illa missio dicatur visibilis.

2. Ad- aliud solvendum per interemptionem, quod non semper dicuntur Filius et Spiritus Sanctus mitti, quia temporaliter veniunt ad nos, quia etiam Pater cum Filio et Spiritu Sancto dicitur venire ad inhabitandam creaturam, Ioan. 14, 23: "Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus". Sed cum significatur ut veniens a Patre ad inhabitandam creaturam rationalem vel ad significandam praecedentem, inhabitationem, tunc dicitur mitti. Vel in Novo Testamento nomine Spiritus Sancti intelligitur proprietas qua ipse est a Patre per processionem, nomine sessionis vel mansionis super Christum significatur inhabitatio spiritualis qua ipse inhabitavit Christum, et haec est tota ratio missionis: quae non sunt de ratione apparitionis.

3. Ad aliud dicendum similiter quod tota ratio missionis invisibilis non est manifestatio personae, sed manifestatio personae ut emanantis ab alio et inhabitantis in alio. Unde dicit Augustinus, IV De Trinitate: "Sicut natum esse est Filio a Patre esse, ita mitti est cognosci quod ab illosit; et sicut Spiritui Sancto Donum Dei esse est a Patre procedere, itamitti est cognosci quod ab illo procedat" ; hoc autem est in aliquo effectu gratiae gratum facientis appropriato personae, quia secundum illam solam dicitur inhabitare: similiter in missione visibili haec habent exprimi in aliquo actu creaturae corporalis, ita quod in specie corporali exprimatur persona, in actu vero aliquo, ut in descensu vel mansione, ipsa inhabitatio.

4. Ad aliud quod obicitur de angelis: dicendum quod angelus est medius inter nos et Deum et est minister vel nuntius Dei respectu nostri, et ideo quidquid efficit vel nuntiat nobis vel quandocumque visibiliter apparet nobis, auctoritate Dei facit; et ideo in omni opere suo salvatur ratio missionis, quia omnes sunt ministri et in ministerium missi, quia a Deo sunt et Dei auctoritate veniunt ad nos. Sed non sic est in personis divinis, quia aliqua persona est quae non est ab alia nec auctoritate alterius operatur vel apparet: et ideo in ipsa potest esse apparitio, non tamen missio passive dicta, et salvari ratio apparitionis, sed non missionis; plus tamen exigitur ad missionem secundum quod dicitur de personis quam secundum quod dicitur de angelis, quia alia et alia est ratio missionis, sicut iam videbitur.

5. Ad aliud quod quaeritur quid addit missio visibilis ultra apparitionem, iam patet responsio: quia addit manifestationem personae in quantum existentis ab alio et existentis in alio tamquam inhabitantis vel possessae ab illo, quia in missione efficitur ut persona missa ad nos habeatur a nobis et inhabitet in nobis: et hoc est alio modo esse quam in aliis creaturis, sicut ostensum est supra. — Ad illud quod obicitur in contrarium per auctoritatem Augustini: dicendum quod non vult dicere Augustinus quod esse natum de Patre non sit de ratione missionis Filii, sed quod illud non est tota ratio missionis visibilis; sed apparere in carne tamquam "Verbum caro factum". Unde per utrumque definit Augustinus missionem, cum dicit, II De Trinitate: "Exire a Patre et venire in mundumhoc est visibiliter mitti". Et quia utrumque complectitur missio et non alterum tantum, apparitio autem amplectitur alterum tantum, scilicet manifestationem personae vel essentiae divinae in creatura sensibili, non sunt omnino idem.

6. Ad illud quod quaeritur utrum addat super apparitionem rationem efficiendi: dicendum quod missio visibilis addit ad apparitionem demonstrationem alicuius effectus existentis in creatura, secundum quem dicitur inhabitare Filius vel Spiritus Sanctus vel etiam possideri vel haberi in ratione fructus, sed non oportet quod in missione visibili primo efficiatur, sed sufficit quod primo effectus visibiliter demonstretur; unde sufficit quod in missione visibili demonstretur persona missi, scilicet Filii vel Spiritus Sancti, in ratione inhabitantis vel habiti a creatura cui facta est missio visibilis, sicut fuit in Christo. Unde patet illud quod obiciebatur de Christo, quia non oportet quod Spiritus Sanctus in illa missione tunc primo haberetur vel primo inhabitaret, sed sufficit quod datio vel inhabitatio Spiritus Sancti, sibi prius invisibiliter tacta, visibiliter postea demonstraretur: quod non oportet in apparitione.

7. Ad illud quod obicitur quod in missione angeli non exigitur quod inhabitet creaturam vel efficiatur aliquid per quod habeatur a creatura: dicendum quod alia est ratio missionis in angelis et in personis divinis. Angelus enim mittitur ut minister vel nuntius ad aliquid nuntiandum vel efficiendum; unde etsi nihil efficiatur, nihilominus tamen dicitur angelus mitti, et hoc est quia missio eius qui mittitur ut minister non sumit rationem ex parte eius ad quem mittitur, sed sufficit quod solum moveatur ad efficiendum, et hoc auctoritate alterius. Sed Filius et Spiritus Sanctus non mittuntur sicut ministri, sed sicut donum mittitur alicui; quando autem aliquid mittitur in ratione doni, donum illud non habet completam rationem missionis donec habeatur, et possideatur ab eo cui mittitur. Unde non est completa ratio missionis in personis divinis donec per aliquem effectum habeatur et inhabitat creaturam ad quam mittitur, nec vere manifestatur ut missus nisi habeatur et possideatur. Praeterea, in missione oportet quod missus vel sit ubi non erat prius vel sit ibi alio modo quam prius; in missione autem angeli, qui non est ubique, salvatur ratio missionis sine auctoritate mittentis ubi non erat prius; sed personae divinae cum non possint esse ubi non erant prius, cum sint ubique, oportet quod sint ubi erant prius, alio tamen modo quam prius, ita quod ille alius modus dicat mutationem ex parte creaturae, non ex parte missi. Unde oportet quod ratione mutationis creaturae salvetur .in-ipsis ratio missionis, cum non possit salvari totaliter ex parte missi; hoc autem non est necesse ini missione angeli, ubi totaliter potest salvari ex parte missi, quia mutatio secundum locum potest convenire ei.

PrevBack to TopNext