Q. II, M. II, c. 5
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 2, C. 5
DE COGNITIONE NATURAM QUAM DE DEO HABUIT HOMO IN PRIMO STATU.
Articulus I
Utrum homo in primo statu cognosceret per creaturas Deum.
Circa primum sic: a. Hugo de S. Victore loquitur de scala Iacob, et vult facere differentiam inter cognitionem hominis et cognitionem angeli, dicens quod "angeli non indigent scala, quia volant per contemplationem", homo autem, qui volare non potest, scala indiget; scala autem est vehiculum creaturae; ergo Adam in primo statu cognoscebat Deum per creaturas; ergo indigebat creaturis.
Contra: 1. Hugo: "Cognovit homo Creatorem suum non eacognitione quae foris ex auditu solo perficitur, sed ea quae intus per inspirationem monstratur".
2. Item, idem: "Non ea qua modo Deus a credentibusabsens fide creditur, sed ea quatunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius cernebatur, cognovit Creatorem suum, non ita excellenter sicut postea cognoscere debuisset, si perstitisset". Ergo non cognovit Deum per creaturas, sed se ipso.
Respondeo: 1. Sicut dicitur Eccli. 17, 7—8: "Posuit oculum ipsorum super corda ipsarum, ostendereillis magnalia operum suorum, ut magnalia narrarent operum illius". Oculus autem est aspectus intellectus rationalis, et iste oculus est in terrena et aeterna: sed in terrena est per naturam, in aeterna vero per gratiam. Dicendum ergo quod Adam per creaturas videbat Deum, non in se.
2. Ad aliud quod dicitur "manifestiusper praesentiam contemplationis" ; dicendum quod Deus manifestatur in se et in suo effectu. In effectu ergo tunc manifeste videbatur, non obscure; sed modo, propter peccatum, obscure et non manifeste videtur. Naturaliter ergo non est acceptio eius secundum quod est, sed cum effectu semper.
Articulus II
Utrum Adam melius in primo statu cognosceret Deum per rationem quam modo cognoscatur per fidem.
Postea quaeritur utrum Adam melius in primo statu cognosceret Deum per rationem quam modo cognoscatur per fidem.
Et videtur quod sic: a. Quia cognitio quae est per absentiam non est tanta quanta est illa quae est per praesentiam contemplationis; sed talis fuit cognitio Adae ante peccatum, sicut dicit Hugo ; ergo etc..
Contra: 1. Glossa Iob 33, 25: "Consumptu est cum eius a suppliciis": "Nota Adam ante peccatum nec stultum nec sapientem fuisse, neque sapienter neque stulte peccasse". Et ita videtur quod minor fuerit illa cognitio quam habuit, quam fidei.
Respondeo: In Adam fuit cognitio naturalis et superaddita. Maior autem cognitio potest dici tripliciter: scilicet quantum ad comprehensionem intellectus vel quantum ad meritum vel quantum ad gustum. Potest ergo dici quod cognitio, quam habuit Adam naturaliter de Deo per creaturas, maior fuit quantum ad comprehensionem intellectus; sed illa quae est per fidem maior est quantum ad meritum et quantum ad gustum, quam illa quae est per naturam. Est enim duplex praesentia Dei: in visu et in gustu. Et secundum hoc, est cognitio videntis in lumine et gustantis in tenebris: et talis est cognitio fidei, in qua absens est visui et praesens gustui. Propter quod dicitur in Psalmo: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quamabscondisti!" etc.
[Ad obiecta]: 1. Dicendum igitur quod est sapientia quantum ad speculationem et quantum ad electionem. Primo modo fuit sapiens Adam; sed in electione non fuit sapiens, quia male elegit; nec fuit stultus, quia non penitus ignorabat quid eligendum. Et hoc est quod sequitur in illa Glossa: "Sapiens enim est quiobservatione peccati agenda vel vitanda novit, stultus vero qui sequenda vel vitanda omnino ignorat" ; nec talis fuit Adam. Et sic patet quomodo intelligatur.