Q. II, M. III, c. 1.
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 3, C. 1
UTRUM DEUS VIDEATUR VEL COGNOSCATUR SE IPSO VEL REQUIRATUR ALIUD SICUT MEDIUM AD COGNOSCENDUM IPSUM
Quaeritur ergo in principio utrum Deus videatur vel cognoscatur se ipso vel requiratur aliquid aliud sicut medium ad cognoscendum ipsum.
Ad quod sic obicitur: 1. Sicut se habet lux ista corporalis ad sensum et visibilia, ita se habet lux divina ad intellectum et intelligibilia, sicut dicit Augustinus, in libro Soliloquiorum, quod "terra visibilis est et lux. Sed terra nisi luce illustrata videri non potest; similiter disciplinarumspectamina non possunt intelligi, nisi aliquo suosole illustrentur" ; et illud est Deus. Si ergo lux corporalis per se ipsam videtur et non per aliud, ergo lux, quae est Deus, per se ipsam videtur et non alio.
2. Item, cum tria sint genera visionis, sicut dicit Augustinus, corporalis, imaginaria et intellectualis, tertio genere videntur "res quae non habent similitudinem nisi se ipsas", ut dicitur I Cor. 12, 2, in Glossa Augustini ; ergo non videtur per imaginem sive per similitudinem. Quod autem tertio genere visionis videatur Deus, habetur Rom. 1, 20 super illud: "Invisibilia Dei" etc., quod philosophi viderunt Deum tertio genere visionis.
3. Item, dicit Augustinus quod "mens, nulla interposita natura, ab ipsa prima veritate formatur". Nulla igitur alia natura intercurret inter primam veritatem et mentem, quae sit sicut medium ad cognoscendum Deum.
Contra: a. I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum etin aenigmate". Glossa: " "Per speculumin aenigmate", id est per imaginemobscuram: videmus enim aliquas creaturas in quibus aliqua Dei similitudo relucet". Et sequitur: "Sicut speculi nomine imaginemsignificavit, ita nomine aenigmatis similitudinem, quamvis obscuram. Utroque igitur nomine similitudines significatae sunt quae valent ad intelligendum Deum, licet obscure". Relinquitur ergo quod non cognoscitur in praesenti Deus nisi per similitudines creaturarum.
b. Item, Dionysius, in principio Hierarchiae: "Non est possibile animo nostro ad nonmaterialem illam ascendere caelestium hierarchiarum contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur: huius rei gratia misericors perfectionis principium sensibilibus imaginibus caelestes descripsit intellectus". Relinquitur ergo quod non possunt percipi spirituales creaturae nisi per medias similitudines; ergo multo magis nec ipsa spiritualis substantia increata.
Respondeo: In praesenti non est cognoscere Deum sine medio. Utrum autem in futuro possit cognosci sine medio aliquo, alias inquiretur.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod videri se ipso dicitur dupliciter: effective et materialiter. Dicendum ergo quod lux etiam videtur se ipsa et per se ipsam effective, quia non est alia causa quae faciat lucem videre nisi ipsa. Est tamen aliqua causa materialis, in qua scilicet lux videtur, quemadmodum in aëre vel colore. Unde videtur lux se ipsa effective, non tamen se ipsa materialiter, hoc est in se ipsa, id est in sua spiritualitate et absolutione naturae suae, sed in alia, ut in aëre vel colore. Eodem modo lux aeterna in praesenti videtur se ipsa, non tamen in se ipsa, sed in creatura, quae est quasi medium materiale deferens ipsam lucem ad intellectum.
2. Ad secundum dicendum quod intellectualis visio dicitur duobus modis: uno modo intellectualis visio cognitio per intellectum, sive sit per similitudinem ipsius rei intellectae, sive per rem ipsam. Et hoc modo dicitur intellectualis visio Rom. 1, 20, in Glossa. — Alio modo dicitur intellectualis visio prout dicitur caelum, et hoc modo non quaecumque cognitio per intellectum dicitur visio intellectualis, sed solum illa qua res videtur non per similitudinem aliam a re. Et hoc modo accipitur II Cor. 12, 2, in Glossa super illud: "Raptus usque ad tertium caelum", ubi dicitur: "Tertium genus visionis est illud quo dilectiointellecta conspicitur, eas res continet quae non habent imagines sui similes". Et sequitur: "Dilectio enim non aliter videtur praesens in specie qua est et aliter absens in aliqua imagine suisimili". Dicendum ergo quod primo modo, visione intellectuali, videtur Deus in praesenti, sed secundo modo videbitur in patria.
3. Ad tertium dicendum quod natura potest accipi dupliciter, scilicet substantia aliqua vel dispositio ipsius substantiae. Secundum quod natura appellatur substantia aliqua, sic dicit Augustinus quod "nulla est interposita natura inter mentem et Deum, ut scilicet sit aliqua substantia intellectualis", velut angelus, per quam formetur et perficiatur ipsa mens, quemadmodum philosophi mentiti sunt, dicentes intelligentiam humanam educi in actum et perfici per intelligentiam angelicam. — Secundum vero quod natura dicitur dispositio substantiae, sic non est inconveniens dispositionem aliquam esse ex parte mentis ad videndum Deum, ut utatur ibi se ipsa sicut imagine quadam ad videndum. Deum, vel etiam speciebus aliis intelligibilibus.
On this page