Q. II, M. III, c. 5
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 3, C. 5
UTRUM CERTIOR SIT COGNITIO DE DEO QUAM DE CREATURA PER NATURALEM RATIONEM.
Restat, ad complementum praesentis inquisitionis, quaerere utrum certior sit cognitio de Deo quam de creatura per naturalem rationem.
Ad quod obicitur sic: 1. Certius videtur quod videtur in lumine quam quod videtur in tenebris; sed creatura videtur ut in lumine, divina vero substantia ut in tenebris, Psalmus: "Posuit tenebras latibulum suum". Glossa: "In iis tenebris vitae mortalislatet, ubi per fidem ambulamus, non per speciem". Ergo certius cognoscitur creatura.
2. Item, certior est cognitio qua cognoscitur de re quia est et quid est, quam cognitio qua cognoscitur de re quia est et quid non est et de qua non potest cognosci quid est ; sed de creatura est cognitio primo modo, de Deo cognitio secundo modo, sicut dicit Dionysius et Damascenus ; ergo certior est cognitio de creatura.
3. Item, certius cognoscitur medium quam conclusio; sed creatura est medium ad cognoscendum in praesenti, ut dicitur Rom. 1, 20; ergo certius cognoscitur creatura.
Contra: a. Certius videtur lux quam ea quae lumine videntur; sed ipse Deus se habet ad intelligibilia sicut lux ad visibilia, ut dicit Augustinus, in I Soliloquiorum: "Quomodo inhoc sole tria animadvertimus: quod est, quod fulget, quod illuminat, sic in secretissimo Deo tria animadvertere debemus: quod est, quod intelligit, quod cetera intelligere facit".
Respondeo: Sicut superius dictum est, est cognitio de re quia est et quid est. Cognitione quid est cognoscitur creatura certius quam Deus; cognitione vero quia est cognoscitur Deus certius aliquo modo. Nam multiplex est certitudo: est enim certitudo quantum, ad sensum et est certitudo quantum ad intellectum; item, secundum intellectum dupliciter: aut secundum habitum aut secundum actum ; item, secundum habitum multipliciter: aut secundum habitum innatum aut secundum habitum infusum aut secundum habitum acquisitum per viam sensus. — Dicendum ergo quod creatura certius cognoscitur quam Deus dupliciter, scilicet certitudine sensus et certitudine quae est per habitum acquisitum per viam sensibilium; Deus autem certius cognoscitur dupliciter, scilicet certitudine quae est per habitum innatum et illa quae est per habitum infusum: prime modo ab omnibus, secundo modo a fidelibus.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod cognoscere rem in lumine est cognoscere de ea quid est vel quanta vel qualis est; et haec cognitio certius habetur de creatura quam de Deo. Nihil tamen prohibet Deum cognosci certius cognitione quia est, eo modo quo superius dictum est.
3. Ad tertium dicendum quod creatura medium est ad cognoscendum Deum; secundum quod habetur cognitio de Deo per habitum acquisitum per experientiam sensibilium. Et hoc modo, ut dictum est, certior est de creatura quam de Deo. Non tamen propter hoc sequitur quin cognitio de Deo, quae est per habitum innatum vel infusum, sit certior.
On this page