Q. II, M. III, c. 4
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 3, C. 4
DE PROBATIONE CREDENDORUM PER RATIONEM.
Deinde quaerendum est, per comparationem cognitionis per naturalem rationem ad cognitionem per gratiam fidei, de probatione credendorum per rationem.
1. Nam dicit B. Gregorius: "Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum". Ergo fidem probare est meritum fidei evacuare.
2. Item, ad Hebr. 11, 1: "Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium". Cum ergo fides argumentum sit, ergo est probans, non probatum.
3. Item, cum dicat auctoritas quod "nihil est homini certius sua fide", omnis autem probatio est per certius: ergo fides non poterit probari; supervacuae ergo et vanae sunt rationes ad probandum credenda.
4. Item, ipsa credenda sunt supra omnem intellectum et rationem ; sed quaecumque probantur naturali ratione sunt infra intellectum et rationem ; ergo credenda non possunt probari naturali ratione.
Contra: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Credo sine dubio ad quaecumque quae necesse est esse, non tantum probabilia, immo etiam necessaria argumenta non deesse". Cum ergo credenda maxime necesse sit esse, ad ipsa probanda maxime necessaria sunt argumenta.
Respondeo: Sicut quidam dixerunt et bene, triplici ratione possunt probari credenda per naturales rationes. Prima ratio est propter nos ; intelligentia creditae veritatis quam semper debemus investigare; iuxta illud Psalmi: "Quaerite faciem eius semper". Unde propter hanc intelligentiam veritatis, quam credimus, obtinendam, possumus excogitare rationes, ad quas inveniendas illuminat ipsa gratia fidei. — Secunda ratio est promotio simplicium ad perfectam fidem: sicut enim per bona temporalia simplices promoventur ad divinum amorem, sic per huiusmodi rationes promoventur ad perfectam seu maiorem fidem. Unde propter hoc praelatis dicitur, I Petr. 3, 15, ut "omni poscenti parati sint reddere rationem de ea, quae in eis est, fide et spe". — Tertia ratio est revocatio infidelium ad fidem: sicut enim dicit Ioannes Damascenus, I libro, "quamvis cognitio existendi Deum naturaliter nobis inserta sit, tamen in tantum praevaluit perniciosa malitia hominum natuturae, ut dicant non esse Deum, secundum quod dicit David: "Dixit insipiens in corde suo: non est Deus"". Propterea, ad tales revocandas necessariae sunt rationes.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod, quamvis credenda cognoscantur per naturalem rationem et per fidem, tamen aliter et aliter. Nam in cognitione quam habemus de credendis per naturalem rationem, acquiescimus ipsi veritati propter testimonium proprium quod in nobis habemus, scilicet ipsam rationem qua cogitur intellectus; in cognitione vero per fidem acquiescimus ipsi veritati non propter testimonium proprium, sed alienum, scilicet divinum seu primae veritatis. Et hoc insinuavit Augustinus, supra, De videnda Deo. — Ad illud ergo quod obicitur quod "fides non habet meritum" etc.: dicendum quod "humana ratio praebet experimentum" ei qui innititur soli rationi, ut scilicet credat ipsam veritatem propter rationem: et illa evacuat meritum. Ei vero qui non innititur rationi, immo acquiescit ipsi veritati propter testimonium primae veritatis, humana ratio non praebet experimentum, quia quamvis habeat rationem credendorum, non tamen ei innititur: et hoc modo est in fidelibus. Quod significatum fuit, Ioan. 4, 42, in Samaritanis, qui dixerunt mulieri: "Iam non propter te credimus".
2. Ad secundum quod obicitur quod "fides est argumentum" etc., eleganter quidam respondendo dixerunt quod aliter se habet ratio in logicis ad iidem, aliter in theologicis. In logicis enim ratio causat fidem: unde argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. In theologicis vero est e converso, quia fides causat rationem: unde fides est argumentum faciens rationem. Fides enim qua creditur est lumen animarum, quo quanto quis magis illustratur, tanto magis est perspicax ad inveniendas rationes quibus probentur credenda.
3. Ad tertium quod obicit quod "nihil est homini certius sua fide", distinguendum est: quod est certitudo secundum speculationem intellectus, quae est per modum visus, et est certitudo secundum sensum affectus, quae est per modum adhaerentiae, voluntatis scilicet vel amoris. Et hoc secundo modo intelligitur "nihil est certius homini sua fide", non primo.
4. Ad quartum dicendum quod quaedam probantur per priora, quaedam per posteriora: per priora, ut effectus per causam; per posteriora, ut causa per effectus. In iis vero quae probat ratio vel intellectus per priora, medium quo probatur et quod probatur est infra humanum intellectum: et ideo hac via probationis non probantur credenda. In iis vero quae probat per posteriora, etsi medium sit infra intellectum humanum vel iuxta, nihil prohibet quin probet veritatem quae est supra humanam rationem vel intellectum, ut "invisibilia Dei, sempiterna quoque eiusvirtus et divinitas, per ea quae facta sunt", Rom. 1, 20. Et hoc modo probantur credenda.
On this page