Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Praeambulum

Completis tractatibus de iis quae pertinent ad speculationem Dei, qui est factor omnis creaturae, sequitur tractatus de iis quae pertinent ad considerationem creaturae: Et primo, de iis quae pertinent ad ipsam creaturam, in quantum est creatura; deinde, de iis quae pertinent ad lapsum sive deteriorationem eiusdem; tertio, sequitur tractatus de reparatione.

Consideratio vero creaturae, in quantum est creatura, attenditur secundum ipsam primitus bene institutam; quae bipartita est: secundum fieri et esse. Consideratio vero eius secundum fieri et esse potest attendi in communi vel in particulari.

Primo ergo dicendum est de iis quae pertinent ad considerationem eius in communi: Et primo, secundum fieri; deinde, secundum esse. Consideratio vero secundum fieri primo est secundum causas eius quod fit; secundo, quantum ad proprietates consequentes sive per se accidentia. De causa vero agitur dupliciter: secundum substantiam et secundum rationem.

PrevBack to TopNext