I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, c. 5
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, C. 5
QUIBUS MODIS MANIFESTATA SIT MISSIO VISIBILIS.
Consequenter quaeritur quibus modis manifestata sit missio per creaturas sensibiles. Nam missio Filii, sicut dicit Augustinus, manifestata est in carne et missio Spiritus Sancti in columba et igne.
I. Quaeritur ergo qualiter persona apparens vel missa dicatur esse in illis sensibilibus creaturis in quibus apparet vel mittitur.
1. Et cum Deus dicatur esse in creaturis, scilicet communiter, sicut est in omni creatura per essentiam, praesentiam et potentiam, et specialiter, sicut est in sanctis per gratiam, et singulariter, sicut est in Christo per unionem: quaeritur quo istorum modorum dicitur Spiritus Sanctus fuisse in columba, in qua apparuit, vel in igne. Non secundo vel tertio modo, quia creatura irrationalis non est capax praesentiae divinae secundum illos modos; ergo solum secundum primum modum; sed ille modus essendi in creatura communis est cuilibet creaturae; ergo in qualibet creatura dicetur mitti vel apparere.
2. Item, in illa sensibili creatura dicebatur mitti Spiritus Sanctus, non Pater aut Filius; ergo in illa creatura erat alio modo quam Pater vel Filius. Quaeritur ergo quis sit ille alius modus. Si dicatur quod erat ibi sicut in signo - tunc quaeritur: aut illud signum fuit a natura vel ex institutione. Si a natura: ergo pari ratione et omnis alia columba. Si ab institutione: quaeritur quis instituit. Item, si est ex institutione significans, constat quod rem sacram, scilicet Spiritus Sancti inhabitationem vel Spiritum Spiritum ut inhabitantem; ergo habuit rationem sacramenti.
3. Item, cum triplex sit in nobis vis cognitiva, scilicet intellectus, imaginatio et sensus, et secundum hanc triplicem vim determinetur triplex genus visionis, scilicet corporalis, imaginaria et intellectualis, videtur quod similiter debeat esse triplex genus missionis; ergo sicut determinatur unum genus missionis penes effectum intelligibilem, qui se offert intellectui, quae dicitur missio invisibilis, et aliud penes signum aliquod sensibile quod se offert sensui, quae dicitur missio visibilis, ita debet determinari aliud genus missionis penes aliquam similitudinem sive signum quod se offert imaginationi. Quaeritur ergo quare non apparuit Dominus in aliqua similitudine imaginaria sicut similitudine corporali, cum in Veteri Testamento utroque modo apparuerit: in specie corporali Abrahae, Gen. 18, 1, et in similitudine oblata imaginationi, sicut in somnis Danieli, Dan. 7, 13, et Salomoni, III Reg. 3, 5.
1. Nam, cum aeque nobilis persona sit Spiritus Sanctus ut Filius, ergo in aeque nobili creatura debuit manifestari sicut Filius. Quaeritur ergo quare missio Filii manifestata est in rationali creatura tantum, missio vero Spiritus Sancti in irrationali tantum.
2. Item, Filius apparuit uno modo tantum et in una sola creatura. Quaeritur ergo quare similiter Spiritus Sanctus non apparuit uno modo et in una creatura.
3. Item, quaeritur specialiter de missione Spiritus Sancti visibili, cum fuerit manifestata in columba et flatu et igne: quaeritur ergo quare tot modis apparuit et quare in alia specie in capite quam in membris.
[Solutio]: I. Ad primum dicendum quod missio Filii manifestata est in carne, missio vero Spiritus Sancti in columba et flatu et igne; sed alio, modo dicitur esse Filius in creatura assumpta ad manifestationem sui, aiio modo Spiritus Sanctus. Unde notandum quod, sicut tangebatur, alio modo dicitur esse Deus in rationabilibus creaturis, alio modo in irrationabilibus, alio modo in Christo. In rebus autem irrationabilibus dicitur esse dupliciter: vel sicut causa in effectu vel sicut significatum in signo. Sicut causa in effectu dicitur esse generaliter in omnibus creaturis essentialiter, praesentialiter et potentialiter, quia ipse habet esse in eis sicut tenens in esse et regens eas, quia quaelibet creatura quantum ad hoc recipit influentiam a Deo, aliter cederet in nihilum. Sicut autem significatum in signo dicitur esse dupliciter: nam est quoddam signum, quod est in creatura irrationali a natura, quoddam ex institutione. Ex natura dicitur creatura omnis, etiam irrationalis, esse signum totius Trinitatis quantum ad conditiones, penes quas determinatur vestigium Trinitatis, quae sunt in omnibus creaturis, sicut est unitas, veritas, bonitas naturalis, modus, species et ordo et huiusmodi, penes quae devenitur in cognitionem Trinitatis quoad ea quae sunt appropriata personis: et hoc modo sicut in vestigio vel signo naturali impresso a creatione, dicitur esse tota Trinitas in omnibus creaturis. Ex institutione etiam dicitur aliquando creatura esse signum praesentiae Creatoris: et hoc modo non dicitur esse in omnibus irrationabilibus creaturis, sed in aliquibus. Sed est quoddam signum institutum ad significandam praesentiam divinam quoad aliquem effectum, et hoc simpliciter et non ad tempus, sicut est in sacramentis, quae instituta sunt ad significandam praesentiam divinam sive Spiritum Sanctum quoad effectum aliquem gratiae: unde quotienscumque transeunt verba super elementum ad hoc institutum, eo modo quo institutum est, habet rationem sacramenti; unde sacramentum Baptismi institutum est in aqua ut semper habeat fieri in aqua et non in alio elemento, et sic de aliis: et hoc modo dicitur Deus esse in sacramentis alio modo quam in creaturis aliis irrationabilibus. Unde praeter illum modum, quo est ibi sicut causa in effectu speciali, est ibi sicut significatum in signo adhoc specialiter et ad semper instituto. Est autem aliud signum institutum ad significandam praesentiam divinam, sed non quantum ad omne tempus, sed quantum ad aliquod tempus, et hoc modo dicitur fuisse in columba et flatu et igne, quando apparuit super Christum et super Apostolos: non enim columba assumpta erat signum naturale, sed institutum a Deo sive a Spiritu Sancto ad significandam praesentiam suam, et non semper, sed ad tempus, scilicet quamdiu mansit super Christum: et ipsa assumptio ad hoc demonstrandum erat eius institutio, et quamdiu fuit assumptio, tamdiu fuit signum. Et hoc etiam modo patet quod Deus non est in omnibus creaturis, sed in illis quas vult assumere ad suam praesentiam demonstrandam. Cum ergo quaeritur qualiter Spiritus Sanctus erat in columba: dicendum quod sicut significatum in signo instituto sive assumpto ad tempus ad eius praesentiam demonstrandam; in Christo autem fuit non solum sicut in signo, sed sicut unitus carni unitate personali, et hoc non ad tempus, sed ad semper, et hic est modus singularis, qui non reperitur in alia creatura.
2. Ad secundum similiter iam patet responsio, quia Spiritus Sanctus erat in columba alio modo quam Pater, scilicet tamquam in signo assumpto vel formato ad suam praesentiam demonstrandam, et ipsa assumptio vel formatio propter talem finem fuit institutio. — Ad illud quod obicitur quod cum significaret rem sacram, habebat rationem sacramenti: dicendum quod significare non tantum est de ratione sacramenti Novae Legis, sed etiam efficere, quod non erat in illo signo. Praeterea, non erat institutum ad semper, sed ad tempus, nec in remedium, sed solum in testimonium Christi, quod scilicet inhabitabat ipsum Spiritus Sanctus quantum ad plenitudinem gratiae et veritatis.
3. Ad aliud dicendum quod non est nisi duplex genus missionis, scilicet visibilis et invisibilis, quia non mittitur Spiritus Sanctus nisi vel ad inhabitationem creaturae rationalis vel ad inhabitationem illam demonstrandam aliis. Primum est in effectu invisibili gratiae gratum facientis; secundum in: aliqua specie visibili creaturae corporalis. Missio autem visibilis non est propter illos ad quos mittitur visibiliter Spiritus Sanctus, sed propter alios qui credituri erant propter doctrinam eorum. Similitudo autem oblata imaginationi nec est ad inhabitationem nec etiam ad demonstrationem aliis faciendam, sed illi soli cui offertur illa species; sed species corporalis plurium sensibus poterat offerri, et ideo illam voluit Spiritus Sanctus ad demonstrationem sui assumere, non autem imaginariam, quae non habet offerri nisi uni nec etiam ita excitat intellectum nec movet intellectum sicut corporalis, unde nec ita praeparat ad revelationem illius visionis. Apparitiones autem illae, quae non sunt missiones, quae non determinantur sive ordinantur nec ad inhabitationem faciendam nec ad illam demonstrandam nec etiam ordinantur ad aliquid innotescendum nisi illis personis quibus fiunt apparitiones, possunt fieri secundum omne genus visionis, sicut illae apparitiones quae fuerunt in Veteri Testamento et aliquae etiam in Novo, quae non erant ad demonstrationem personarum, sed alicuius alterius. Unde illa visio, quam vidit Petrus de disco pleno diversis generibus animalium, fuit imaginaria, sicut dicitur Act. 10, 10. Praeterea, in visione imaginaria est similitudo rei, sed in visione corporali est res et non solum rei similitudo. Apparitio autem in similitudine aliqua sive alicuius rei competebat illi tempori in quo nondum erat adhuc veritas revelata, sed per similitudines rerum demonstranda; apparitio autem in ipsis rebus, in quibus est veritas rei et non similitudo tantum, congruebat illi tempori in quo iam revelata eratveritas. Unde competebat ut apparitiones fierent in creaturis, quae vere essent creaturae et non tantum creaturarum similitudines, ita quod in illis vere esset Spiritus Sanctus, et signum demonstrans non esset tantum similitudo rei demonstrantis, sed vera res. Unde columba assumpta a Spiritu Sancto vera res fuit et vere erat in illa et attestabatur veritati iam exhibitae. Unde veritas illa faciebat similitudinem suam in sensu et postea in imaginatione, et erat gratia revelans intellectui quid per illam significabatur: ideo noluit Deus apparere in illo tempore in aliqua similitudine oblata imaginationi, sicut in Veteri, quia illud magis conveniebat illi tempori quam isti.
II. 1. Ad aliud dicendum quod assumptio carnis non ordinabatur solum ad ostendendam praesentiam Filii in carne, sed ad satisfaciendum pro humano genere, et ad reconciliandum humanum genus Deo; oportuit autem quod ille, qui satisfaceret, esset Deus et homo: Deus qui poterat, et homo qui debebat; similiter ut ille qui erat mediator inter Deum et hominem esset Deus et homo, et ideo Filius apparuit ut unitus illi naturae pro qua debebat satisfacere. Sed assumptio columbae sive alterius creaturae non ordinabatur nisi ad ostendendam praesentiam Spiritus Sancti ad testimonium Christi sive inhabitationis qua inhabitabat Christum vel Apostolos Christi: unde erat, in illa creatura ut significatum in signo, non in unione personae. Quia ergo nihil est perfecte Deo unibile nisi beatificabile, et hoc solum est substantia rationalis, per quam debebat fieri redemptio et reconciliatio, ideo Filius apparuit solum in creatura rationali, et non quacumque, sed reparabili; sed significationi sive demonstrationi purae magis convenit creatura irrationalis quam rationalis ne forte crederetur unita unitate personali, sicut Filius, et ideo Spiritus Sanctus apparuit in creatura irrationali tantum. Praeterea, congruebat ut sicut erat distinctio personarum, ita esset distinctio signorum. Unde quia Filius apparebat in natura humana, non debuit Spiritus Sanctus apparere in illa; nec in angelica, quia illa non est visibilis, unde congruebat quod ipse appareret in creatura irrationali.
2. Ad aliud dicendum quod unio illa qua Filius erat unitus carni, in qua apparuit, erat inseparabilis; et quia manente illa unione non congruebat ut Filius appareret in alia forma quam in illa quam assumpserat in unitate personae, ideo non apparuit nisi in unica creatura et unico modo; sed Spiritus Sanctus apparuit in creatura sibi unita ad tempus; et quia non potest ita perfecte Spiritus Sanctus significari in unico signo sicut in pluribus, ideo plura signa necessaria fuerunt ad demonstrationem ipsius, ideo non in unica creatura apparuit sicut Filius.
3. Ad aliud dicendum quod apparitio Spiritus Sancti fuit ad ostensionem - plenitudinis gratiae et veritatis, quae fuit redundans in Christo per modum causae et per modum doctrinae ut referatur singula singulis, et in Apostolis per modum ministerii in dispensatione sacramentorum et per modum doctrinae in praedicatione eorum: et ideo bis apparuit super Christum et his etiam Apostolis ostensus est. Ad significandam plenitudinem redundantem in sacramentis per modum causae efficientis quantum ad divinam naturam, et meritoriae quantum ad humanam, apparuit in baptismo eius, in quo data est vis regenerativa aquis, et hoc in specie columbae propter foecunditatem quae attenditur in columba: in quo significatur foecunditas gratiae in Christo ad regenerationem per sacramentorum sanctificationem. Ad significandam plenitudinem veritatis redundantis per modum doctrinae apparuit in nube, sicut dicitur in Glossis Augustini et Bedae, Marc. 9, 6. Nam plenitudo veritatis in Christo fuit quasi nubes, ex qua generata est pluvia doctrinae: et dicitur nubes illa fuisse lucida, quia de plenitudine veritatis eius accepimus lumen fidei et doctrinae; unde etiam dictum est tunc: "Ipsum audite". Similiter ex parte illorum, per quos sive quorum ministerio debebat plenitudo gratiae et veritatis redundare, fuit duplex apparitio: primo, quando datus est Apostolis in flatu ad ostendendam redundantiam plenitudinis gratiae Christi per ministerium Apostolorum in dispensatione sacramentorum ad regenerationem aliorum; unde dictum est tunc: "Quorum remiseritis peccata" etc.; secundo, in linguis igneis ad ostendendam redundantiam plenitudinis veritatis per doctrinam ipsorum ad accensionem et illuminationem aliorum: unde ad ostendendam huiusmodi redundantiam datum est eis donum omnium linguarum.
Si autem quaeratur quare in specie columbae apparuit super Christum et non super Apostolos: dicendum quod specialiter ad significandam gratiam redemptionis, quae fuit in Christo et non in alio. Nam columba offerebatur a pauperibus in redemptionem primogenitorum, sicut ostenditur Luc. 2, 24, in oblatione parentum Christi pro eo.