Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, c. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, C. 2

QUID SIT PRINCIPIUM PRIMUM

Quod cum sit, ostenditur consequenter quod non: est scire quid sit secundum modum viae secundum quod scientia est per priora.

a. Unde Ioannes Damascenus: "Quid vero est secundum substantiam et naturam, incomprehensibile estsecundum se et ignotum, familiarius autem est magis ex omnium ablatione facere rationem: nihil est enim eorum quae sunt, non ut non-ens, sed ut super omnia ens et super ipsum esse ens. Si enim eorum, quae sunt, cogitationes sunt, quod super cogitationes est, et super essentiam erit".

b. Praeterea, sic ratiocinatur Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Si incomprehensibilia et incontemplabilia sunt sensibilibus invisibilia et iis quae sunt in figmento etsimilitudine simpla et non simulata, iuxta eamdem veritatis rationem, superatessentias superessentialis magnitudo, et omnibus virtutibus impossibile est quod super sensum est arcanumquerationi omni super rationale bonum". Et iterum: "Quem neque, cogitare possibile estneque dicere neque totaliter aliquo modo contemplari propter hoc quod ab omnibus ipse estsegregatus et superignotus".

c. Praeterea, ratione potest argui: Omnis enim attributio est aliquo quinque modorum, quorum nullo recipit principium et causa omnium notificationem seu definitionem. Prima attributio est per substantialia coaequata: haec autem non convenit huic principio, cum substantialia coaequata impossibile sit haberi, eo quod primum est omnium. Secunda attributio est per substantialia non coaequata, ut cum dicitur homo est animal vel homo est sensibile: et secundum eamdem rationem haec attributio removetur a Primo. Tertia attributio est per proprietates quae egrediuntur a substantia, ut risibile ab homine, et haec attributio removetur: principium enim primum nihil habet coaequale quod sit praeter eius essentiam; praeter autem essentiam sunt proprietates. Quarta autem attributio est secundum accidentia quae intrinsecus contingunt, ut sunt quantitas et qualitas, et haec attributio removetur: nihil enim quod mutari potest secundum naturam, ei aeternaliter attribuitur, cum sit immutabile. Hoc etiam plane dicit Augustinus, in libro De Trinitate, et Magister recitat in libro Sententiarum, nullum accidens Deo convenire. Quinta vero attributio est secundum ea quae extrinsecus contingunt, quae si varientur, non dicuntur,variare substantiam, ut esse a dextris vel a sinistris et agere vel non agere: haec attributio removetur etiam a dicto principio, quia talia addunt aliquid praeter substantiam ad complementum vel suum oppositum, ut agere ad complementum pati ad suum oppositum; nihil autem addere potest ad perfectionem substantiae principii nec auferre perfectionem; ergo haec attribrutio removetur; sed notio eius quod quid est, est per attributionem aliquam; ergo non est cognoscere primum principium quid est secundum substantiam.

In contrarium videtur. quod dicit Apostolus, ad Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt a creatura mundi intellecta, conspiciuntur" ; et quod dicit Dionysius,: "Omnium est causa et principium et essentia et vita et decidentium ab eo revocatioet resurrectio".

2. Praeterea, cum sit lux prima, lux autem sui manifestativa est, prima ergo maxime sui manifestativa ; ergo primum principium se ipsum maxime manifestat. — Quod autem sit lux, patet per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Non autem ita dicitur lux quemadmodum petra et leo, sed, lux proprie, illa figurate".

3. Praeterea, dicit Philosophus quod ens est prima impressio intelligentiae; sed quo ordine se habet ens in communitate, eo ordine se habet primum ens in causalitate; ergo et primum ens in ordine causalitatis, est prima impressio; se ipso, ergo cognoscitur secundum substantiam ab intelligentia.

Respondendum est ad hoc quod duplex est cognitio: patriae et viae. Cognitione patriae cognoscetur secundum substantiam, sicut dicitur I Ioan. 3,2: "Videbimus eumsicuti est". Cognitio vero viae multiplex est. Est enim cognitio naturae, scilicet rationis ut est natura quaedam; et est cognitio rationis ut est ratio, cogitando et pertractando; et est cognitio gratiae quae est per fidem et per donum sapientiae et intellectus. Quantum ad cognitionem naturae, se ipso est primum principium in intellectu et cognoscitur.

[Ad obiecta]: 3. Et sic intelligitur quod habetur a Philosopho

2. Et quod obicitur de luce, intelligitur quantum ad hoc quod est ex parte naturae. Quantum ad cognitionem rationis ut est ratio in cogitando et pertractando, licet sit lux quae se manifestat, propter infirmitatem tamen rationisnon cognoscitur quid est secundum substantiam, sed per opera cognoscitur unum principium operum.

1. Et sic intelligitur quod dicit Apostolus ad Rom. 1,20: "Invisibilia Dei" etc., et sic introducitur illud Sap. 13,5: "A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterithorum Creator videri". Et quod se non manifestat intellectui nostro secundum substantiam, hoc non est ex parte sui, sed propter nostrum defectum; et sic dicit Philosophus quod "intellectus noster se habet ad manifesta naturae sicutvisus noctuae ad lumen diei".

a-b. Quod autem dicunt Dionysius et Damascenus duplici ratione potest ostendi: tum quia priora non habet nec aliquam similitudinem secundum substantiam, secundum quam cognoscatur quid est definitive; tum quia via ratiocinationis vel cogitationis humanae, propter defectum ex parte nostra et excellentiam ex parte sua, non pervenitur ad cognoscendum quid est, sed quid non est et quoniam est causa seu principium.

c. Ad rationem vero de modis attributionum respondendum est quod secundum quod modi attributionum attenduntur in creaturis, non secundum illum modum attribuuntur principio primo, sed sicut dicit Boethius, in libro De Trinitate: "Omnia praedicamenta praeter ad aliquid, cum ad Deum referuntur, ad praedicationem secundum Substantiam convertuntur". Et ideo licet attributiones illae secundum modum, quo conveniunt creaturis, non conveniant primo principio, conveniunt tamen aliquo modo: dicunt enim divinam substantiam aliquid cointelligendo, nullam autem rei compositionem circa ipsum principium designando. Cognitione vero quae est per gratiam, licet non cognoscatur in praesenti "facie ad faciem", cognoscitur tamen "per speculum" et in "aenigmate", et quodam etiam modo communi viae et patriae. Hoc dicitur propter donum sapientiae, quod est commune viae et patriae; Sed etiam haec cognitio non pervenit ad ipsam essentiam secundum se ipsam, sed per vestigia in creaturis, per imaginem in intellectuali creatura, per similitudinem in ipsis gratiis sive donis gratiarum.

PrevBack to TopNext