Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, c. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, C. 3
UTRUM SINT PLURA PRINCIPIA.
Sequitur consideratio utrum sint plura principia secundum substantiam. Primo, utrum sint duo principia, unum boni et alterum mali; secundo, utrum boni spiritualis et corporalis; tertio, utrum boni corporalis sint duo, opifex et materia, quorum neutrum sit ab aliquo.
ARTICULUS I
Utrum sint duo principia, unum boni et alterum mali.
Circa primum sic obicit a. Ioannes Damascenus, "Quod non sint duo principia": "Contraria sunt ad invicem bonum et pernitiosum et sui invicem corruptiva. Si ergo sunt in se invicem, non erunt subsistentia; si vero non sunt in se invicem, sed divisa, quis est qui regionemsingulo distribuit? Etsi alius estqui distribuit, illud magis erit principium". Item, "necesse est alterum horum veltangere et corrumpere se invicem vel esse medium, in quo neque bonum neque malum est: et non tunc duo tantum principia, sed tria". Item, "necesse est alterum horum vel pacificare, quod id, quod malum est, non potest: quod enim pacificat, non est malum — vel praeliari, quod id, quod bonum est, non potest: quod praeliatur enim, non—est finaliter bonum —item, quod malum est quidem, praeliari; quod. autem bonum est, non ex adverso praeliari, sed a malo corrumpi vel semper contristarivel malum pati: quod non est boni. Unum igitur est ab omni malitia exutum".
b. Item, Augustinus, in libro De moribus Manichaeorum: "Principium primum boni est summum bonum; sed summum bonum non potest esse summum bonum nisi sit incommutabile, im.penetrabile etinviolabile" etc. Si enim deesset aliqua boni conditio, non esset summum, quia intelligeretur melius, "Tali autem naturae noceri nullatenus potest; malum autem, dicitur eo quod nocet seu nocere potest".
c. Praeterea, cum sit summum bonum, est summe potens, ergo conservare potest omne quod pertinet ad regnum suum, et hoc est regnum lucis, sicut dicunt Manichaei ; ergo potest conservare omne illud quod est in regno lucis a nocivo; et, quia summe bonum vult conservare et novit, ergo in effectu erit conservatio; non ergo malum sive principium mali nocebit regno boni. Nec nocebit regno tenebrarum: corruptio enim non est in se ipsa, sed in aliquo quod corrumpit; malum autem est, corruptio; ergo non se corrumpit, cum corruptio non corrumpat corruptionem ; regnum ergo tenebrarum, si omni bono caret, ut dicunt Manichaei, corrumpi non potest; ergo nec ei noceri; non ergo malum est, nulli noceat ; ergo non sunt duo principia, scilicet boni et, mali.
a. Item, si esset primum principium mali, e diverso dividens contra principium boni, esset summe malum, sicut est summe bonum; sed summe bonum est quod nihil potest habere de suo. opposito; ergo e contrario summe malum diceretur quod nihil haberet vel habere. posset de suo opposito: nam si haberet, quoad hoc dependeret ab ipso, et ita non esset aequaliter principium; sed impossibile est sic esse summe malum: nihil enim haberet de esse; ergo omnino esset non-ens; ergo non haberet rationem principii.
e. Item, malum non est secundum essentiam, sed secundum privationem dictum ; privatio vero non nec intelligitur sine eo cuius est privatio; quod autem privatur, bonum est; ergo malum dependet a bono; et summe malum non potest esse, cum sit privatio, quin habeat aliquid boni; ergo dependet a bono; ergo non est aequaliter principium cum summe bono.
f. Praeterea, Augustinus, in Enchiridion: "Ex bonis mala orta sunt et nisi in bonis non subsistunt". Ergo malum dependet a bono; ergo, ut prius, summe malum non est aequaliter principium cum summe bono.
g. Forte dicetur supra dictae rationi quod summe malum non nocet vel corrumpit vel adversatur summe bono, sed alicui bono inferiori. Propter quod sic obici potest: quantumcumque sit malum, hoc quod dicitur summe malum, potest tolli a summe bono -- summe enim bonum est summe potens: potentia enim bonum est ergo summa potentia ad summe bonum pertinet — sed magis aestimabitur potens quod plus mali potest tollere quam quod minus; ergo summe bonum summe malum potest tollere: nam aliter magis potens intelligeretur, et ita magis bonum; cum ergo summe malum non possit tollere nisi de inferiori bono, et summe bonum possit tollere quodcumque malum, non erunt summe bonum et summe malum aequaliter principia.
h. Item, quod non sit principium secundum modos principii in Prima Philosophia dicti, sic argui potest: Dicitur enim uno modo initium, ex quo primo movetur aliquid, ut principium longitudinis; sed hoc modo non dicetur principium mali: principium enim longitudinis determinat aliquam partem entis, et ita non est omnino sine bono, utpote si dicatur punctus principium longitudinis vel ex quo fit motus. Item, dicitur principium de quo facilior est disciplina: nec hoc modo malum est principium, cum per bonum cognoscatur. Dicitur etiam principium pars materialis, ut fundamentum domus: nec sic est principium, quia ex entibus componitur ens. Dicitur etiam principium, ex quo fit initium motus, utpote causa efficiens, verbi gratia filius a parentibus et lis ab odio: nec sic dicitur principium, quia mali non est causa efficiens, sed deficiens. Dicitur etiam principium, propter cuius voluntatem movetur, et haec est causa finalis in quantum movet efficientem; haec autem removetur a malo: finis enim et bonum idem in substantia; ergo malum non est principium in ratione finis seu causae finalis. Dicitur etiam principium, ex quo scitur res primo, utpote rei causa: nec sic malum est vel principium habet; malum enim est incausale, sicut dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus.
In contrarium sic obicitur: 1. Bonum, et malum lum sunt genera aliorum; hoc autem non videtur dici nisi diversorum sint principiorum: non enim sic dicuntur genera sicut substantia et qualitas.
2. Item, dicitur Matth. 12,33: "Non potest arbor mala" etc. ; ibi dicit Glossa: "Non potest ex bono nasci malum vel ex malo nascibonum" ; et alia Glossa: "Nihil medium quin boni auctoris tantum sintbona et mali mala".
3. Item, si bonum et malum sunt opposita, opposita habebunt principia; quod si ultimo est stare in identitate principii, boni autem sit summum bonum principium, ergo erit et mali: quod non est verum. Unde Rom. 3,5: "Qui infert iram" ; Glossa: "Illius rei Deus ultor est, cuius auctor non est, id est iniquitatis, quam Deus potest punire, non facere".
4. Item-, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Omne quod deficit ab eo quod estesse, deficit et tendit in non-esse; deficere autem malum est, esse autem et in nullo deficere, bonum est; at ille, ad quem non-esse non pertinet, non est causa deficiendi; boni ergo tantum causa est" ; malum autem factum est ; ergo habet aliquod principium; et non idem cum bono; ergo boni et mali sunt duo principia.
5. Item, cum dicitur liberum arbitrium deficiens est causa mali, defectus ille ab alio habet quod est quam a se [aut non]. Si non ab alio: ergo principium est ante quod nullum in illo genere. Si habet alicubi est stare in genere defectuum aut bonum erit per se causa maii. Quod si bonum per se non est causa mali —- tunc enim oporteret summum bonum esse-per se causam mali — erit aliquis defectus primus in genere defectuum; ergo est principium aliquod malorum.
6. Item, dicitur in Gen. 1,2: "Tenebrae erant super faciem abyssi" ; et post sequitur: "Spiritus Domini ferebatur super aquas, sive incubabat" secundum aliam litteram ; ergo tenebrae, cum sint privationes, non semper ortum habent a luce; secundum enim: "Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux". Alia est ergo causa illarum tenebrarum et illius lucis; sed haec est prima lux creata et illae sunt primae tenebrae; ergo tenebrarum et lucis differentia sunt principia.
7. Item, Ioan. 8,44: "Diabolus est mendax et pater eius", "id est mendacii" ; mendacium autem dicitur peccatum; ergo fuit principium peccati ; sed non idem principium boni; ergo differentia sunt principia.
Respondendum est quod boni et mali non sunt duo principia ut ex aequo se dividant, sicut plures rationes concludunt, sumendo bonum generaliter. Licet enim malum aliquo modo habeat principium, eo quod factum, non tamen ex aequo se habet contra principium boni. — Ad id autem quod obicitur quod malum non habet principium secundum aliquam rationem supra dictam principii: dicendum est quod habet secundum illam rationem principii secundum quam dicitur efficiens, large sumptum principium. Est enim efficiens proprie sumptum, quod esse facit a forma completum; et est efficiens large, sub quo continetur illud quod facit sub privatione determinatum, et hoc proprie dictum vocatur causa deficiens. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Si quaeriturcausa mali, non est invenire nisi causam deficientem". Et propter hoc posuit Philosophus duo exempla in illa ratione principii: pater est causa filii et lis est ab odio; lis enim est ab odio ut defectus a causa deficiente.
[Ad obiecta]: Ad id vero quod obicitur multipliciter quod boni et mali sunt diversa principia, respondendum est secundum ordinem.
1. Primo, ad: hoc quod dicitur bonum et malum sunt genera aliorum: aut enim accipiuntur bonum et malum communiter aut proprie in genere moris. Si proprie in genere moris: dicuntur propter hoc genera, quia omnia, quae sunt in moribus, ad ista duo reducuntur; nihilominus bonum et malum reducuntur ad unum principium, scilicet voluntatem aut liberum arbitrium, secundum quod bonum et malum dicuntur recta et non recta, liberum arbitrium efficiens vel deficiens. Si vero accipiuntur bonum et malum generaliter, dicuntur esse genera, quia generaliter omnia comprehendunt, non quia illis respondeant duo principia, sed bono respondet primnum principium, quod est summum bonum, malo vero respondet esse ex nihilo, sicut dicitur in fine libri Contra Epistolam fundamenti.
2. Ad id vero quod secundo obicitur: dicendum est quod malum et bonum contrahuntur ad ea quae procedunt ex voluntate vertibili; unde voluntas bona dicitur "arbor bona", voluntas mala "arbor mala", et secundum hoc fructus respondent arboribus. Unde bona voluntas boni actus causa dicitur et mala mali, sed non propter hoc boni et mali generaliter, prout hic intendimus, duo erunt principia.
3. Ad tertio obiectum respondendum est quod bonum et malum accipiuntur dupliciter, ut sunt contrarie opposita, sicut dicuntur bonum et malum in actibus et habitibus, et sic stant in contrarietate principiorum, large sumendo principium. Sumuntur autem bonum et malum, prout generaliter dicuntur, non in oppositione contrarietatis, sed vel in oppositione privationis et habitus, sicut se habent visus et caecitas, vel in oppositione contradictionis aliquo modo in genere entis, prout bonum dicitur ens completum, malum vero deficiens a complemento et in hoc non-ens: et secundum hanc rationem oppositionum non oportet reducere ad duo principia, sed bonum dicitur in quantum tendit in ens, quod est finis, malum vero secundum quod tendit in nonesse; boni ergo erit principium bonum summum, mali vero non erit principium: res enim defectibilis in se ipsa deficit, sed non a se ipsa est.
4. A. quarto obiectum dicendum quod Deus est causa rei, non secundum quod deficit defectu culpabili. Augustinus, III De libero arbitrio: "Omnino non invenio nec inveniri posseet prorsus non esse affirmo quomodo tribuantur peccata nostra Creatori Deo, quando et in ipsis laudabilem eum invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt cum ab eius veritate receditur". Sed est duplex malum: culpae et poenae; mali culpae non est Deus auctor, mali vero poenae est auctor, sicut habetur in principio libri De libero arbitrio et in libro Retractationum, ubi explanat illam quaestionem libri 83 Quaestionum: "Non putetur ex hoc non ab illo essepoenam malorum, quae utique malum est iis qui puniuntur, sed hoc ita dixi quemadmodum dictum est: "Deus mortem non fecit", cum alibi scriptumsit: "Mors et vita a Domino Deo"est. Malorum ergo poena malum est quidem malis, sed in bonis operibus Dei est, quiaiustum est". Defectum ergo culpabilem est reducere, sicut dictum est, ad causam deficientem, defectum vero poenalem, in quantum iuste infligitur, ad causam efficientem, ex parte vero susceptibilis ad causam deficientem.
5. Ad quinto obiectum dicendum est quod defectus primus voluntarius est a libero arbitrio, non secundum id quod assimilatur Primo, sed ex se ipso in quantum vertibile est secundum voluntatem in nihilum, et ita mali, in quantum malum est, non ponemus bonum, in quantum bonum, principium; nec tamen sine bono subsistit, et ideo eius principium, sicut contingit dicere, non est primum ut, e diverso dividens contra principium boni, duo faciat principia cum illo.
6. Ad sextum dicendum est quod, licet prius loquatur de tenebris quam de luce in principio Geneseos, non tamen tenebrae habent subsistens principium: tenebrae enim nihil aliud dicuntur nisi quod nondum erat adventus lucis; unde per negationem se habent respectu lucis [et] ex hoc causabantur quod nondum erat lux.
7. Ad septimum dicendum quod, cum dicitur "ab initio in veritate non stetit", non dicitur initium secundum rationem causalitatis, sed "ab initio", id est post initium durationis. Sed cum dicitur "diabolus est mendaxet pater eius", dicitur causa peccati deficiens, ante quam nulla erat. Nec propter hoc erit diversum principium mali e diverso dividens contra primum principium boni: defectus enim primae causae deficientis non subsistit nisi in bono, cuius boni est primum principium bonorum.
ARTICULUS II
Utrum sint duo principia, unum boni spiritualis et alterum boni corporalis.
Quod videtur rationibus et auctoritatibus: 1. Ratio una est ex hoc quod principiatum aliquam similitudinem habet cum suo principio ; principium vero rerum spiritualium summus spiritus est,- simplex, incircumscriptus, immutabilis. Res vero corporales in omnibus iis habent dissimilitudinem: neque enim spiritus sunt vel res spirituales, et sunt-multae compositionis, habent etiam circumscriptionem dimensivam et sunt multiplicis mutationis; ergo maximam habent dissimilitudinem; non ergo sunt principiata a principio rerum spiritualium; et sunt principiata, quia non a se ipsis subsistunt; ergo habent aliud principium.
2. Item, non est eadem materia rerum spiritualium et corporalium -— proportionalis enim est materia formae —— neque enim ad invicem est transmutatio istarum formarum et illarum nec est continuatio; ergo principium primum ex parte susceptibilium sive passivorum est differens in rebus spiritualibus et corporalibus; sed correspondentia sunt principium activum et principium susceptivum; ergo pari ratione erunt principia activa: unum corporalium, alterum spiritualium.
3. Item, corporalia in maxima parte videntur esse confusa, spiritualia vero ordinata. Confusio enim videtur, cum vapor terrestris superfertur in aere vapori aquoso vel Vapori igneo vel vapor etiam igneus includitur in vapore aquoso; similiter cum animalia rapacia dominantur mansuetis, cum mali praesunt bonis. In spiritualibus vero non sic est; non ergo videntur esse ab eodem principio: si enim essent ab eodem, essent ordinata inter se et ad unum; sunt ergo duo principia, spiritualium et corporalium.
4. Item, dicitur in libro Sap.: "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam". Ergo inclinat deorsum, ad peccatum scilicet; sed ipse spiritus, quantum est de se, tendit naturaliter sursum; hoc autem videtur provenire ex differentibus principiis; ergo differentia sunt principia. -— Item, dicitur in Eccle. ultimo, 7: "Revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad eum qui dedit illum". Ergo spirituum videtur esse aliud principium, quam corporum: nam si idem esset principium, diceretur utrobique quod corpus reverteretur ad eum qui dedit illud, sicut et dicitur de spiritu. — Item, dicitur Rom. 7, 22: "Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in legem peccati, quae est in membris meis" ; et post sequitur: "Igitur ego ipse carne servio legi peccati, mente autem legi Dei". Ergo lex Dei et lex membrorum sive carnis contrariae sunt, et una convenit menti et altera carni; ergo mens et caro inter se contrariantur. — Quod etiam videtur ex Gal. 5,17: "caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem" ; contrariorum autem contraria sunt principia ; ergo, cum Deus sit principium ex parte mentis, erit aliud principium ex parte carnis.
5. Quod etiam videtur ex eo quod dicit Apostolus, I Cor. 2, 6-8: "Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculiqui-destruuntur, sed Dei sapientiam, quae est in mysterioabscondita, quam nemo principum huius saeculi cognovit". Ergo alius est princeps huius mundi quam Deus. -— Similiter habetur Ioan. 14, 30: "Venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam" ; et in 18,36: Regnum meum non est de hoc mundo. Ergo regnum Dei et regnum mundi diversos habent principatus.
6. Item, ad Ephes. 2,2: "Aliquandoambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiisdiffidentiae". Ergo alius est princeps mundi quam ille de quo post dicitur: "Convivificavit vos, cum essetis prius mortui delictis". Sed qui "convivificavit", Deus erat; ergo alius est princeps mundi a Deo; sed mundus, pro quo supponit nisi pro rebus corporalibus? ergo aliud est principium spiritualium et corporalium.
In contrarium sic obicitur rationibus et auctoritatibus: a. Mundus sensibilis respondet archetypo, sicut exemplatum exemplari; sed idem est mundus archetypus quod ipse Deus, sicut infra ostendetur, ubi agetur de causa exemplari ; ergo Deus est causa efficiens mundi sensibilis; ergo idem principium spiritualium et corporalium: mundus enim sensibilis utraque comprehendit dividendo contra archetypum.
b. Item, spiritualia movent corporalia; primum autem principium spiritualium movet spirituales substantias; ergo et corporales ipsis mediantibus, sicut habetur ab Augustino, VIII Super Genesim: "Movet Deus spiritualem creaturam per tempus, corporalem vero per tempuset locum" ; "corporalem vero subdidit spirituali, irrationalem rationali, terrestrem caelesti, minus valentem valentiori". Ergo ordo est inter creaturas corporales et spirituales ad principium spiritualium; ordo autem iste non est nisi sicut ad principium; ergo idem est principium utrarumque.
c. Item, si diversa essent principia, oporteret ponere tertium principium: est enim quaedam creatura composita ex corporali et spirituali; sed posse principii spiritualis finiretur in re spirituali, sicut posse principii corporalis in re corporali ; nam si extenderetur ultra, iam haberet posse super corpora, et ita magis esset principium.
d. Praeterea, sicut dictum est, caro et spiritus ad invicem contrariantur; ergo eorum unio non erit ab altero principiorum: non enim vult principium spiritualium. quod spiritus succumbat carni, vel principium carnalium quod caro succumbat spiritui; non ergo tantum duo erunt principia nec affectaret naturaliter spiritus uniri carni. Quod cum videamus, accipitur ex hoc quod non sunt diversa principia et contraria carnis et spiritus.
c. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Omne bonum a Deo est: omne speciosum bonum, in quantum huiusmodi, et omnequod specie continetur, speciosum est; omne autem corpus, ut sit corpus, specie aliqua continetur; omne igitur corpus a Deo est".
f. Ex auctoritatibus etiam idem elicitur. Dicitur enim in Actibus Apost. 17, 24: "Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eae sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat". Et Rom. 3,19: "Ut omne os obstruatur et fiat omnis mundus subditus Deo". Et ad Hebr. 1, 2: "Locutus estnobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula". Et ad Col. 1,16: "In ipso condita sunt universa in caelo et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni sive Dominationes sive Principatus sive Potestates: omnia enim per ipsum et in ipso creatasunt" ; Ergo idem est principium utrorumque.
g. Item, dicitur in Matth., in fine: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra". Si, ergo alius erat princeps mundi, aut ille expulsus est a Christo aut expulit Christum aut adhuc ad invicem pugnant. Si eum expulit Christus, cum ipse esset prius, princeps mundi de iure, Christus erat iniuriosus; quod non concedit haereticus. Si vero expulit Christum, ergo erat potentior Christo: quod est contra id quod dicitur in Luc. 11,21: "Cum, fortis armatas custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet; cum verafortior eo, supervenerit, diripitomnia vasa eius" ; in quo datur intelligi quod Christus, veniens in mundum, fortior erat principe mundi, scilicet diabolo. Si vero adhuc invicem pugnant et neuter ab altero victus est, quid est quod dicitur in Ioan. 12, 31 : "Nuncprinceps huius mundi eicietur foras" ?
h. Item, si diabolus fuit principium mundi, scilicet istorum corporalium, et Deus spiritualium, cum dicatur in Apoc. 12,7: "Michael et angeli eius praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eiuset non valuerunt neque locus eorum inventus est amplius in caelo", aut caelum dicitur ibi corpus caeleste aut aliqua spiritualis creatura. Si corpus caeleste, iniuria facta est ei, cum proiectus est de caelo cui principabatur; si vero aliqua substantia spiritualis, non in ea habitabat, cum illa pertineret ad principium spiritualium.
Respondendum est ad obiecta quod mundus accipitur dupliciter: vel pro ipsa mundana machina vel pro mundi amatoribus sive pro ipsa mundana conversatione, quae culpabilis est, sicut dicitur I Ioan. 2,15: "Nolite diligere mundum" etc.; et Ioan. 1, 10: "Mundus eum non cognovit". Pro ipsa vero mundana machina sumitur, cum dicitur: "In mundo erat", et in Act. 17, 24. Si ergo fiat sermo de ipsa mundana machina prout continet in se res corporales, idem est principium rerum spiritualium et corporalium; si vero pro ipsa mundana conversatione, quae culpabilis est, vel pro amatoribus mundi, in quantum huiusmodi, quia Deus peccati auctor non est, dicitur diabolus in mundo principari, non quia potestas Dei non se extendat ad illa ut bene ordinet de eis quorum malorum auctor vel suggestor est diabolus sive possessor.
1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod, licet corporalia magnam habeant dissimilitudinem. respectu summi spiritus, quomodo habent similitudinem spiritualia, nihilominus tamen aliquam habent similitudinem secundum quam conveniunt facta cum ipso faciente: habent enim convenientiam in iis generalibus conditionibus quae sunt unitas, veritas, bonitas, et consimilibus, cum sint vestigia Creatoris. Unde Augustinus, in libro II De libero arbitrio: "Ea potentia, qua "fortiter a fine usque ad finem attingit", numerus fortasse dicitur; ea vero, qua "disponit omniasuaviter", sapientia proprie vocatur, cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae. Sed quiadedit numeros omnibus infimis, corpora omnia, quamvis inrebus omnibus extrema sint, habent numeras suos; sapere autem non dedit corporibus, sed animisrationalibus, tamquam in eis sibi sedem locaverit". Perfudit ergo rationales substantias luce sapientiae, sed corporales ratione numerorum. Licet ergo sit minor similitudo, non tamen omnino nulla.
2 Ad secundo obiectum dicendum est quod non est simile de principio passivo et activo. Principium enim activum non tantum extendit se ad plura susceptiva ut plura fiant in ipsis vel ex ipsis, sed etiam primum principium activum extendit se adhoc quod ipsa fiant de nihilo; propositio autem praedicta locum habet ubi activum appropriat sibi passivum.
3. Ad tertio obiectum dicendum quod, licet videatur confusio esse in mundo inferiori, nihilominus tamen est verissima ordinatio. Quod enim videtur esse confusio in ipsis elementis sive elementorum impressionibus, hoc non est nisi exterius consideranti. Si enim fiat consideratio ad virtutem superiorum corporum, quorum virtute fit vaporum elevatio et elementorum commixtio, invenietur ibi pulcherrima ordinatio. Eodem modo est in ipsa ordinatione animalium rationalium vel irrationalium. Unde dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Ita ordinantur omnia officiis et finibus suis in pulcritudinemuniversitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto consideremus; plurimum placeat, quia nec in aedificioiudicando unum tantum angulum considerare debemus nec in homine pulcro solos capillosi nec in bene pronuntiante solum digitorum motum nec in lunae cursu aliquas tridui tantum figuras. Ista enim quae propterea sunt infima quiapartibus imperfectis tota perfecta sunt, sive in statu sive in motu pulcra sentiantur, tota consideranda sunt, si recte volumusiudicare".
4. Ad quarto obiectum dicendum est quod est loqui de corpore secundum naturam corporis et secundum quod corrumpitur. corruptione poenali, quae procedit ex fomite. .Si fiat sermo de corporea in natura eius, non ad aliud ordinata sunt finaliter anima et corpus, sed in idem tendunt. Si vero fiat sermo de ipso ratione corruptionis vitiosae et de anima ratione suae naturae, in diversa tendunt per inclinationem: "corpus" enim "quod corrumpitur" inclinat "animam" deorsum, id est ad peccatum, spiritus vero naturaliter tendit sursum, id est ad Deum. Nec propter hoc ponenda sunt duo principia, sicut ex praecedenti Quaestione est conclusum, ubi agebatur de principio boni et mali. — Consimiliter respondendum est ad id quod obicitur per auctoritatem, Rom. 7, 22. Lex enim carnis sive membrorum ex ipso fomite procedit vel est fomes qui ex peccato procedit: et ideo licet ex parte carnis inclinet animam ad peccatum et captivet, non propter hoc ponenda sunt duo principia, sicut praeostensum est. —Similiter quod dicitur Gal. 5,17: "Caro concupiscit adversus spiritum" et e converso, caro accipitur ibi pro parte sensuali, non tantum pro ipso corpore, quae inclinat deorsum sicut spiritus inclinat sursum. Ex iis ergo patet quod sicut boni et mali non sunt ponenda duo principia ex aequo condividentia, ita nec carnis et spiritus in quantum sic dicuntur.
5. Ad quinto obiectum de principe mundi huius respondendum quod princeps mundi huius dicitur dupliciter: vel ipse diabolus vel homo qui in hoc mundo male principatur, secundum quod huiusmodi, nec iste nec ille novit sapientiam, de qua dicit Apostolus, notitia per approbationem. Sed est alia sapientia, id est aliter dicta, quae dicitur "terrena", "animalis" et "diabolica", Iac. 3, 15, non propter ipsam cognitionem in se, sed propter inclinationem voluntatis adiunctam: et haec dicitur "sapientia huius saeculi" vel "principumhuius" mundi. Sed non propter haec ponenda sunt duo principia: potestatem enim, quam habet diabolus vel princeps terrenus, habet a Deo, sed a se abusum illius potestatis; unde Ioan. 19,11: "Non haberes potestatem adversum me, nisi tibi esset datum desuper". —Quod autem dicitur Ioan. 18, 36: "Regnum meum non est dehoc mundo", accipitur secundum illum modum secundum quem mundus dicitur pro mundi amatoribus, non quia non haberet potestatem super illos, sed quia non diligebant dominationem eius. Praeterea, regnum eius non erat secundum leges mundanorum: lex enim mundanorum est ut pro commodo et utilitate temporali domini sui laborent; quod non apparuit in Christo, qui dicit de se: "Singulariter sum ego, donec transeam" ; et Isai. 63,3: "Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum".
6. Ad id vero quod obicitur per auctoritatem Eph. 2,2, dicendum quod "ambulare secundum saeculummundi" vel "secundum principem" huius mundi est sequi suggestionem diaboli vel conversationem mundi, in quibus, secundum quod huiusmodi, dominatur diabolus. Unde II Cor. 4, 4: "Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illisilluminatio evangelii gloriae Christi". Et secundum hoc licet dicatur "deus huius saeculi", non tamen ponetur principium ex aequo dividens contra Deum, qui est Creator caeli et terrae, sed dicetur principium aliquo modo defectuum culpabilium, non quod homo non possit ex libero arbitrio suo vertibili in malum esse principium suorum defectuum, sed hoc dicitur eo quod diabolus quasi b inventor fuit mali et, primo homini peccati suggestor.
g. Ad illud autem quod infra dicitur de principatu Christi et diaboli in mundo, secundum quod mundus supponitur pro mundi amatoribus: dicendum quod diabolus ex parte sui non iure principatur, licet illi iuste subditi sint sive detenti, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, XIII ; Christus vero iuste principatur de malis ordinando in bonum, ut non cum eis fiat quod volunt, sed de eis fiat quod iustum est.
Articulus III
Utrum boni corporalis sint duo principia.
Consequenter quaeritur utrum boni corporalis sint duo principia, scilicet opifex et materia, quorum utrumque non sit ab aliquo, sicut videbatur Plato dicere, qui posuit opificem et materiam esse ab aeterno et esse duo principia.
Quod sic, adstruitur: 1. Nam est principium activum et principium passivum, et sicut agere et pati habent inter se oppositionem, ita necesse est habere activum principium et passivum; sed agere et pati distant secundum substantiam; ergo et activum et passivum — et loquimur de primo activo et dei primo passivo — non enim secundum idem est agere et pati; ergo secundum diversa; et tandem erit reducere ad prima, quorum neutrum est alterum. — Ad hoc autem est argumentum quod pati non convenit Primo secundum quod huiusmodi: oporteret enim tunc esse aliquid nobilius eo quod in eo ageret, non enim in se ipsum agit; sed pati non est sine principio secundum quod Primo est passio; erit ergo aliud principium agendi in corporalibus et aliud principium patiendi primum; ergo duo erunt principia.
2. Forte dicetur quod unum est ab altero, scilicet materia ab opifice, secundum quod quidam posuerunt, sicut narrat Augustinus, X De civitate Dei, ut sicut vestigium pedis in pulvere est a pede, et si semper esset pes in pulvere, semper esset vestigium, ita materia sit ab opifice, et semper existente opifice semper sit materia. — Contra hoc sic obici potest: materia, si est ab opifice, non est de substantia opificis: nam si hoc esset, opifex esset de substantia eorum quae sunt ex materia; ergo si causatur sive principiatur, est in diversitate substantiae; sed est prius, scilicet in causalitate, et est prius duratione, sicut dicitur aeternitas praecedere tempus. Sed si hoc, necesse est quod haec duo simul sint in eo a quo est alterum in diversitate substantiae secundum iam dicta: nam aut est de Primo aut de nihilo. De Primo non potest esse, cum diversum sit in substantia; ergo de nihilo ; ergo non est aeternum; sed sicut aeternitas praecedit nunc temporis, ita essentia opificis praecedet materiam ; non ergo erit materia ab opifice et aeternaliter ens.
3. Forte dicetur quod est principium rerum corporalium et nihilominus ab opifice, et ita non duo principia nec aeternaliter est principium quod est materia. — Contra hoc sic obicitur: possibilitatem habere ad omnia non repugnat ei quod est non esse ex aliquo nec ei quod est esse per se ; ergo possunt simul coincidere; sed nonnisi in prima materia; ergo prima materia potest esse, non tamen ab aliquo principio.
4. Hoc etiam adstruitur per hoc quod prima materia est ens in potentia secundum genus suum, sicut opifex in potentia secundum genus suum ; si ergo haberet principium, aliquis daret ei esse in potentia; ergo posset esse in potentia, cum nondum esset in potentia; ergo potentiam illam praecederet alia potentia, et illa non esset nisi materialis, quia potentia respectu actus, quae nondum est in actu, quoad hoc materialis est; ergo materiam praecederet materia; sed hoc est impossibile; ergo prima potentia in recipiendo semper est in aliquo suo actu, sicut prima potentia in agendo; ergo sunt duo principia.
5. Item, potentia materialis sive materia est principium omnis transmutationis: quod enim transmutatur, de uno in aliud potest transmutari; ergo potentia iam est; et propter hoc dixerunt philosophi materiam esse ingenerabilem et incorruptibilem. Si autem materia de non-esse in esse procederet, praecederet eam transmutatio, et sic abiretur in infinitum; Necesse est ergo stare, ut materia prima sit intransmutabilis de non-esse in esse; sed quod sic est immutabile, aeternum est; et cum sit in diversitate substantiae, sine principio erit: hoc enim dicitur propter hoc quod Filius est a Patre aeternaliter, sed non in diversitate substantiae.
6. Item, cum sint quatuor genera causarum, efficiens, formalis, finalis et materialis, tres autem causae ab aeterno sunt, quarum nulla est ab altera, pari ratione erit causa materialis aeternaliter, quae non erit ab efficiente. Aut si non est, quae ratio differentiae?
In contrarium vero sic obicitur: a. Unum naturaliter est ante multa ; ergo unum in genere principii ante multa in illo genere; cum ergo nobilissima conditio attribuenda sit principio primo, erit principium primum unum solum, non multa.
b. Item, est potentia quae semper est in actu, et est potentia quae non est semper in actu; sed quod exit de potentia in actum, exit per id quod est in actu ; materia ergo, cum exeat de potentia in actum, exit per id quod est in actu; in primis ergo materia dependet a principio, cuius potentia est semper in actu; ergo unum solum erit principium, videlicet illud quod semper est in actu.
c. Item, Philosophus: "Actus naturaliter praecedit potentiam", et loquitur de potentia quae perficitur per actum; sed actus qui perficit materiam, scilicet forma, non ponitur unum principium aeternaliter; ergo nec materia quae ab ea perficitur: dignius enim est perficiens perfecto.
d. Item, materia est susceptibilis privationis ; sed quod est principium primum, est sine privatione; ergo materia non condividit in ratione principii contra primum principium.
e Item, materia est susceptibilis transmutationis ab uno in aliud ; sed quod est huiusmodi, est defectibile; sed primum principium non est deficiens; ergo materia prima non est condividens contra primum principium in agendo.
f. Item, materia habet potentiam determinatam: licet enim habeat potentiam ad hanc formam vel illam, non tamen habet potentiam ad omne esse quod fit; ergo,.cum potentia primi principii activi sit infinita, non habent se ex aequo in ratione principii.
g. Auctoritatibus etiam hoc idem adstruitur: Cum enim dicitur in libro Geneseos: "In principio creavit Deus caelum et terram", per "caelum et terram" intelligitur materia corporalis et spiritualis; ergo materia, cum sit creata, principium habet. Unde Augustinus, in libro Confessionum: " "In principio"fecit "Deus caelum et terram", id est in Verbo sibi coaeterno fecit materiam creaturae spiritualis et corporalis".
h. Item, in eodem libro dicit: "Duo reperio quae fecisti carentia temporibus: unum, quod ita formatum estut sine ullo defectu, sine ullointervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum, tua aeternitate atque immutabilitateperfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam vel motionisvel stationis mutaretur, quo temporisubderetur, non haberet". Sed hoc fuit materia; ergo materia habuit principium; non ergo duo principia.
Solutio: Respondendum est ad iam dicta quod opifex et materia duo dicuntur principia rerum corporalium quae fiunt ex materia, sed differenter: opifex ut a quo, materia vero ut de quo vel ex quo; sed non sunt duo principia, quorum neutrum sit ab altero: nam ipsa materia est ab opifice. Unde Augustinus, in libro De Symbolo: "ideo omnipotens est, quia ex nihilo fecitquaecumque fecit. Non enim eum aliqua materies adiuvit, ex qua demonstraret artis suae potentiam, sed ex nihilo creavit cuncta. Hoc enim estesse omnipotentem, ut non solum fabrica, sed etmateries ab illo esse inveniatur qui non habuit initium".
[Ad obiecta]: 1. Dicendum est ergo ad primum quod, licet agere et pati sint opposita et reducantur ad activum et passivum primum in iis quae fiunt vel sunt ex materia, nihilominus tamen primum passivum est a primo activo, qui non quaerit sibi subiectam materiam, eo quo facit de nihilo. Et licet Primum in se ipso non patiatur, est tamen principium eius quod patitur et ipsius pati mediate. Unde agere et pati reducuntur ad idem principium primum in efficiendo, non in subiciendo.
2. Ad illud vero quod obicitur quod materia sit coaeterna opifici, existens tamen ab illo, per exemplum pedis in pulvere et vestigii: dicendum est quod non est simile, quia pes in pulvere non dicit solam causam effectivam, sed efficientem coniunctam materiali; opifex vero, de quo loquimur, efficientem tantum determinat, efficientem autem dico omnipotentem, et ita de non-esse in esse producentem omnia, non de sua substantia, sed in diversitate substantiae.
3. Ad id vero quod obicitur quod materia possit esse primum principium, eo quod habet possibilitatem ad omnia: respondendum est quod aliud est habere potestatem ad omnia et aliud est habere possibilitatem. Habere enim possibilitatem coarctatur ad formas quae fiunt in materia; habere vero potestatem extendit se etiam ad hoc quod fiat materia, quae est possibilis ad omnia, et ideo repugnant inter se habere possibilitatem ad omnia et non esse ab aliquo, sed non repugnat non esse ex aliquo.
4. Ad id vero quod obicitur consequenter quod in materia est prima potentia secundum suum genus, sicut in opifice est secundum suum, eo quod si potentiam materiae praecederet alia potentia, ante materiam esset alia materia, et ita in infinitum: dicendum quod est potentia materialis ad esse formae quae fit in ea, et si talem praecederet alia potentia consimilis, in infinitum oporteret abire. Sed est potentia opificis qua materia potuit esse antequam esset, et ex hac non est abire in infinitum, sed est stare, et ideo unum solum est principium nec est prima materia in suo actu, sicut est primus opifex in suo actu semper.
5. Ad id vero quod obicitur consequenter quod materia est incorruptibilis, ingenerabilis, et ita intransmutabilis: dicendum est quod intransmutabilis dicitur secundum viam generationis et corruptionis, in quantum haec sunt a natura, secundum quod generatio est mutatio de non-esse in esse, subiecta existente materia, et corruptio de esse in non-esse ; nihilominus tamen transmutabilis est, eo quod de nihilo processit in esse et, quantum est de se, possibilitatem habet ad non-esse.
6. Ad id vero quod obicitur consequenter de hoc genere causae, quod ipsa sit ab aeterno sicut et aliae causae, verbi gratia exemplaris et finalis: respondendum est quod hanc oportuit esse in diversitate substantiae respectu opificis, eo quod est de substantia creaturarum materialium, et ideo simul fieri cum primis illarum, sicut et formas quae sunt de substantia earumdem; non sic autem est de exemplari et finali. Et ideo rationes illae causarum poterant simul esse cum ratione opificis, eo quod eiusdem substantiae sive essentiae sunt hae tres rationes, sicut infra dicetur.