Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 5
UTRUM CREARX CONVENIAT REBUS QUAE FIUNT A NATURA ET A VOLUNTATE CREATA.
Quinto quaeritur utrum creari conveniat iis quae fiunt a natura vel a voluntate creaturae rationalis.
Ad. quod sic: 1. Natura et voluntas dicuntur disponere materiam vel subiectum ad productionem formae; cum autem est facta dispositio, tunc datur forma. Est enim ita de iis sicut de agricolis: agricola enim extrinsecus operatur, Creator vero est qui principia ista format; sed formare Dei est creare; ergo ea quae fiunt materialiter a natura vel voluntate, creantur ratione formae a Deo.
2. Item, Augustinus, III De Trinitate: "Sicut matres gravidae sunt foetibus, sic mundus causis nascentibus, quae in illo non creantur nisi ab illa summa essentia, ubi non oritur aliquid nec moritur".
3. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Consummasse ista intelligimusDeum, cum "creavit omnia simul"ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo in ordine causarum creatum esset". Ex quo relinquitur quod creatio extendit se ad ea quae fiunt natura vel voluntate.
Contra: a. Ea quae fiunt natura vel voluntate, fiunt ex aliquo prius existenti; sed quod fit ex aliquo prius existenti non est creatum; ergo ea quae sunt a voluntate omnino vel natura non sunt creata.
b. Item, natura est principium ex similibus similia procreandi in genere vel in specie ; eodem modo voluntas est principium faciendi secundum formam apprehensam. Cum ergo in natura sit sufficientia producendi sibi similem formam, non est necesse in iis ponere extrinsecum principium ad creationem formarum.
c. Item, "requievit" Dominus "septimo die ab omni opere" ; quod autem nunc operatur, hoc est quaedam individua creando, virtutem naturae et voluntatis gubernando ; ergo sufficiunt in suis operibus praeter creationem novam natura et voluntas.
[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum est quod aliter est in iis quae fiunt mirabiliter et in iis quae fiunt naturaliter vel sola voluntate creaturae. In iis quae fiunt mirabiliter, dispositio fit per angelos vel per homines, ipsa vero forma fit a Deo — unde Augustinus, in libro De Trinitate: "Qualibuscumque angelis vicinas causas ex elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huiusmodi operibus. existent eorum celeritates - sed non est Creator nisi qui principaliter ista format nec quisquam hoc potest nisi ille apud quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera". In iis vero quae fiunt naturaliter, alitere est: nam ipse Creator natura mediante formam inducit, utpote ignis ex igne, lumen ex luce. In iis ergo non est necesse ut ipsa forma de nihilo creetur quae generatur, sed per generationem producitur. Rationes ergo seminales vel naturales creatae sunt, sed secundum illas postea fit naturalium conditio. Sunt etiam quaedam formiae, quae a Creatore inducuntur, licet mediante natura inducatur dispositio, sicut est in anima rationali et in iis in quibus non dicimus formam habere virtutem generandi consimilem formam in materia vel subiecto.
2. Ad secundum dicendum est quod loquitur ibi Augustinus de causis originalibus, quae creatae sunt in operibus sex dierum, secundum quas postea tempore opportuno prodeunt res naturaliter in esse vel ex natura superiori vel inferiori. Unde Augustinus: "Aliud est ex intimo ac summocausarum cardinecondere creaturam, quod fecit solus Creator; aliud pro distributis ab illo viribus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur". Distinguit autem sic inter naturalia et mirabilia: "Cum fiunt res continuatoquasi quodam fluvio labentium rerum et ex occulto in promptum atque ex promptu in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia dicuntur; cum autem admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nuncupantur".
3. Ad tertio obiectum dicendum est quod licet consummatio esse dicatur in operibus sex dierum quoad genera et species rerum naturalium, nihilominus tamen operatur Deus adhuc multiplicando, gubernando, mirabilia faciendo, mediante natura vel voluntate naturalia vel voluntaria producendo; quae opera non dicentur creatio nisi quia a creatis virtutem accipiunt vel ipse Creator complet, ad quae non sufficit natura vel voluntas.