Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 6
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 6
UTRUM CREARI CONVENIAT SOLIS SUBSTANTIIS.
Ad quod sic: 1. Creatio est primum opus Creatoris ; ergo convenit creatum habere similitudinem primam cum ipso Creatore; sed Creator est ens per se; conditum ergo, quod habet similitudinem eius in eo quod est per se, dicetur creatum: non enim convenit Primo non communicare huiusmodi dispositionem, cum possit convenire creaturae; sed ens non per se, hoc est ens in alio, non est huiusmodi; ergo non convenit ei ratio creati.
2. Item, quod est creatum dependet in esse a solo Creatore ; sed ens in alio non dependet ab illo solo, sed dependet ab ente per se in creatura; ergo non est numerandum inter creata.
Contra: a. Tam accidentia quam substantiae prima operatione producuntur de non-esse in esse a summo Opifice; ergo sunt creaturae.
[Solutio]: Quod est concedendum, et distinguendum est a in accidentibus sicut in substantiis. Sunt enim quaedam quae opere creationis procedunt; quaedam vero opere generationis simpliciter vel secundum quid sive alterius generis mutationis. In iis ergo accidentibus quae procedunt opere creationis, sicut esse horum est inesse, ita concreata dicuntur, ipsae vero substantiae per se et simpliciter creatae et sicut totum dicitur unum ens, ita et unum creatum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod obicitur in contrarium dicendum est quod licet ens per se quoad hoc plus conveniat cum ipso summo ente per se, quod creat, nihilominus et illud, quod est ens non per se, dicetur creatum, quia utrumque post omnino non-esse in esse est productum; sed hoc habet ens per se quia alia dependent ab ipso, ut simpliciter dicatur creatum sicut et simpliciter ens in illo genere.