Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 3

UTRUM ESSE CREATI SIT SUB RATIONE UNIVERSALIS VEL PARTICULARIS.

Tertio quaeritur, cum hoc contingat accipi et esse sub ratione universalis et particularis, utrum secundum utramque rationem sit esse creati vel secundum alteram tantum.

Quod secundum rationem universalis, videtur: 1. Eo quod universale, in quantum huiusmodi, similius est causae propter rationem perpetuitatis ; item, similius est ratione virtutis continendi multa; similius est etiam ratione formae: ratione enim formae magis est universalitas.

2. Quod autem ratione singularitatis sive particularitatis, videtur: Eo quod actus sunt circa singularia; creatio autem actus est; ergo est circa singulare. — Item, singulare est omnino completum in esse; quod magis convenit rei creatae, hoc etiam magis rationem substantiae tenet; ex quibus colligitur quod magis convenit ratio creati in esse [singulari].

Contra, sic ostenditur quod utrique: a. Utrumque enim exit de non-esse omnino in esse; ergo utrumque habet rationem creati.

b. Item, super illud: "Requievit ab omni opere", "a generibus scilicet rerum et speciebus" ; sed haec non sunt sine suis singularibus; cum ergo requies illa diceretur a creatione, erat creatio tam universalium quam singularium.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod utriusque est creatio, unius scilicet in altero. Universale enim ratione perpetuitatis habet esse divinum, sicut dicit Philosophus, quod positum est in singulari, ut si non possit in uno salvari, salvetur in alio; hoc ergo in illo est terminus creationis, particulare scilicet sive singulare, in quo salvatur; universale autem est quod salvatur et quod habet in singulari virtutem salvandi se. Propter ergo dictas rationes utrumque habet rationem creati: hoc secundum unam rationem, illud vero secundum aliam praeeminenter.

PrevBack to TopNext