Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 2
QUARE POTIUS SUB RATIONE CAELI ET TERRAE DICATUR CREATIO.
Secundo quaeritur quare sub ratione caeli et terrae [dicatur] creatio potius quam sub aliis rationibus.
Ad quod sic: 1. Terra in genere principiorum minus nobilis est, ignis autem et aer et aqua corpora sunt nobiliora; cum ergo, creata quoad substantiam suam deberent nominari, magis nominanda essent sub ratione istorum quam sub ratione terrae.
2. Item, caelum corporalem designat naturam; ergo nomine caeli et terrae non designantur nisi corporales creaturae; sed nobilior est spiritualis creatura corporali; ergo aliquo nomine conveniente spiritibus debebat designari.
3. Item, cum utrumque sit intelligibile et utrumque sensibile, quare dictum est in Psalmo: "Qui fecit caelos in intellectu", de terra vero dicitur: "Qui fundavit terramsuper aquas" ?
4. Item, in Isai. 48, 13 dicitur: "Manus me a fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos". Propter quid sine distinctione dicitur quod "manus fundavit terram", cum distinctione vero dicitur Dextera etc.?
5. Item, Isai. 40, 12 dicitur: "[Quis] caelos palmo ponderavi!? Quis appendit tribus digitis molem terrae" ? cum utrumque possit appendi et utrumque ponderari.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod nomine caeli et terrae secundum unam expositionem designantur spiritualis creatura et corporalis, ut nomine caeli designetur spiritualis, nomine terrae corporalis. Alio vero modo potest exponi, ut nomine caeli designetur caelum empyreum cum suis contentis, nomine vero terrae designetur inferior corporalis creatura usque ad caelum aqueum sive cristallinum, secundum quod divisae sunt aquae superiores ab inferioribus. Tertio modo potest dici caelum tota natura corporalis, quae est sine contrarietate cum contentis suis, terra vero natura corporalis habens contrarietatem cum suis contentis. Secundum primam expositionem dicitur super illud in Psalmo: "Qui firmavitterram super aquas", Glossa: "Universam creaturam per se, non per creaturam fecit, cuiusaliquas excellentiores partes posuit, ex quibus omnia cogitentur, id est intelligibiles caelos et visibilem terram". Secundum secundam expositionem dicit Augustinus, in XII Confessionum, quod nomine caeli intelligitur spiritualis creatura, nomine terrae corporalis. Utraque vero expositio, scilicet secunda et tertia, habetur in libro De civitate Dei XII: "Cum dicitur: "In principio fecit Deus caelum et terram", iis nominibus universaliter est significata creatura corporalis et spiritualis vel magnae duae mundi partes, quibus omnia, quae creata sunt, continentur".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod, licet terra sit minus nobile principium sive elementum, nihilominus tamen nomine caeli et terrae designantur creaturae. Sunt enim sensibilia manuductiones ad intelligibilia ; caelum autem et terra sunt extrema corpora, quorum unum habet plus de spiritualitate ratione luminis, alterum plus de corpulentia ratione materialitatis et opacitatis, et propter hoc ista duo corpora designavit; terra tamen, quia plus habuit de materialitate, nomine eius voluit designare materiam istorum transmutabilium inferiorum; media ergo, cum habeant communicantiam cum utrisque extremis et habeant communem materiam, maxime cum ipsa terra, per caelum et terram designantur.
2. Ad secundum vero dicendum est quod utentibus sensu oportet intelligibilia per sensibilia declarare. Spiritales vero substantiae, licet separatae sint per essentiam a corporalibus, nihilominus tamen a corporalibus continentur, utpote angeli secundum sui primam creationem collocati sunt in caelo, animae vero in corporibus terrenis, hoc est in quibus plus abundat secundum gravitatem terra. Recte ergo per caelum et terram apud utentes sensu exteriori et interiori non tantum declarantur corporales creaturae, sed et spiritales quae ab iis continentur.
3. Ad tertium obiectum dicendum quod licet utrumque sit sensibile, scilicet caelum et terra, caelum tamen dicitur intelligibile propter sui spiritualitatem et simplicitatem, et ideo distinguendo inter caelum et terram, dixit "caelos" fieri "in intellectu", de terra vero non dixit; nihilominus tamen utrumque est intelligibile et utrumque sensibile secundum alteram et alteram rationem.
4. Ad quartum vero dicendum quod terra dicitur "fundari a manu" per quamdam metaphoram, non quod divina essentia manum habeat vel dexteram vel sinistram, sed more fabricatoris loquitur. Manus ergo accipitur ibi in genere vel, quia dividit contra dexteram, accipitur pro sinistra, et sive sic, sive sic, ostendit minus esse complementum in terra quam in caelo; minus enim complementum est in genere quam in specie prout huiusmodi, et sinistra minus nobilis est quam dextera: dextera enim est principium motus, sinistra vero est per quam regirat motus et in hominibus magis est principium sustinendi quam agendi. Et propter hoc nomine manus in genere dicendo vel per appropriationem cointelligendo sinistram fit appropriatio potentiae divinae respectu ipsius terrae, quae minus nobilis est; per dexteram vero significatur appropriatio divinae potentiae respectu caeli, quod est nobilius. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur Cant. 2,6: "Laeva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me" ; per laevam enim designantur ista inferiora, quae nomine terrae significantur in Scriptura, per dexteram vero caelum et caelestia. Similiter Prov. 3,16: "Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria" ; res enim perpetuae, quae ad caelum pertinent, nomine dexterae intelliguntur: nomine vero sinistrae ea in quibus homines gloriantur et ditantur, scilicet terrena.
5. Ad quintum dicendum est quod caeli dicuntur "ponderari palmo" propter sui magnitudinem et capacitatem et quia caelum extenditur ad illum modum, quamdam habens in se continuitatem, ut pars a parte non sit separabilis natura. Terra vero dicitur "appendi tribus digitis" propter sui minoritatem et separabilitatem et quia triplex virtus est in ea: habet enim virtutem opacitatis et qualitatis pertinentis ad mutationem secundum substantiam et qualitatis pertinentis ad motum localem. Secundum rationem opacitatis habet situm centralem tamquam minus nobile corpus inter principia et plus materiale; secundum vero qualitatem generabilem ordinatur ad generationem; secundum vero gravitatem ad motum localem: et hae sunt differentiae impressionum quas ipsa terra recipit. Ad discernendum ergo istam triplicem differentiam dicitur "appendi tribus digitis". — Praeterea, per tres digitos designantur potentia, quae appropriatur Patri, notitia, quae appropriatur Filio, virtus motiva quae appropriatur Spiritui Sancto. Habet autem etiam potentiam susceptivam, et ratione huius ordinatur ad potentiam. Habet etiam ratione suae opacitatis splendorem: splendor enim fit ex reflexione opaci sive densi, et quoad hoc ordinatur ad ipsam notitiam. Habet etiam virtutem motivam, ratione cuius refertur ad Spiritum Sanctum. Recte ergo "tribus digitis" dicitur "appendi".
On this page