Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 4
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 4
DE PERSONALITATE ANGELI
Consequenter procedendum est ad personalitatem angeli, de qua quaeruntur haec: Primo, an sit personalitas in angelo; secundo, secundum quam rationem inest ; tertio, de hoc quod discretio personalis est unum attributum angelo, condividens cum simplicitate essentiae et perspicacitate intelligentiae et liberi arbitrii potestate seu facultate.
ARTICULUS I.
An sit personalitas in angelo.
Quod personantes non sit in angelo, sic arguitur: Dicit enim Boethius, in libro De duabus naturis et una persona, quod "persona est rationalis naturae substantia individua" ; sed rationalis natura non convenit angelo, cum rationale sit propria differentia hominis et specifica; ergo nec persona.
2. Praeterea, individuitas, sicut dicit Philosophus, est a materia vel ab accidente; sed penes accidens non est haec individuitas personalis: non enim convenit angelo habere patriam, parentelam et tempus et huiusmodi accidentia individuantia ; ergo non erit individuitas personalis per accidens. Nec per materiam: cum non possimus materiam aliam et aliam dicere in angelis, sicut annulus dicitur alterius materiae cum est aureus et cum est argenteus; non ergo est personalitas in angelo.
3. Item, non accipitur personalitas ita communiter sicut in grammatica, ut de omni substantia individua sit dicere personam, sed coarctatur ad illam quae habet potestatem sermonis, ut quae dirigit sermonem vel ad quam dirigitur sermo; sed, sicut dicit Damascenus, non indigent angeli sermone, sed tradunt ad invicem suas intelligentias sine voce; ergo ratio personae secundum hunc modum non convenit angelis.
4. Item, sicut angelus habet distinctionem intellectualis naturae, ita et anima; sed anima non habet propter distinctionem huiusmodi intellectualis naturae personalitatem, non enim dicitur una anima una persona; ergo nec angelus propter consimilem distinctionem.
5. Item, magis est completa humana natura in Christo quam angelica natura in aliquo angelo; sed non accipitur personalitas secundum humanam naturam in Christo: non enim sunt duae personae, licet sint duae naturae; ergo secundum angelicam naturam in aliquo angelo non erit accipere personam.
Contra: a. Ratio personae, quam ponit Richardus, in libro De Trinitate, convenit ei, scilicet quod sit "res per se subsistens secundum quemdam existentiae modum singularem".
b. Item, Hugo de S. Victore, qui ponit attributa angelis, et Magister, in Sententiis, 1 dist. II libri, ponit unum attributum angelo discretionem personalem.
c. Item, inter Deum et hominem angelus est medium, et secundum quemdam modum est dicere intellectualem naturam in iis; ergo, cum in extremis sit personalitas, in medio, secundum quod convenit cum extremis, erit ratio personae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium dicendum est quod rationalis natura dupliciter accipitur in Scripturis: proprie, et secundum hoc est homo rationalis natura, sicut ratio est propria vis eius; alio modo dicitur communiter pro intellectuali natura, et secundum hunc modum potest convenire angelo et ratio personae, in qua ponitur haec conditio, scilicet "rationalis naturae".
2. Ad aliud dicendum est quod individuitas non tantum est ab accidente vel a materia, sicut dicit Philosophus, sed Philosophus locutus est sicut in Naturali Philosophia ; hic autem communius accipitur ratio individui pro incommunicabilitate, ut dicatur et in divinis individua hypostasis, ubi non est materia vel accidens, sed attenditur secundum proprietates personales distinguentes.
3. Ad tertium dicendum quod, licet angelo non approprietur potestas formandi sermonem, nihilominus est persona. Quod enim non format sermonem, hoc non est propter defectum ex parte sui, sed propter defectum organi: unde cum assumit corpus, format sermonem. Praeterea, aliqua est natura per se incommunicabilis, scilicet intellectualis natura, quae convenit angelo, propter quod in hypostasi contingit esse personalitatem.
4. Ad quartum dicendum quod non est simile de angelo et de anima. Nam anima non habet esse distinctum et separatum ab omni alia re: convenit enim in unum esse cum corpore; esse vero personae est esse per se entis et distincti, et ideo angelus habet rationem personae; anima vero rationalis non habet rationem personae. — Et si obiciatur: si contingat animam esse separatam, numquid tunc erit persona? Respondeo quod non, quia, licet sit separata, habet rationem possibilis ad unum aliquid constituendum, et ita ordinatur ad rationem partis; sed quod est huiusmodi, non habet rationem per se sonantis, et ita non est persona; sed non sic est de angelo, cum habeat esse in actu distinctum et separatum ab altero nec habeat possibilitatem ad aliquid aliud ulterius.
5. Ad ultimum dicendum quod non est similis ratio de humana natura in Christo et de angelica. Licet enim humana natura in Christo omnimodam habeat perfectionem quantum ad esse et bene esse nec habeat rationem partis, ut dicatur quod persona illa composita sit ex humana et divina natura, nihilominus ratio personalitatis est ibi secundum hypostasim divinae naturae, cum qua praeexistenti et digniori humana natura uniebatur. Non sic autem est de angelo: habet enim rationem suae hypostaseos non dependentem ab altero quam a sua natura intellectuali, et congruit habere rationem per se entis. Ex quo elicitur quod angelo convenit personalitas.
ARTICULUS II
Secundum quam rationem conveniat personalitas angelo.
1. Cum enim persona sit hypostasis distincta proprietate, oportet in angelis attendere aliquas proprietates quibus personae distinguantur; non autem unus angelus est ab alio, quemadmodum est in divinis et humanis; non ergo est ratio secundum quam distinguitur una persona ab alia in angelis.
2. Praeterea, sol et luna non dicuntur duo individua eiusdem speciei, sed utrique speciei suum respondet individuum4; ubi autem non est differentia individuorum sub eadem specie in creaturis, non est dicere differentes personas, cum persona sit individua hypostasis naturae ; sed sic est in angelo, ut videtur: cum enim species sit in substantia incorruptibili, non indiget multiplicatione individuorum — haec enim videtur esse ratio in sole et luna, in animalibus autem aliter est — restat ergo quod uni speciei angeli unum respondet individuum, et alii aliud; non ergo sunt duo individua sub eadem specie in angelis; ergo nec duae personae; ergo nec personarum distinctio secundum talem rationem.
3. Praeterea, dicit Richardus, in libro De Trinitate, quod "persona est rationalis naturae incommunicabilis existentia" ; existentia autem dicitur, cum unus habet esse ex alio vel ab alio; sed hoc non est in angelis; ergo non est persona secundum hanc rationem.
4. Praeterea, ubi est ratio personae, dicitur una personas prior altera intelligentia vel natura; sed in angelis non sic est: sunt enim simul natura, et intelligentia unius non dependet ab intelligentia alterius.
5. Praeterea, in creaturis videtur praeeminentia unius personae ad alteram, ut persona regis praeeminet personae ducis et persona ducis personae militis; in angelis autem non discernitur haec praeeminentia; non ergo videtur esse ratio personae.
6. Item, ponatur quod omnes angeli essent aequales in proprietatibus ut tam perspicacis intelligentiae esset unus sicut et alius et aequalis facultatis in voluntate: numquid dicerentur habere rationem personae? Quod non, videtur, quia nulla esset praeeminentia unius ad alterum. — Sed contrarium videtur per hoc quod differunt in substantia et proprietatibus personalibus; ergo different secundum rationem personae.
7. Item, numquid differentia quarumcumque proprietatum dat rationem personae vel determinat? Ministrat enim unus angelus et alius non ministrat; numquid haec distinctio dat rationem personae? Quod si daret, cum cessaret ministerium, cessarent personae. — Item, unus angelus habet cognitionem alicuius rei, alius non; numquid haec distinctio est secundum quam differt persona a persona? Quod si esset, cessante cognitione desinerent habere rationem personae. -Item, bonitas et malitia attribuuntur angelis et secundum illa est distinctio unius ab altero; numquid secundum hoc accipitur ratio personae? Quod si esset, a principio, quo conditi sunt, non haberent distinctionem personalem.
8. Item, dicit Hugo de S. Victore: "Quod immortales sunt aequale est omnibus". Ergo non differunt secundum magis et minus in immortalitate; ergo quoad rationem immortalitatis non est distinctio personalis. — Sed videtur contrarium, quia dicit Damascenus quod angelus est "suscipiens immortalitatem, non natura, sed gratia" ; sed contingit in uno angelo ampliorem esse gratiam quam in alio; ergo contingit esse ampliorem immortalitatem; ergo, cum differant secundum magis et minus in immortalitate, dicetur distinctio personae secundum hoc. -— Item, sunt diversa officia angelorum, ut a quibus accipiuntur haec nomina, Cherubim et Seraphim; numquid secundum differentiam istam officiorum est distinctio personalis in angelis?
[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum quod dicit Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate: "Existentia tribus modis generaliter potest variari. Variari namque potest secundum solam rei qualitatem aut secundumsolam rei originem aut secundum utriusque concursionem. Secundum solam rei qualitatem variatur existentia, quando pluribus personis est una eademque origo per omnia, singulis tamen singularis propriaque substantia: plures namque substantiae omnino non possunt esse sine differenti qualitate; est autem haec talis variatio existentiae secundum qualitatem, nihil varietatis habens secundum originem. Secundum vero originem est illavarietas existentiae, quando pluribus personis est unum et indifferens esse, inveniuntur tamen secundum originem ad invicem differentiam habere si unus originem habet, alius origine caret vel sioriginem habentium, origo unius differt ab origine alterius; huiusmodi ergo existentia variatur secundum originem solam, nonsecundum aliquam qualitatis differentiam. Tam secundum rei qualitatem quam secundum originem variatur existentia, ubi singulis personis est substantiae singularis et propria origo diversa. In humana enim natura est distinctio secundum qualitatem et originem: est enim qualitas propria et singularis, per quam unus homo differt ab alio; et similiter origo propria: nam aliud est principium isti et aliud illi. In angelica autem natura nulla est propagatio, sed sola simplexque creatio; est ergo omniumsimul unum solum indifferensque principium; sunt autem in angelica naturaetot substantiae quot personae, et idcirco oportet easqualitate differre: nam si nulla qualitate differrent, proculdubio plures non essent. In divinis autem personis nihil omnino dissimilitudinis, nihil inaequalitatis, et ideosecundum qualitatem differre non possunt". Relinquitur ergo ut credatur secundum modum originis differentiam habere, si unus extet a se ipso, alter originem trahat ab altero, etsi originem habentes differant in obtinendi modo. In divina ergo natura secundum originem solam oportet quaerere tam personarum quam hypostasum differentiam. Unde in angelis est distinctio personalis secundum absolutam et naturalem qualitatem hypostaseos '\angelicae naturae; hae autem qualitates sunt perspicacitas intelligentiae et facultas voluntatis, quae sequuntur simplicitatem essentiae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod secundum aliam rationem accipitur distinctio personalis in angelis et in divinis. Nam in divinis omnis qualitas naturalis communis est tribus personis — est enim ipsa substantia — ut bonitas, sapientia, et ita de aliis, sed distinguitur in hoc quod unus est ab alio, alter a quo alius: unde distinctionem illam vocat "secundum originem". Non sic autem est in angelis, cum omnium angelorum sit una origo, scilicet Deus, a quo sunt simul per creationem.
2. Ad secundum dicendum quod multiplicatio individuorum non accipitur in angelis propter hoc quia species non possit salvari in uno angelo, sicut nec animarum multiplicatio, sed hoc est ut sit multitudo fruentium summa bonitate, non tamen in differenti specie, sed in eadem: in hoc enim manifestatur bonitas divina, ad quam recurrunt boniformia. Nec est simile de sole et luna: sufficit enim sol unus propter sui perfectionem et magnitudinem ad complementum universi, et luna similiter.
3. Ad tertium dicendum quod ista ratio personae, secundum quam dicitur "existentia incommunicabilis", prout existere dicitur ex alio esse, non est ratio communis divinae naturae et angelicae, sed divinae et humanae. Si vero accipiatur existentia pro subsistentia, Subsistentia autem est proprietas naturalis absolute vel respective, secundum hoc convenit ratio personae angelicae personae.
4. Ad quartum dicendum quod ordo naturae vel intelligentiae ibi dicitur, ubi attenditur distinctio secundum originem, non ubi attenditur secundum absolutam qualitatem.
5. Ad quintum dicendum quod est persona accidentaliter dicta, ut cum dicitur .persona regis aut ducis et in talibus attenditur praeeminentia; sic per quemdam modum est in naturalibus proprietatibus angelicis, ut dicatur alter altero praeeminentior et excellentior. Est iterum persona naturaliter dicta, sicut persona patris et persona filii in hominibus, et hic est aliqua praeeminentia: aliquid enim habet naturaliter pater quod non habet filius. Sed in divinis non sic est: quidquid enim habet Pater, habet Filius et e converso, et ideo non dicitur praeeminentia, secundum quem modum in parte contingit in angelis: non enim unus praeeminet alteri tamquam origo illius.
6. Ad sextum dicendum quod, licet paritatem habeant perspicacitatis et huiusmodi, nihilominus essent differentes personae, quia differrent hypostases et differrent proprietates, sicut est: de duobus geminis, qui plurimum assimilantur, tamen substantia istius non est substantia illius nec proprietas huius est proprietas illius ; unde in differentia personae ad personam non oportet semper ponere ordinem vel praeeminentiam: differunt enim non per prius et posterius vel magis et minus, sed se ipsis.
7. Ad septimum dicendum quod differentia accidentalium formarum, ut eius quod est ministrare vel cognitionem huius rei vel illius habere et similiter bonitatem vel malitiam, non est prima ratio distinguendi personas in angelis, sed illarum formarum quae adhaerent hypostasi angelicae naturaliter.
8. Ad octavum dicendum quod immortalitas dupliciter dicitur in angelis: uno modo pro immortalitate ex natura et alio modo pro immortalitate ex gratia, secundum quod mors dupliciter dicitur: vel desitio naturae vel detectus gratiae. Quantum ad primum modum sumit Hugo de S. Victore, et sic. aeque convenit omnibus angelis; quantum ad secundum vero modum non, sed convenit bonis angelis, malis autem non convenit, immo mortui sunt in peccatis; utraque tamen immortalitas uno modo est ex gratia divina conservante res in esse vel in bene esse. — Quod autem dicitur gratiam magis vel minus esse in alio et alio, respondeo quod non sequitur, si gratia maior vel minor, quod immortalitas litas sit maior vel minor: data enim est a gratia divina ut sit aeque in omnibus.
ARTICULUS III.
De discretione personali angelorum.
Tertio quaeritur de discretione personali ratione huius quod ponitur unum quatuor attributorum angelo.
Dicit enim Hugo de S. Victore quatuor esse attributa angelo: primum est simplicitas substantiae, secundum discretio personalis, tertium forma sapientiae et intelligentiae rationalis, quartum potestas liberae voluntatis inclinandae sive in bonum sive in malum.
Sed obicitur de discretione personali quae attribuitur angelo cum simplicitate essentiae. Videtur enim inconveniens: 1. Essentia enim simplex est de ipsa persona; ergo essentia simplex et persona discreta non connumerantur; non ergo erunt diuo discretio personalis et essentiae simplicitas, et ita non ponentur in divisione.
2. Item, quaeritur qualiter accipiatur discretio personalis quae ei attribuitur, cum non accipiatur de Veteri vel de Novo: non enim invenitur angelum dici personam hic vel ibi.
3. Praeterea, cum in angelo non sit tantum differentia eius quod est et quo est, sed inter quod est et quis est — aliter enim non esset discretio personalis in creaturis — necesse est esse quasi duplicem compositionem; non ergo in angelo se compatiuntur ad invicem discretio personalis et simplicitas essentiae. Nec est simile de Deo, quia ibi idem est quod est et quo est et quod est et quis est ; in creaturis vero non sic est; non ergo simplicitas essentiae in angelis et discretio personalis conveniunt.
4—5. Item, cum sit duplex compositio, videtur maior compositio in angelis quam in creaturis, in quibus non est personalitas: in illis enim non diiiert nisi quod est et quo est, in angelo autem videtur esse duplex compositio; ideo requiritur quod ex parte personae sit nova compositio in angelis ultra illam quae est substantiae, ut videtur. Sicut enim si paternitas non esset Pater, paternitas adveniens hypostasi iaceret unam compositionem, ita in angelo proprietas personalis adveniens hypostasi angelicae faceret unam compositionem; sed haec est compositio personae; ergo persona angelica propriam habet compositionem praeter illam quae est substantiae.
6. Praeterea, si perspicacitas maior vel minor est proprietas personalis et distinguens angelum ab angelo, quomodo erit attributum condividens cum discretione personali? Eodem enim modo videtur de discretione personali.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod quatuor sunt attributa angelis, sicut supra habitum est. Ratio autem est: quia quidquid est attributum angelo, pertinet ad conditionem angeli vel pertinet ad substantiam eius vel ad potentiam. Cum enim tria sint in angelis, substantia, potentia et operatio, — quod enim dicitur essentia, pro substantia accipitur — sed ad substantiam duo pertinent, scilicet essentia et persona; dicitur enim substantia duobus modis: per modum substantiae primae et secundae; propter quod ex parte essentiae dicitur simplicitas essentiae, ex parte vero personae, quae est substantia individua, dicitur discretio personalis, ex parte vero potentiae, cum sit duplex in genere, respectu veri et respectu boni, respectu veri dicitur intelligentia, respectu boni voluntas: dicetur ergo ex parte intelligentiae perspicacitas, ex parte voluntatis libertas.
[Ad obiecta]: 1. Si ergo quaeritur qualiter discretio personalis et simplicitas essentiae connumerantur inter attributa, cum essentia sit de persona: respondeo quod nihil prohibet connumerari in ratione attributi, licet unum sit de ratione alterius; non enim fit connumeratio nisi ratione eius quod addit persona super essentiam; si vero nihil adderet, sed penitus esset idem, non connumerarentur.
2. Ad secundum dicendum quod discretio personalis attribuitur angelo, licet non de Novo vel Veteri habeatur expresse: habetur enim implicite. Cognoscitur enim angelus esse substantia individua, distincta ab alio, ex hoc quod multi simul apparuerunt ; cognoscitur etiam rationalis natura sive intellectualis ex multiplici officio, et ita tota ratio personae elicitur ex Veteri et Novo. Praeterea, licet ex Veteri vel Novo non habeatur expresse nomen personae dictum de Deo, nihilominus, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quadam necessitate ducti sunt catholici ut dicerent tres esse personas, ita quadam ratione poterant duci ad dicendum diversos angelos diversas esse personas, sicut diversos homines diversas esse personas.
3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur simplicitas essentiae attribuitur angelo, simplicitas dicitur respective ad ea quae habent compositionem manifestam, sicut sunt corpora aut corporales formae; non autem dicitur simplicitas essentiae absolute, et ideo nihil prohibet angelo insimul attribui simplicitatem essentiae et discretionem personalem, sicut contingit attribui simplicitatem essentiae respectivam et compositionem absolutam.
4. Ad quartum dicendum quod, licet sit duplex compositio in angelo, non propter hoc est maior quam in rebus in quibus non est personalitas: nam illae res simpliciter habent compositionem, cum sint substantiae corporales; angelus autem non habet compositionem quantitativam, cum sit spiritus. Pluribus ergo modis potest dici compositus, sed spiritualiter; substantia vero corporalis maiorem habet compositionem.
5. Ad quintum dicendum quod, licet compositio sit ex parte personae alia ab illa quae est eius quod est cum eo quo est, non tamen est separata omnino ab illa compositione quae est eius quod est cum eo quis est, immo illa invenitur in persona. Et iterum, licet persona distinguatur proprietate personali, nihilominus reducendo ad primum, oportet quod distinguatur per se ipsam. Unde iste angelus differt ab illo angelo proprietate personali, et propter hoc differt ab illo sua propria hypostasi.
6. Ad ultimum dicendum quod, licet perspicacitas maior vel minor distinguant personam angeli, nihilominus est aliud attributum, quia praeter hanc distinctionem est alia distinctio personae a persona in se ipsa, et ratione illius fit connumeratio cum attributis, quae ex parte potentiarum attribuuntur.