Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
QUALITER COGNOSCAT ANGELUS QUOD IUXTA SE EST, SCILICET ANGELUM.
1. Omnis enim cognitio fit aut per praesentiam aut per speciem sive similitudinem. Si ergo unus angelus alium cognoscit, aut ergo primo modo aut secundo. Non primo modo, quoniam unus angelus non est praesens in intellectu alterius: non enim est ibi per praesentiam sicut nec per essentiam; si ergo unus alium cognoscat, hoc erit per speciem; aut ergo per speciem innatam aut per acquisitam; et quocumque modo dicatur, oportet semper quod similitudo aut species illa sit praesens in intellectu. Si ergo dicatur quod per speciem innatam, cum non sint species innatae nisi tot angelorum quot creati fuerunt, si modo crearetur unus angelus, ab alio non posset cognosci, nisi Deus de novo daret ei speciem huiusmodi, scilicet angeli creati; sed sic modo non loquimur de cognitione angeli, scilicet secundum id quod Deus ei potest dare, sed secundum eius naturalem potentiam aut virtutem; quare videtur quod non per speciem innatam. — Si dicatur quod per speciem acquisitam: ergo aut de novo a Deo datam aut ab alio. Si primo modo, ergo de se vel de potentia sibi in creatione data non posset unus angelus alium cognoscere. Si secundo modo, tunc ex hoc sequeretur quod intellectus angelicus esset possibilis et receptibilis et creatus nudus respectu aliquarum specierum, possibilis perfici ab illis; quod videtur esse falsum. — Praeterea, de natura lucis est facere vel dare species, non recipere proprie; sed angeli non tantum sunt specula, secundum quod dicunt Dionysius et Damascenus, sed etiam lumina; ergo natura erit in angelis dativa specierum, non tantum receptiva; sed si illa intelligerent, ab alio recipiendo speciem de novo, esset quoad hoc in ipsis natura tantum receptiva specierum et essent solummodo specula quantum ad hoc, non lumina; quare non videtur quod illa cognoscant per speciem ab alio habitam de novo.
2. Item, inferius non agit in superius nec par in parem, cum omne agens semper sit nobilius patiente, secundum quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram ; ergo inferior angelus non potest agere in superiorem imprimendo ei speciem suam, nec par similiter in parem; ergo si unus alium cognosceret per receptionem speciei, non cognosceret inferior superiorem nec par parem.
II. Sed occasione istorum quaeritur utrum in angelo possit esse utraque natura, scilicet natura factiva specierum et receptiva, aut tantum altera. Et visum est quod tantum natura altera.
Sed contrarium videtur, scilicet quod utraque natura: a. Quia, cum angeli sint lumina, necesse est ponere in ipsis naturam factivam specierum, cum natura lucis sit facere species. Loquamur de uno angelo cognoscente alium: constat quod ille qui cognoscitur, cum sit lux, facit speciem suam in alio cognoscente; ergo et in angelo cognoscente oportet ponere naturam receptivam praeter naturam factivam quae in eo est, eo quod est lux.
b. Item, si aliquod commune inest diversis, necesse est quod secundum naturam communem insit illis; sed tam in natura sensibili quam intelligibili est fieri species; ergo est natura communis, a qua fiunt species hic et ibi; sed constat quod hoc non potest esse aliqua forma elementaris, quoniam talis natura non posset dare esse spirituale speciei aut formae visibili, cum ipsa non habeat huiusmodi esse; oportet ergo ut sit talis natura quae transcendat omnem aliam formam simpliciter corporalem; sed haec non videtur alia nisi lux, quoniam lux inter corporalia magis est illud quod appropinquat spiritualitati, licet sit corporalis; sed adhuc non quaecumque lux, sed lux in actu, quoniam oculus lucem habet de sua compositione et tamen sua lux non facit species, sed requiritur lux extra: sic ergo in sensu et in intellectu requiritur natura communis, quae est dativa specierum secundum naturam lucis; sed in sensu lux corporalis, in intellectu lux spiritualis, sicut est in anima intellectus agens; angeli ergo habent naturam dativam specierum, cum habeant similiter naturam lucis; ergo in eis erit natura dandi species sibi invicem sive similitudines et similiter natura recipiendi, quoniam si unus angelus facit in alio speciem, alius erit in quo fiet illa species; ergo in eis est utraque natura.
c. Item, medium participat naturam utriusque extremi; sed talia duo sunt extrema quod est quaedam natura quae tantum facit species, ita quod in ea non fiant species, ut est natura suprema, quae est Deus; alia est, in qua tantum fiunt species et ipsa non facit, sicut est natura corporalis, ut patet in visu corporali; sed media natura inter haec extrema est substantia intellectualis, ut anima et angelus; ergo tam in anima quam in angelo erit utraque natura, scilicet natura dandi species et recipiendi.
Contra: 1. Tunc obicitur de duobus angelis parem lucem habentibus, quomodo unus alium cognoscit, cum neuter in alterum possit agere; et similiter de duobus, quorum unus est superior, alius inferior, quomodo inferior possit cognoscere superiorem, sicut fuit obiectum.
Forte dicetur quod angelus cognoscendo se cognoscit suum simile, et hoc videtur velle Augustinus, in libro De Trinitate ; ibi enim dicit quod aliter est de oculo materiali et de oculo spirituali: oculus enim materialis minus se cognoscit quam alia, immo se non videt et alia bene videt; sed oculus spiritualis primo videt se et in se videt alia, sicut anima videndo se videt aliam animam et angelus similiter; et haec sunt verba eius: "Mens ergo ipsa sicutcorporearum rerum notitiasper sensus corporis colligit, sicincorporearum per semetipsam; ergo etse ipsamper se ipsamnovit". Exemplum etiam patet: aliquis enim per hoc quod cognoscit Carthaginem quam vidit, cognoscit aliam Carthaginem ei similem, quam nunquam vidit. Similiter videtur esse de angelo quod per hoc quod se cognoscit, cognoscit alios qui sunt ei similes in natura. — Sed adhuc obicitur: quoniam etsi verum sit quod unus angelus possit alios cognoscere quoad hoc quod sunt ei similes in natura, non tamen propter hoc cognoscet eos distincte, cum ipse non magis ab uno angelo quam ab alio distinguatur. Si ergo non poneretur alia via qua unus alium posset cognoscere, non posset tunc unus angelus alium ab alio in cognoscendo distinguere, quoniam angelus non habet virtutem distinctivam rerum sicut Deus, et ita nunquam perfecte quoad hoc posset unus alium cognoscere: quod falsum est; et ita videtur quod oporteat ponere, ut prius, quod per speciem aliam fit cognitio.
[Solutio]: Quadruplex est modus cognoscendi unum angelum ab alio Primus est per effectum, et iste est communis angelo et animae: sicut enim una anima cognoscit aliam in suis effectibus, utpote in hoc quod est movere corpus, dare sensum et locutionem, et per huiusmodi actus devenimus ad cognitionem potentiarum et per cognitionem potentiarum ad cognitionem essentiae: ita et unus angelus potest cognoscere alium per suos effectus. Sunt enim quaedam operationes mirabiles quae non possunt fieri nisi ab angelo, per quas homo potest devenire ad cognitionem angeli. Verbi gratia, certi sumus quod anima de se prona est ad lapsum et ex se non habet quod non labatur frequenter, et per hoc deprehendimus quod hoc, scilicet quod non labatur habet ex custodia alterius, et hoc Dei vel angeli; sed postmodum deprehendimus quod hoc non est solum ex Dei custodia, sed magis ex quadam speciali custodia, quae data est ei propter suam nobilitatem: et haec est custodia angeli. Et ita si per operationes angelorum devenimus ad cognitionem eorum, multo fortius unus angelus ad cognitionem alterius, quia vident angeli effectus suos inter se magis quam animae suos, et angeli boni et animae sanctae melius quam angeli mali et animae non sanctae propter maius posse quod est in animabus sanctis ex gratia quam in daemonibus. De hoc Augustinus, in libro De Trinitate, X: "Non ita dicitur menti cognosce teipsam, sicut dicitur cognosce Cherubim et Seraphim; de absentibus enim illis credimus, quae caelestes quaedam potestates esse praedicantur. Neque enim sicut dicitur cognosce voluntatem illius hominis, quae nobis nec ad sentiendum ullomodo nec adintelligendum praesto est nisi corporalibus signis editis, et hoc ita ut magis credamus quam intelligamus. Neque ita ut dicitur homini cognosce faciem tuam, quod nisi in speculo fierinon potest". — Alius modus cognoscendi est per Scripturas, secundum quod invenimus eos diversos et diversimode apparuisse et in diversis locis, ut patet tam in Veteri Testamento quam in Novo. — Tertius et quartus sunt circumscripta omni operatione, et sic est simpliciter cognoscere. Et hoc dupliciter: quoniam vel in Verbo vel in proprio genere sive in se; iis enim duobus modis cognoscit unus angelus alium: in Deo vel in proprio genere vel in se. Loquendo ergo de hoc quarto modo cognoscendi angelum, scilicet in se, dicimus quod unus angelus cognoscit alium angelum et per speciem, non innatam, sed potius acquisitam, quia ipse eam sibi facit in se. Et concedimus, sicut opponebatur, quod in angelo est duplex natura, scilicet dandi formas intelligibiles et recipiendi eas ab alio. Et istae duae naturae sunt in angelo sicut in anima: nam in eis est natura speculi, et sic possunt recipere formas intelligibiles; et ratio luminis, et sic potest eas dare, non tamen secundum rationem proprii luminis, sed secundum rationem primi luminis superinfluentis. Dicimus ergo quod unus angelus cognoscit alium per speciem sive similitudinem suam et accipit speciem illam a specie alterius angeli, quoniam similitudinem illius speciei accipit. Constat enim quod non accipit speciem essentialem angeli, sed remanet in eo propria species, et, ipsa remanente in proprio subiecto, angelus cognoscens similitudinem illius accipit, et sic dicitur recipere et sibi dare, quoniam facit quod in se sit illa similitudo quae prius [non] erat. E contra est quoad hoc in intellectu angelico et in intellectu animae potentiali: quoniam in intellectu angeli non fit proprie abstractio, cum sic unus alium intelligit, et hoc est quia fit abstractio ut res fiat spiritualior; sed angelus non facit illam speciem spiritualiorem nec indiget ut sit spiritualior, sed hoc tantum indiget ut ipsi cognoscenti coniungatur, et hoc est, quia iam est abstracta a materia sensibili. Sed e contra est in forma visibili, quae est materiae concreata: si enim esset forma visibilis a materia abstracta, iam non requireretur maior abstractio ad hoc ut visus fieret, sed tantum sufficeret ipsam coniungi visui. Concedimus etiam quod non sufficit angeli praesentia, sed ulterius requiritur conversio ipsius cognoscentis supra cognitum, accipiendo eius similitudinem, ut dictum est, nec ad hoc requiritur aliquod adiutorium extrinsecum. Unde Bernardus, in homilia Super Cantica: "Nec brutus nec angelicus spiritus ad ea capescenda, quae beatam et spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adiuvantur: ille quidem pro innata stoliditatenon capiens, iste vero pro excellentioris gloriae praerogativa non indigens".
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod intellectus angelicus esset nudus et possibilis sicut et humanus, potest dici quod intellectus potest dici possibilis dupliciter: uno modo propter admixtionem cum phantasmatibus et postmodum depurationem ab eis, et sic est intellectus possibilis in anima unita et tantum in ea secundum quod sic est; alio modo propter solam receptionem speciei intelligibilis, et sic potest manere in anima separata, et sic potest etiam esse in angelo.
2. Ad id quod obicitur quod inferior non videtur posse agere in superiorem nec par in parem: dicendum quod hoc esset verum nisi hoc posse inesset eis ex virtute superinfluente, ut dictum est supra. — Vel potest dici quod proprie non dicitur ibi actio nec etiam passio: non enim angelus, quia intelligitur, dicitur pati, ut loquamur de actione et passione proprie, ut accipiatur actio quae est per dominium et infert passionem, et de tali actione verum est quod oportet quod agens sit nobilius patiente; sed sic non est hic: non enim unus agit in alium per modum dominantis, sed, cum utrumque sit lumen, utrumque habet alterius similitudinem, cum se invicem cognoscunt et se circumincedunt, sicut videmus in duabus candelis quod quando sunt in eadem domo, utraque totam illuminat et se circumincedunt ad invicem nec agit una in aliam, proprie loquendo.
III. Sed adhuc quaeritur circa eumdem articulum utrum unus angelus cognoscat alium tripliciter, scilicet in Verbo et in, se ipso cognoscente et in proprio genere, sicut tripliciter ceteras creaturas cognoscit.
Et videtur quod sic: a. Quoniam illius potest habere similitudinem sive speciem in se ipso sicut et ceterarum rerum, et huius habet formam datam ab initio sicut et ceterarum rerum et est res ab ipso distincta sicut et ceterae res; ergo etc.
Contra: 1. Quaerit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quare de sola luce, per quam angelica natura intelligitur, dicitur: "Fiat lux, et facta est lux", et non de ea dicitur: et fecit lucem, cum de ceteris rebus dicta sint haec " fiat, fecit, et factum est". Et ad hoc respondet, dicens quoniam angelus non potuit habere cognitionem de se faciendo, sed solum de se facto: et per factionem lucis intelligitur factio angeli, sed bene habuit cognitionem, non solum de rebus factis, sed etiam faciendis, ad minus quantum ad ordinem naturae, etsi non quantum ad ordinem temporis, sed non de se faciendo, nec quantum ad hunc ordinem nec quantum ad illum; sed cognitio, qua cognoscit angelus in se ipso, haec est cognitio rei faciendae, et non tantum factae, ut patet de artifice qui cognoscit in se ipso domum antequam fiat: et huiusmodi cognitio, quam sic habet angelus, notatur per hoc quod dicitur " fecit" ; cognitio autem in proprio genere de re facta notatur per hoc quod dicitur " et factum est". Sic ergo de se faciendo non potuit habere cognitionem aliquis angelus; eadem ratione nec de aliis angelis faciendis, quoniam simul natura et tempore facti sunt; quare non potest unus angelus alios cognoscere in se ipso cognoscente, cum haec sit cognitio rei faciendae.
Respondeo: Verum est quod nullus de alio praevidit ipsum esse faciendum sicut nec de se, sed propter hoc non oportet quod unus non possit alium cognoscere in se ipso, quoniam non dicimus quod cognitio, qua cognoscit angelus aliquid in se ipso, solum sit de re flenda, sed etiam de re iam facta. Et patet exemplum in artifice: potest enim artifex videre in se rem fiendam et iam factam. Licet ergo angelus non cognoscat in se ipso angelum fiendum, potest tamen cognoscere iam factum. — Praeterea, non valet illa ratio, quoniam a simili posset argui, quoniam unusquisque angelus non habuit cognitionem de aliquo faciendo sicut nec de se; tamen etiam adhuc non est simile, quoniam posset intelligere unus angelus quod alii creati fuerunt successive, et sic quoad intellectum posset praevidere alios fiendos, licet tamen bene concedamus quod non est dictum de luce, sicut de aliis creaturis fecit Deus lucem, propter hoc quod nullus angelus praevidit se fiendum vel alios.