Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 3

QUALITER ANGELUS COGNOSCAT QUAE SUNT INFRA SE, SCILICET CORPORALIA.

Tertio quaeritur qualiter angelus cognoscit res corporales inferiores.

1. Cum enim res huiusmodi sint angelo inferiores, non possunt secundum naturam in angelum agere, cum ipse sit spiritus; ergo non imprimunt in ipsis speciem suam nec ipse Deus dat ei. Et ponamus quod alicuius rei corporalis non det ei speciem, quomodo ergo poterit eam cognoscere, ex quo nec ipsa res potest suam speciem in eius intellectum imprimere nec ipse Deus dat ei?

2. Si dicatur quod sibi fingit huiusmodi speciem: videtur hoc esse impossibile, quoniam non est in angelo imaginativa virtus, secundum quam est fictio, sicut est in nobis.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod sicut lux habet potentiam multiplicandi se in diversis partibus aeris et etiam speciem rei alterius, ut rei coloratae, ita dicimus quod angelus, ex parte qua est lumen, habet tantum posse ut det esse spirituale similitudini corporali, et sic eam intelligat. Unde huiusmodi res non agit in angelum, sed potius ipse agit in rem sicut nobilius in ignobilius.

2. Ex hoc etiam patet quod non est ibi fictio, sed vera cognitio.

PrevBack to TopNext