Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 6

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 6

UTRUM ANGELI PRAESCIERINT MYSTERIUM INCARNATIONIS

Consequenter quaeritur de cognitione mysterii C redemptionis utrum praehabita fuit ab angelis vel a principio habitam.

Et videtur quod sic: a. Per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim, V: "Sic fuit "absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret Principatibus et Poiestatibus in caelestibus per Ecclesiam", quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem et ista congreganda est. Illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis". Ex quo videtur quod angeli a principio cognoverunt mysterium incarnationis.

Sed contrarium videtur 1. per hoc quod dicitur Isai. 63, 1: "Quis est iste qui venit de Edom" ? super quo dicit Hieronymus quod angelicae potestates non intellexerunt ad plenum mysterium redemptionis.

2. Praeterea, illa littera videtur hoc dicere, quae dicit: Ut innotescat per Ecclesiam, et ita ab Ecclesia didicerunt mysterium redemptionis.

[Solutio]: Ad quod dicendum, sicut habetur in Glossa super illud ad Eph.: "Utrumque verum est", sed hoc pro diversis angelis. Dicitur enim quod quidam noverunt a principio, non dico a principio creationis, sed a principio conditionis, cum dictum est: "Fiat lux, et facta est lux" ; alii vero non cognoverunt, sed post plene cognoverunt, cum impletum fuit. — Vel posset distingui duplex notitia: in Verbo et in proprio genere. Primo modo cognoverunt a principio, secundo modo non, sed innotuit per Ecclesiam, cum fuit impletum. Unde, V libro Super Genesim: "Quod non in Deo tantum innotescit angelis quod absconditum est, verum etiam hiceis apparet, cum manifestatur atque propalatur, idem Apostolusitatestis est, 1 Tim.3,16: "Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatumest in carne, iustificatumest in spiritu, apparuit angelis"" etc.

PrevBack to TopNext