Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 5
UTRUM ANGELI PRAESCIERINT SUAM CONFIRMATIONEM VEL CASUM.
Quaestio est de angelis bonis utrum praeviderint suam permansionem, et de angelis malis utrum praesciverint suum casum vel non. Et primo de bonis quaerendum est.
ARTICULUS I.
Utrum angeli boni praeviderint suam permanentiam.
Et videtur quod praescii essent: 1. Beatitudo enim non est sine certitudine status; sed angeli boni, sicut dicit Augustinus, beati erant in illo statu; unde dicit, in libro De fide ad Petrum: "Angelici spiritus pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis et beatitudinis donum in ipsa naturaespiritualis creatione divinitus acceperunt". Et, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Angeli, qui in illa, qua creati sunt, beatitudine perseverant, nonnatura possident ut non mutenturcum ceteris". Beatitudo autem non est sine certitudine status; unde Augustinus: "Sancti angeli aeternaevitae suae ac beatitudinis non sunt incerti; nam quomodo beati, si incerti?" Ergo angeli boni praescii erant suae permansionis.
2. Item, excellentior fuit status angelorum tunc quam nunc sit hominum: nunc enim sunt homines in miseria aliqua, sed angeli in nulla; sed homines boni dicuntur nunc beati in spe, et ita habent Certitudinem spei; ergo angeli boni multo fortius tunc erant beati in spe; sed certitudo spei non est sine cognitione in qua radicatur; ergo habuerunt cognitionem suae permansionis; ergo praescii erant.
3. Item, praescientia futurorum, est essentialiter in Deo, et potest praescientia convenire creaturae ex dono Creatoris nec hoc repugnat intellectuali naturae conditae; nulli autem convenientius aptari potuit quam angelicae, et in angelica natura convenientius illis qui permansuri erant; ergo angeli illi ex conditione acceperunt quod praescii erant suae salutis.
Contra: a. Si praescii essent suae stabilitatis, necessario permansissent; si autem ex necessitate permansissent, non eis imputaretur ad meritum permanere; sed imputabatur ad meritum; ergo non necessario permanserunt; ergo non praesciverunt: cum enim esset futurum contingens, poterant non stare, et ita non essent praescii suae permansionis.
b. Praeterea, aut pares erant angeli in conditione quantum ad gratiam donorum aut non erant pares. Si erant pares: sed illi, qui erant casuri, non erant praescii suae stabilitatis in bono, cum non futura erat; ergo nec ipsi boni praescii erant. Si vero impares erant: ergo datum est permanentibus quod non est datum cadentibus; ergo non est imputandum istis si ceciderunt, qui hoc dono caruerunt.
c. Item, "scientia est fructus pietatis" ; sed antequam adhaererent suo Creatori, non habuerunt fructum pietatis; ergo nec habuerunt illam scientiam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non habuerunt praescientiam suae stabilitatis, sed nunc habent scientiam illam. Unde Augustinus, Ad Orosium: "Omnes angeli aequales creati sunt, sed cadentibus illis per superbiam, ceteri Domino pia obedientia cohaeserunt, accipientes certam scientiam suae stabilitatis, quamilli nunquam habuerunt, et sic sunt gratia Dei omnibus circumdati, ut nunquam possint cadere a beata vita". Item, Augustinus, De civitate Dei, XI: "Ipsi certi sunt suae felicitatis aeternae, cuius illi alii, quia certi non fuerunt — non enim aeterna erat eorum felicitas, cuius certi essent, quae finem erat habitura—- restat ut aut impares fuerint aut, si pares fuerunt, post istorumruinam illis certa scientia suae sempiternae felicitatis accesserit".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod beatitudo dicitur multis modis. Uno modo dicitur beatitudo status intellectualis naturae sine omni miseria: et secundum hoc poterant dici beati in illo primo statu; alio vero modo dicitur beatitudo status intellectualis naturae in delectatione summi boni cum certa scientia permanendi: et secundum hunc modum non erant beati. De prima beatitudine loquitur Augustinus, in libro De fide ad Petrum, et similiter in libro De ecclesiasticis dogmatibus ; de secunda vero Augustinus, Super Genesim ad litteram, in auctoritate supra posita. Unam concomitatur certa scientia permansionis, alteram vero non concomitatur.
2. Ad aliud dicendum quod status sanctorum hominum quantum ad aliquid magis beatus potest dici quam angelorum in primo statu, quantum ad aliquid minus beatus. Quantum enim ad admixtionem miseriae minus beatus est iste status; quantum autem ad gratiam spei, quae provenit ex gratia et merito Christi et eorum, dicitur beatior status hominum: non enim angeli in illo statu habuerunt confidentiam ex gratia et suis meritis vel alienis. Supposito autem quod conditi essent ornati gratuitis, confidentiam humilem habuerunt ex gratia quod pervenirent ad ulteriorem gratiam; et propter hoc dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram: "De angelis quibusdam quod fuerunt beati in quodam genere, incertisuae salutis, quibus nec spessubesset quod aliquando et ipsi aliqua mutatione in melius, certi de hac re futuri essent, vix ferendaest praesumptio".
3. Ad tertium dicendum quod praescientiam, quam habet Deus essentialiter et naturaliter, nulla creatura habet nisi ex dono quodammodo participando, nisi humana natura in Christo; sed hoc non est ex initio suae conditionis, quod angelus habet praescientiam suae stabilitatis. Unde, in Sententiarum II libro, dist. 56, enumeratis diversis opinionibus, dicit quod probabilius videtur quod non fuerint praescii suae permansionis, sicut nec alii sui casus et quod non fuerint beati nisi beatitudine innocentiae.
ARTICULUS II
Utrum mali angeli praescii erant sui casus.
Quod. non, a. arguit Augustinus sic: "Non potuit Luciferesse praescius sui casus, quoniam sapientia fructus est pietatis". Sed non habuerunt pietatem; ergo non habuerunt illam sapientiam.
b. Item, Augustinus, De correptione et gratia: "Diabolus et angeli eius, etsi beati erant antequam caderent etse in miseriam casuros nesciebant, erat tamen quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in veritate stetissent".
c. Item, sic arguit Anselmus, in libro De casu diaboli: "Scientia non est nisi cum aliquid certa ratione intelligitur; sed quod potest non esse, non potest certa ratione intelligi esse" ; potuit autem esse non cadere Luciferum ; ergo non potuit tunc certa ratione intelligere casum suum; ergo nec scire ; quare nec praescire.
d. Item, si in bona voluntate stans praesciebat se casurum, aut volebat ut ita fieret aut non volebat; sed si cum praescientia voluntatem habebat aliquando cadendi, iam ipsa mala voluntate ceciderat; non ergo volendo cadere, prius scivit se casurum quam cecidit. At si praesciebat se casurum et nolebat, tanto miser erat dolendo, quanto stare volebat ac tanto iustior, quanto stare volebat; et quo erat iustior, eo debebat esse felicior; ergo si nolendo praesciebat se esse casurum, tanto erat miserior, quanto debebat esse felicior: quod non convenit.
e. Item, Bernardus: "Si praevidistipraecipitium, quae fuit insania utcum tanta miseria cuperes principari, ut malles miserepraeesse quam feliciter subesse? Aut non expediebatparticipem esse plagarum illarum luminosarum magis quam principem tenebrarum?" Ex iis rationibus et auctoritatibus videtur quod non erant praescii sui casus.
f. Item, praescientia poenae in eo qui puniendus est non potest esse sine dolore; dolor autem poena quaedam est; sed nondum fuit culpa; ergo prius Deus fuit ultor in poena quam esset culpa.
Contra: 1. Bernardus: "Si in praescientia Dei tuum praevidisti principatum, quare non etpraecipitium?" quasi diceret: similiter poteras praevidisse.
2. Item, Augustinus, in Quaestion. Veteris Testamenti: "Praevidit quod ad accusationem eiusfactus est homo". Sed si praevidit accusationem ex parte hominis, accusatio autem non est nisi de culpa, ergo praevidit culpam suam; ergo et casum suum.
3. Item, Bernardus, exponens illud: "Ponam sedem meam ad aquilonem", dicit: "Puto per "aquilonem"reprobandos homines intelligi, per "sedem"potestatem in illos" · Sed si praevidit dominium suum super illos, praevidit suum peccatum, per quod quasi per effectum principaretur; ergo erat praescius sui casus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non erat praescius sui casus. Unde Bernardus, De gradibus humilitatis: "Credibilius est quod non praevidisti, aut propter illam causam quam superius dixi, quia, bonitatem Deiattendens, dixisti in corde tuo; "Non requiret", propter quod impie Deum irritasti; aut quia viso principatu, in oculo statim superbiae trabes excrevit, qua interposita casum videre non potuit. SicIoseph, cum praevidisset suam exaltationem, non praevidit venditionem, non quod tantum Patriarcham in superbiam crediderim incidisse, sed ut eiusexemplo pateat quod ii qui futura praevident spiritu prophetiae, etsi non omnia, non ideo tamen putandi sunt nulla vidisse", Item, Anselmus, De casu diaboli: "Quiarationalis erat, potuit intelligere quia iuste puniretur, si peccaret; sed quoniam "iudicia Dei abyssus multa"et "investigabiles viae eius", nequivit comprehendere quod Deus faceret quod iuste facere posset".
[Ad obiecta.]: 1. Ad primo obiectum· dicendum quod non est simile videre principatum et videre praecipitium. Videre enim principatum non importat secum poenam; sed potuit videre principatum et recte et non recte, et ita huiusmodi cognitio pertinebat ad primum statum. Sed videre praecipitium quoad hoc cum importet secum poenam in eo qui punitur; poena autem non praecedit culpam, illa cognitio sive praevisio non congruebat primo statui angelorum.
2. Ad aliud dicendum quod illud quod dicit Augustinus de praevisione accusatoris, hoc fuit in ratione post casum suum, non ante, sicut ex ipsa serie auctoritatis in iis quae sequuntur elici potest.
3. Ad tertium dicendum quod praevidere dominium suum super malos non ponit necessario praevidere casum suum. Est enim duplex dominatio: una, qua peccator subicitur diabolo insequendo voluntatem eius vel suggestionem, quae non est sine peccato dia boli praecedente; est iterum alia dominatio, quae est in angelo ex conditione naturae vel ex dono gratiae: et hanc poterat praevidere ante casum suum nec tamen praevideret casum suum. Et per hunc modum potuit intelligi illud quod dicit Bernardus. Vel illa positio sedis "ad aquilonem" ad appetitum eius refertur, in quo peccavit, et sic videtur exponere B. Bernardus: "Unus Altissimus sua sapientia ac bonitate omnibus filiisobedientiae praeerat, ita et tu, super omnes filios superbiae constitutus, tua astuta malitia praeesses".
ARTICULUS III
Qualiter intelligatur verbum Augustini sapientia est fructus pietatis
Deinde quaeritur ratione illius verbi quod supra dixit Augustinus quod non potuit praevidere casum suum, quia "sapientia est fructus pietatis". Quaeritur enim de qua sapientia ibidem loquitur.
1. Si enim loquatur de sapientia dono, planum est quod ipsa est pertinens ad pietatem, quae est ; quid ad hoc quod angelus non praesciat casum suum? Si enim alicui, habenti praesentem iustitiam, revelaretur sua damnatio, hoc posset esse occasio ut abstineret a malis pluribus, ut minueretur sua damnatio, et ita huiusmodi sapientia ordinaretur ad commodum illius in quo esset.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum dicitur "sapientia est fructus pietatis", ibi accipitur "sapientia" pro scientia deiformi, data rationali creaturae ad suum commodum spirituale; et dicitur "fructus pietatis", quia datur illi in quo est pietas, id est. Sed scientia praevidendi suam damnationem est dispositio propinqua ad hoc ut homo cadat in perpetuam tristitiam et desperationem, et ita non datur homini existenti in statu innocentiae vel in statu gratiae: haec enim plus disponeret ad damnum quam ad commodum spirituale.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod obicitur, dicendum quod, licet haec scientia posset esse occasio alicuius boni in eo cui esset data, tamen, quia ut frequentius disponeret ad damnum, ideo existentibus in bono statu non congruit huiusmodi scientia. Nec est simile de scientia praevidendi suam salvationem, quia illa disponit bene se habentem ad maius bonum spirituale.
Item, obicitur sic: Nonne Dominus posset ei revelare casum suum, dicendo: tu cades per superbiam, sicut revelavit Petro, dicens: "Ter me negabis" ? et si Dominus revelasset ei, praesciret; ergo potuit praescire casum suum.
Ad quod dicunt quod, licet Deus sic praediceret ei, non tamen poterat praescire casum suum, quia sicut praedixit Dominus per Ionam Ninivitis de subversione Ninive spirituali, tamen ipsi intelligebant de subversione corporali et sub conditione si non poeniterent, ita posset intelligere dictum Domini sub conditione nisi ipse caveret, et ita non esset certus de sua damnatione. Alii dicunt quod nec potuit praescire nec Dominus potuit revelare.
Sed videtur dicendum quod respiciendum est quid decet summam bonitatem et quid expedit creaturae rationali. Non expedit enim creaturae rationali huiusmodi certitudo, dum est in statu bono, nec decet Dominum dare sic existenti nisi quod est ad commodum spirituale. Unde, licet possit de potentia absoluta, non facit nisi quod decet ipsum. Nec est simile de revelatione facta Petro: huiusmodi enim revelatio fuit de casu ad tempus, non de casu perpetuo. Revelatio vero de casu ad tempus ordinatur ad hoc quod homo fortior resurgat post poenitentiam; revelatio vero de casu perpetuo magis ordinat ad contrarium.